Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA

HENRICO S.R.E. CARDINALI MIGLIO

Venerabili Fratri Nostro
HENRICO S.R.E. Cardinali MIGLIO
Tituli Sancti Clementis

Nongenti transierunt anni ab Abbatia Montisvirginis fundata, quae suae historiae decursu laeta et tristia, pulcherrima calamitosaque tempora vidit. Stabilis autem et providus ibidem Deiparae stat vultus, in perantiqua sancta imagine depictus, ad quem magno permoti affectu fideles cotidie accurrunt, turmatim suas necessitates et angustias suavi Mariae Virgini afferentes atque se in domos reversuros esse in exsultatione manipulis gratiarum et consolationum opimos confidentes. Illa veneratissima effigies fidem vivificat etiam perillustris memoratae Abbatiae ab ascetico spiritu s. Gulielmi abbatis incliti Ordinis sancti Benedicti ortae, quae abhinc novem saeculos fundata hoc tempore Annum Iubilarem magno cum gaudio celebrat.

Cum interea proximo mense Maio claudetur dictus Annus Iubilaris, inchoatus sollemniter die XXVIII mensis Maii anni MMXXIII, praesente sicuti Legato Pontificio Venerabili Fratre Nostro Petro S.R.E. Cardinali Parolin, Secretario Status, Venerabilis Frater Richardus Lucas Guariglia, Abbas Ordinarius Abbatiae territorialis Montisvirginis, humanissime rogavit ut Nos quendam eximium Purpuratum designaremus qui celebrationi Iubilaei claudendi Nostro nomine praeesset atque verba spiritalis cohortationis pronuntiaret. Piae huic postulationi adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus qui, pietate ac spiritali fervore praeditus, ut providus ac diligens pastor emines, impiger ad fidelium bonum patrandum.

Te igitur hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM Nostrum nominamus ad celebrationem de qua supra diximus, quae die XIX advenientis mensis Maii, in sollemnitate Pentecostes, in Abbatia Montisvirginis congruenti ritu agetur. Cohortabere omnes huius eventus participes ut renovatis viribus novoque studio vivam servent spem ad promissa Dei obtinenda, quippe qui huius Iubilaei copiosa adepti sint spiritalia beneficia et miserentis Domini gratias, quae procul dubio in cotidiano sustinendo opere multum afferunt adiumenti.

Abbatem Ordinarium, cunctos fideles ibi congregatos, sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates et christifideles laicos, Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendens benevolentiam.

Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur, Dei Matre Montisvirginis et sanctis Benedicto ac Gulielmo intercedentibus, Tibique Benedictionem libentes iam nunc impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittas volumus.

Datum Romae, Laterani, die XXX mensis Aprilis, anno MMXXIV, Pontificatus Nostri duodecimo.

 

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana