Index   Back Top Print

[ AR  - BE  - DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - JA  - LA  - MN  - NL  - PL  - PT  - SL  - UK  - ZH_CN  - ZH_TW ]

FRANCISCI PP.
SUMMI PONTIFICIS

LITTERAE ENCYCLICAE

FRATRES OMNES

DE FRATERNITATE ET SOCIALI AMICITIA

 

1. «Fratres omnes», [1] scripsit sanctus Franciscus Assisiensis ut ad omnes fratres ac sorores verba converteret iisdemque evangelici saporis vivendi formam proponeret. Ex eius consiliis unum praebere volumus, ubi hortatur ad amorem qui claustra geographica et locorum excedit. Ibi ille beatum declarat qui tantum fratrem suum diligit «cum esset longe ab ipso, sicuti quando esset cum eo». [2] His paucis et simplicibus verbis praecipuam indolem patentis fraternitatis ostendit, quae omnem personam agnoscere, aestimare ac diligere sinit, praeter corporalem propinquitatem et praeter orbis locum ubi ea nata est vel incolit.

2. Hic sanctus fraterni amoris, simplicitatis et laetitiae, qui Nos inspiravit ut Litteras encyclicas Laudato si’ scriberemus, denuo rationes Nobis adducit ad has novas Litteras encyclicas fraternitati et sociali amicitiae dedicandum. Nam sanctus Franciscus, qui solis, maris et venti fratrem se sentiebat, magis tamen se coniunctum cum suis carne similibus noverat. Ubique pacem sevit et iuxta pauperes, derelictos, aegrotos, reiectos postremosque ambulavit.

Sine finibus

3. Cor eius dilatatum, quod diversitates originis, nationis, coloris vel religionis praetergredi poterat, quidam vitae eius eventus nobis ostendit, nempe visitatio sultani Malik-al-Kamil in Aegypto, quae ob eius paupertatem, opum penuriam, longinquitatem, linguae, culturae ac religionis dissimilitudinem ei nisus haud facilis fuit. Huiusmodi iter, illo tempore, signato cruciatis, adhuc magis magnitudinem ostendit amoris tam ampli, quem vivere quaerebat, omnes amplecti desiderans. Fidelitas Domino cum eius fratrum sororumque amore congruebat. Difficultatum ac periculorum conscius, sanctus Franciscus sultano occurrit eodem habitu, quem a suis discipulis postulabat, scilicet ut, haud negando propriam identitatem, cum essent «inter saracenos et alios infideles […], non facerent lites neque contentiones, sed essent subditi omni humanae creaturae propter Deum». [3]Illis in rerum adiunctis erat postulatio extraordinaria. Permovet nos octingentos abhinc annos Franciscum commendavisse vitandam quamque aggressionis vel contentionis formam, necnon humilem ac fraternam “subiectionem” vivendam, etiam coram iis qui fidem eorum non participabant.

4. Ipse non gerebat bellum dialecticum doctrinas imponens, sed amorem Dei communicabat. Intellexerat illud: «Deus caritas est et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet» ( 1 Io 4, 16). Hoc modo fuit pater fecundus, qui fraternae societatis somnium suscitavit, quia «solum homo assentiens appropinquare ad alios in eorum proprio motu, non ut eos retineat in suo, sed ut adiuvet eos genium suum magis habere, revera fit pater». [4] In illo mundo custodiae turribus moenibusque afflicto civitates gerebant bella cruenta inter familias primores, dum eodem tempore crescebant miserrimae plagae in suburbiis exclusis. Ibi Franciscus recepit veram pacem interiorem, ab omni voluntate dominationis super alios liberatus est, unus ex ultimis factus est atque vivere in concordia cum omnibus quaesivit. Harum paginarum incitamentum ipsi debetur.

5. Inter Nostras sollicitudines semper aderant quaestiones de fraternitate et sociali amicitia. Ultimis annis pluries et in diversis locis earum meminimus. In his Litteris encyclicis multa ex his effatis colligere et in ampliore consideratione collocare voluimus. Insuper, si quidem ad Litteras encyclicas Laudato si’ exarandas concitavit Nos Frater Noster Bartholomaeus, Patriarcha orthodoxus, qui creati curam firmiter defendit, nunc vero praecipue Nos stimulavit Magnus Imamus Ahmad al-Tayyeb, quem convenimus in urbe Abu Dhabi ut recordaremur quod Deus «omnes homines creavit paria iuria, officia et dignitatem habentes eosque vocavit ut veluti fratres inter se viverent». [5] Non fuit rerum publicarum prudentiae merus actus, sed consideratio in dialogo et communi studio expleta. Hae Litterae encyclicae colligunt atque adaugent magna argumenta in illo documento exposita quod una simul subscripsimus. Hic etiam recepimus, Nostris quidem verbis, plurima epistolia documentaque cum considerationibus Nobis a multis personis et coetibus ex toto orbe terrarum missa.

6. Sequentes paginae praebere nolunt compedium doctrinae de fraterno amore, sed eius indolem considerant universalem omnibus patentem. Offerimus has Litteras encyclicas veluti humilem collationem ad meditationem ut, conspectis variis huius temporis modis alios expellendi vel ignorandi, nos his opponere valeamus per novum somnium fraternitatis socialisque amicitiae, quod haud in verbis tantum maneat. Etiamsi eas scripsimus a Nostris persuasionibus christianis inducti, quae Nos movent et alunt, attamen nisi sumus id facere tali modo ut consideratio pateret dialogo cum omnibus hominibus bonae voluntatis.

7. Pariter cum operam dedimus his exarandis Litteris, inopinate irrupit pestilentia viri coronarii quae nostras falsas securitates detexit. Praeter varias responsiones, quas dederunt diversae Nationes, palam apparuit eas non pollere una simul agere. Quamvis maxime conexi simus, verum tamen evasit comminutam divisionem adesse, quae difficilius effecit quaestiones ad nos omnes pertinentes solvere. Si quis putaret quod tantum ageretur de eo melius perficiendo quod iam fecimus vel quod unicum monitum esset ut efficaciores redderentur ordines regulaeque iam exsistentes, ipse negaret rerum veritatem.

8. Exoptamus admodum ut hoc tempore quo datur nobis vivere, uniuscuiusque hominis agnoscentes dignitatem, fraternitatis studium ubique per orbem in omnes revocare valeamus. In omnes: «Ecce pulchrum mysterium ut somniemus nostramque vitam efficiamus rem miram. Nemo potest vitae occurrere segregatim [...]. Opus est communitate quae nos sustineat, quae nos adiuvet et in qua nos vicissim adiuvemus futura inspicere. Quam magnum est una simul somniare! [...]. Periculum est ut soli vana inspiciamus, ubi videtur quod non est. Somnia simul aedificantur». [6] Somniemus uti unum genus humanum, uti viatores eadem humana carne facti, uti filii eiusdem terrae quae nos omnes recipit, quisque cum divitiis fidei suae vel persuasionum suarum, quisque cum voce sua, omnes fratres.

 

CAPUT PRIMUM

UMBRAE MUNDI CLAUSI

9. Haud affectantes absolutam analysim perficere, nec omnes rationes considerare rerum condicionis in qua vivimus, proponimus tantummodo ut aliquas inclinationes mundi huius temporis attendamus, quae progressui fraternitatis universalis obsistunt.

Somnia quae comminuuntur

10. Per decennia visum est mundum aliquid didicisse ex tot bellis et infaustis exitibus ac lente contendisse versus varias formas integrationis. Exempli gratia, processit somnium Europae unitae, quae communes radices agnoscere atque de diversitate eam incolente gaudere valeret. Recordemur «firmam persuasionem Patrum fundatorum Unionis Europaeae, qui desiderabant futurum constitutum in facultate simul operandi ad superandas divisiones, pacem fovendo et communionem inter omnes populos continentis». [7]Pariter progressa est aspiratio ad integrationem Americae Latinae atque inceptum est aliquos gressus perficere. Aliis in Nationibus et regionibus fuerunt conatus pacificationis et appropinquationes quae modo fructus consecutae sunt modo promittentes videbantur.

11. Sed historia demonstrat se iterare. Inflammantur veteres conflictus qui superati putabantur, resurgunt nimia nationis studia interclusa, exasperata, indignata et pugnacia. In variis regionibus conceptus unitatis populi et nationis, diversis doctrinae rationibus pervasus, novas formas gignit nimii amoris sui et amissionis sensus socialis quadam coniecta defensione nationalium negotiorum dissimulatas. Hoc recordatur nobis quod «omnis generatio assumere debeat contentiones et adeptiones superiorum generationum easque extollere ad usque altiores fines. Est iter. Bonum, sicut etiam amor, iustitia et solidarietas, non attinguntur semel in perpetuum; sunt cotidie assequenda. Non possumus contenti esse eo quod iam consecuti sumus praeterito tempore et consistere, atque eo uti quasi huiusmodi condicio nos ducat ad ignorandum plurimos nostros fratres adhuc pati condiciones iniustitiae quae ad nos omnes pertinent». [8]

12. “Mundo patere” est effatum quod hodie ab oeconomia et rebus nummariis susceptum est. Refertur solummodo ad apertionem negotiis exteris vel ad libertatem potestatum oeconomicarum pecuniam ponendi sine impedimentis nec implicationibus in omnibus Nationibus. Conflictus locales et incuria boni communis instrumenta fiunt oeconomiae globalis ad imponendum unum specimen culturale. Huiusmodi cultura in unum redigit mundum, sed segregat personas et nationes, quoniam «societas magis usque universaliter conglobata nos proximos efficit, sed nos non reddit fratres». [9]Quam maxime sumus soli in hoc mundo ad massam redacto qui praefert negotia singulorum et debilitat rationem communem exsistentiae. Multo magis multiplicantur mercatus, ubi homines explent munus consumptorum vel spectatorum. Progressus huius globalismi fovet quippe identitatem fortiorum qui tuentur se ipsos, sed liquefacit identitates regionum debiliorum et pauperiorum, efficiens eas magis vulnerabiles et subiectas. Hoc modo res politica identidem infirmior fit in conspectu potestatum oeconomicarum transnationalium quae adhibent regulam: “divide et impera”.

Finis conscientiae historicae

13. Eadem de causa fovetur etiam amissio sensus historiae usque magis disgregans. Animadvertitur effusio culturalis cuiusdam generis “deconstructionismi”, unde libertas humana contendit omnia exstruere ex nihilo. Exstant tantummodo necessitas consumendi praeter modum et variae formae sui commodi studii praeter res. Hoc in rerum contextu ponebatur consilium quod dedimus iuvenibus: «Si quidam vobis aliquid proponit ac dicit vobis ut ignoretis historiam, non capiatis maiorum experientiam, ut spernatis omnia praeterita et solum inspiciatis futurum quod ipse vobis offert, nonne hoc facilis est modus captandi vos proponendo ut adeo illud tantummodo faciatis quod ipse dicit vobis? Illi opus est vos vacuos esse, exstirpatos, diffidentes omnibus rebus, adeo ut confidetis solum eius promissionibus et submittatis vos eius consiliis. Sic agunt ideologiae multicolores, quae delent (vel de-struunt) omnia quae differunt et hoc modo possunt dominari sine dissentionibus. Quapropter iis opus est iuvenes spernentes historiam, recusantes spirituales et humanas divitias traditas per generationes, ignorantes omnia eos praecedentia». [10]

14. Sunt novae formae culturalis coloniarum deductionis. Ne obliviscamur «populos qui alienant suam traditionem et, ob imitationis insaniam, impositionem violentam, inexcusabilem neglegentiam vel socordiam, patiuntur sibi tolli animam, amittunt, una cum habitu spirituali, etiam suam speciem moralem ac denique libertatem cogitationis, oeconomiae et rei politicae». [11]Modus efficax dissolvendi conscientiam historicam, cogitationem criticam, certationem pro iustitia et itinera integrationis est res sensu inanire vel magni momenti vocabula prave usurpare. Quid significant hodie elocutiones quaedam ut democratia, libertas, iustitia, unitas? Prave usurpata sunt ac deformata, ut adhiberentur velut instrumenta dominationis, veluti tituli nihil continentes qui possunt prodesse, ut iustificent quamlibet actionem.

Sine proposito pro omnibus

15. Melior via dominandi et progrediendi praeter modos est serere desperationem et suscitare constantem diffidentiam, sub defensione aliquorum bonorum semper simulatam. Hodie plurimis in Nationibus adhibetur ratio politica exasperandi, exacerbandi et opiniones bipertiendi. Variis modis negatur aliis ius exsistendi et opinandi, et ad illud adhibetur ars deliberata eos deridendi, habendi suspectos, circumdandi. Non accipitur eorum pars veritatis, eorum virtutes, et hoc modo societas pauperior fit ac reducitur ad insolentiam fortioris. Ita res politica iam non est sana disputatio de longi temporis propositis ad omnium progressum et commune bonum, at vero tantum tumultuariae formulae de ratione negotiatoria quae in deletione alterius efficacius inveniunt instrumentum. In hoc misero ludo exclusionum, discussio prave usurpatur ita ut permaneat in repugnatione et contentione.

16. In hac pugna commodorum quae facit nos congredi omnes contra omnes, ubi vincere idem est ac delere, quomodo potest attolli caput ad agnoscendum proximum vel ad assidendum ei qui lapsus est in via? Propositum cum magnis finibus ad omnis generis humani progressum hodie videtur veluti delirium. Usque plus distamus inter nos ac iter durum et lentum versus mundum coniunctum et iustiorem novam et vehementem patitur retrocessionem.

17. Mundum nos circumstantem et sustinentem curare sibi vult nosmetipsos curare. Necesse est autem “nos” constituere uti coetum, qui domum communem inhabitat. Huiusmodi cura nihil interest potestatum oeconomicarum quibus necesse est rapide lucrari. Frequenter voces quae extolluntur ad ambitum naturae defendendum confutantur vel deridentur, rationalitate tegendo illa quae sunt tantummodo commoda peculiaria. Hac in cultura quam gestamus, vacua, proximum lucrum cupienti et sine proposito communi, «id provideri potest, coram nonnullis interituris opibus, scaenam quandam comparari, nova bella prospectantem, quae nobilibus expostulationibus teguntur». [12]

Reiectio mundialis

18. Partes generis humani videntur sacrificari posse pro selectione quae fovet circulum dignum hominum qui vivant sine limitibus. Nam «personae non considerantur iam uti praecipuum bonum reverendum ac tuendum, praesertim si sunt pauperes et inhabiles, si “nondum prosunt” – tamquam non nati – vel “iam non prosunt” – veluti senes. Facti sumus lenti ad quamcumque formam dissipationis, imprimis alimentorum, quae est inter ignominiosissimas». [13]

19. Filiorum absentia, ex qua populi insenescunt, simulque senum derelictio dolorosae solitudini, subtilis modus est enuntiandi nobiscum omnia finem attingere, ergo tantum nostra propria commoda magni esse. Sic «obiectum reiectionis non sunt solummodo alimenta vel bona superflua, sed saepenumero ipsi homines». [14]Vidimus quid accidit senibus in nonnullis orbis locis propter virum coronarium. Non debuissent ita mori. Sed revera aliquid simile iam evenerat ob fluctus caloris et aliis in rerum adiunctis: crudeliter reiecti sunt. Non advertimus segregare senes eosque aliis derelinquere ut onus sine congruo et proximo comitatu familiae ipsam familiam mutilare et pauperare. Insuper pervenit ad eripiendam iuvenibus illam necessariam necessitudinem cum radicibus eorum et cum sapientia quam ipsamet iuventus attingere non potest.

20. Haec reiectio multifarie manifestatur, sicut obsessione minuendi impensas operis, quae non percipit graves consecutiones quas hoc provocat, quoniam effectus directus operis coactae vacationis est extensio finium paupertatis. [15] Reiectio insuper assumit formas miserabiles quas superatas putavimus, sicut alterius stirpis contemptio, quae iterum iterumque latet ac patet. Alterius stirpis contemptionis manifestationes dedecore nos afficiunt, demonstrantes praesumptos progressus societatis nec esse tam veros nec confirmatos in perpetuum.

21. Sunt regulae oeconomicae quae apparuerint efficaces ad incrementum, sed non item ad integrum humanum profectum. [16] Amplificatae sunt divitiae, sed inaequaliter, quapropter accidit quod «nova paupertatatis genera oriuntur». [17]Cum dicitur mundum modernum paupertatem deminuisse, hoc fit eam metiendo rationibus aliarum aetatum, haud comparandis hodiernae rerum condicioni. Nam aliis temporibus, exempli gratia, nullum habere accessum ad vim electricam non considerabatur signum paupertatis nec generabat angustias. Paupertas semper est inquirenda et intellegenda sub luce eorum quae verae facultates sunt certi temporis.

Iura humana non satis universalia

22. Saepius percipitur revera iura humana omnibus non esse paria. Observantia horum iurium «prior est condicio ipsius socialis et oeconomici progressus cuiusdam Nationis. Cum observatur dignitas hominis eiusque iura agnoscuntur et servantur, florent etiam vis creativa et ingenium, atque humana persona potest expedire sua multiformia incepta pro bono communi». [18] Sed «attente conspicientes nostras societates huius temporis, invenimus multas contradictiones quae inducunt nos ad quaerendum an vere par dignitas omnium hominum, sollemniter proclamata septuaginta abhinc annos, agnoscatur, observetur, custodiatur et promoveatur in omnibus adiunctis. Persistunt hodie in mundo plurimae formae iniustitiae, visionibus anthropologicis coartatis et specimine oeconomico super lucra condito alitae, quod non haesitat homine abuti eumque reicere atque etiam occidere. Dum altera pars hominum vivit in opulentia, altera pars videt suam dignitatem negatam, spretam vel calcatam suaque iura praecipua ignorata vel violata». [19]Quid dicit hoc quoad aequitatem iurium in eadem dignitate humana constitutam?

23. Simili modo compages societatum in toto orbe adhuc abest ut liquide ostendat mulieres omnino eadem dignitate et paribus iuribus gaudere quam viros. Verbis aliquid affirmatur, sed consilia et realitas alium nuntium clamant. Constat quod «dupliciter pauperes sunt mulieres quae patiuntur condiciones exclusionis, maletractationis et violentiae, quia frequenter inveniuntur cum minoribus facultatibus defendendi sua iura». [20]

24. Pariter agnoscamus quod «tametsi communitas internationalis plurimas assumpsit conventiones ad exstinguendam servitutem cunctis in formis et disposuit varia consilia ad expugnandum hoc flagitium, adhuc sunt sexcenti homines – pueri, puellae, viri et mulieres cuiusque aetatis – qui privantur libertate et coguntur vivere in condicionibus quae similes sunt ac servitutis. [...] Hodie sicut heri, ad radicem servitutis invenitur notio personae humanae quae admittit eam tractari posse tamquam rem. [...] Persona humana, creata ad imaginem et similitudinem Dei, vi, deceptione vel corporali psychologicove coactu privatur libertate, nundinationi datur, redigitur ut sit proprietas alius; tractatur veluti medium et non finis». Retia criminalia «callide utuntur recentioribus technologiis informaticis ad alliciendos iuvenes et pueros in omnibus orbis partibus». [21] Aberratio non habet limites cum subiciuntur mulieres, deinde coactae ad abortum procurandum. Actus nefandus qui pervenit etiam ad homines rapiendos, ut organa eorum venum dentur. Quae omnia efficiunt ut personarum commercium et aliae hodiernae formae servitutis fiant quaestio mundialis, quae oportet serio consideretur ab universo genere humano, quoniam «sicut latronum manipuli utuntur universalibus retibus ad fines suos consequendos, ita actio ad hoc flagitium expugnandum requirit conatum communem itemque universalem ex parte variorum actorum qui societatem componunt». [22]

Conflictus et metus

25. Bella, petitiones, persecutiones stirpis et religionis causa totque contumeliae contra dignitatem hominis diversimode iudicantur prout expediat aut minus certis lucris, praecipue oeconomicis. Quod verum est cum cuidam potenti expedit, id cessat verum esse cum iam ei non prodest. Huiusmodi condiciones violentiae nuper «multiplicantur dolorose in multis orbis regionibus, ita ut assumant formas quae vocari potuerint “tertium bellum mundanum disiectum”». [23]

26. Non est mirandum si advertimus absentiam propositorum quae valeant nos congregare, quoniam in omni bello dirutum videtur «ipsum propositum fraternitatis, inscriptum in vocationem humanae familiae», quapropter «quaelibet minarum condicio alit diffidentiam et recessum». [24] Ita terrarum orbis noster in quadam partitione sine sensu procedit, affectans «cavere stabilitatem et pacem innisas in falsa securitate, quae sustentatur mente metus et diffidentiae». [25]

27. Quod perimproprium videtur, metus sunt aviti qui sunt insuperati progressu technologico; immo, quiverunt abscondi et roborari post novas technologias. Etiam hodie trans moenia antiquae urbis est abyssus, territorium ignoti, desertum. Quod inde venit, non est fidum, quia ignotum, non consuetum, non pertinens ad hortulum. Est territorium “barbari”, a quo oportet se defendere quoquo pacto. Consequenter conficiuntur nova sui defensionis claustra, ita ut non exstet amplius orbis terrarum, sed exstet tantum “meus” orbis terrarum, usque adeo quod multi iam non considerentur homines cum dignitate inalienabili, at simpliciter fiant “illi”. Denuo apparet «temptatio culturam moeniorum faciendi, erigendi moenia, moenia in corde, moenia in terra, ad vitandum hunc occursum cum aliis culturis, aliis gentibus. At quilibet erigit murum, qui exstruit murum, demum erit servus intra moenia quae exstruxit, sine prospectibus. Quia deest ei haec alteritas». [26]

28. Solitudo, timores et incertitudo tot hominum, qui sentiunt se ab ordine politico derelictos, efficiunt ut extendatur humus fertilis pro mafiis. Nam illae invalescunt, se exhibentes veluti “protectrices” derelictorum, saepenumero per varia adiumenta, dum sua prosequuntur criminalia negotia. Adest quaedam paedagogia peculiariter mafiosa quae ex falso conceptu communitatis creat nexus servitutis et obsequii, de quibus difficillime quis liberari potest.

Globalizatio et progressus sine cursu communi

29. Cum Magno Imamo Ahmad al-Tayyeb haud ignoramus certos progressus, qui facti sunt in scientia, technologia, medicina, industria et in commoda vivendi ratione, praesertim in Nationibus satis progressis. Hoc non obstante, «confirmamus quod una cum his progressibus historicis, magnis et pretiosis, comperitur detrimentum morum, quae sub condicione ponit actionem internationalem, et deminutio virtutum spiritualium ac sensus responsalitatis. Haec omnia conferunt ad diffusionem sensus universalis frustrationis, solitudinis ac desperationis [...]. Oriuntur foci contentionis et cumulantur arma et tormenta bellica, in condicione mundiali incertitudine gravata, spei destitutione metuque futuri atque sub imperio negotiis oeconomicis angustis». Addimus etiam «fortia discrimina politica, iniustitiam et carentiam aequae distributionis opum naturalium. [...] Quod pertinet ad huiusmodi discrimina quae ducunt ad mortem decies centena milia puerorum, iam redactos ad ossa humana – propter paupertatem et famem – dominatur silentium internationale quod nullo modo probari potest». [27]Coram huiusmodi prospectu, licet nos attrahamur multis progressibus, non percipimus cursum vere humanum.

30. In mundo huius temporis infirmantur sensus pertinendi ad eandem familiam humanam ac somnium aedificandi una simul iustitiam et pacem videtur esse inane propositum aliorum aevorum. Videmus quemadmodum imperat indifferens animus commodi amator, frigidus et globalizatus, ortus de spe funditus destituta quae absconditur post deceptum cuiusdam illusionis, ita ut credamus nos posse omnipotentes esse et obliviscamur cunctos nos esse in eadem navicula. Hic deceptus, qui postponit magna bona fraterna, conducit «ad quandam speciem cynismi. Haec est temptatio quam ante nos habemus, si per hanc viam imus irritae spei vel deceptionis. [...] Via ad spem reddendam et renovationem operandam numquam sunt solitudo et clausura in se vel in proprio commodo, sed sane proximitas et cultura occursus. Non segregatio, sed proximitas. Non cultura conflictus, sed cultura occursus». [28]

31. In hoc mundo qui festinat sine cursu communi, aër respiratur in quo «distantia inter nimium studium proprii commodi et communicatam humani generis felicitatem amplificatur ita ut videatur inter singulum et humanam communitatem verum discidium oriri. [...] Nam aliud est sentire se cogi ad una vivendum, aliud valde differens est aestimare divitias et pulchritudinem seminum vitae communis quae sunt una inquirenda et colenda». [29] Technologia indesinenter progreditur, sed «quam bonum esset si una cum augescentibus innovationibus scientiae ac technologiae etiam aequitas et inclusio socialis usque maiores congruerent! Quam bonum esset si, dum nova remota sidera errantia detegimus, volveremus ad detegendas necessitates fratris vel sororis qui orbes suos circum me conficiunt!». [30]

Pestilentiae aliaeque historiae calamitates

32. Verum est quod universalis clades sicut pestilentia viri coronarii excitavit quodam tempore conscientiam nos esse communitatem mundialem quae navigat in eadem navicula, ubi malum unius affert damnum omnibus. Recordamur neminem solum salvum fieri, sed tantummodo una simul salvari possumus. Ideo diximus quod «tempestas detegit nostram vulnerabilitatem et relinquit detectas illas falsas et superfluas securitates quibus construximus nostra agenda, incepta, nostras consuetudines et prioritates. [...] Hac tempestate cecidit fraus horum stereotyporum, quibus induimus nostros “ego” semper vindicantes simulare velle; et detecta est denuo illa benedicta pertinendi condicio communis a qua nec possumus nec volumus nos abstrahere: illa pertinendi condicio fratrum». [31]

33. Mundus progrediebatur implacabili modo versus oeconomiam quae, utens progressibus technologicis, “impensas humanas” reducere conabatur, et quidam praesumebant nobis persuadere ut sufficeret libertas mercatus ad omnia certificanda. Sed ictus durus et inopinatus huius pandemiae extra moderationem necessarie coëgit nos reverti ad cogitandum de hominibus cunctis potius quam de beneficio quorundam. Hodie agnoscere possumus «nos aluisse somniis splendoris et magnitudinis ac denique comedisse distractionem, clausuram et solitudinem; nos implevimus conexionibus et perdidimus gustum fraternitatis. Quaesivimus effectum celerem et certum ac cernimus nos obrutos impatientia et anxietate. Ratione virtuali capti, amisimus gustum saporemve realitatis». [32]Dolor, incertitudo, timor et conscientia suorum limitum quae suscitavit pandemia, resonant revocatione ad retractandos nostros modos vivendi, nostras necessitudines, ordinem nostrarum societatum et ante omnia sensum nostrae exsistentiae.

34. Si omnia conexa sunt, difficile cogitari potest hanc mundialem calamitatem non coniungi cum nostro modo obeundi rem, affectando nos esse summos dominos nostrae vitae omniumque quae exsistunt. Nolumus dicere de quadam punitione divina agi. Nec sufficit quidem affirmare damnum naturae allatum denique rationem exigere nostrarum iniuriarum. Ipsae res gemunt et desciscunt. Subvenit celeber versus poëtae Vergilii qui evocat lacrimas rerum vel historiae. [33]

35. Celeriter tamen obliviscimur lectiones historiae, «magistrae vitae». [34]Exacto discrimine publicae salutis, peior reactio esset si adhuc magis laberemur in febrim rerum consumendarum immoderationis novasque formas tutelae sui ad proprium commodum pertinentis. Utinam iam non sint “alii”, sed tantum “nos”. Utinam ne hic agatur de alio gravi eventu historiae ex quo non valuimus ediscere. Utinam ne obliviscamur senium mortuorum ob carentiam respiratorum, partim veluti effectum progredientis in annos demolitionis apparatuum publicae saluti provehendae. Utinam ne tantus dolor sit inutilis, sed insiliamus versus novum modum vivendi ac detegamus tandem nos alios aliis indigere ac debere, ut humanum genus renovetur cum cunctis vultibus, cunctis manibus cunctisque vocibus, ultra fines quos statuimus.

36. Si recuperare non valemus communicatum studium communitatis cuiusdam coniunctionis et solidarietatis, cui destinamus tempus, nisum et bona, illusio universalis quae nos decipit in ruinas collabetur et multos relinquet nausaea et vacuo captos. Insuper non est simpliciter ignorandum quod «flagrans studium cuiusdam vitae generis res immodice consumendas affectantis, praesertim cum tantum pauci possunt illud sustinere, poterit solum violentiam ac mutuam vastationem parere». [35]Dictum “se salvet qui potest” rapide commutabitur in aliud “omnes contra omnes”, et hoc peius erit pandemia.

Sine dignitate humana in finibus

37. Tum ex parte quorundam regiminum politicorum populismo faventium cum ex opinionibus oeconomicis liberalibus sustinetur quoquo pacto vitandum esse adventum migrantium. Eodem tempore disseritur quod expedit Nationibus pauperibus adiumentum restringere, ita ut ima attingant ac decernant austeritati providere. Non percipitur quod, post has affirmationes a rebus abstractas difficulter sustinendas, tot sunt vitae quae lacerantur. Multi bellum fugiunt, persecutiones, naturales calamitates. Alii, pleno iure, «quaerunt opportunitates sibi suisque familiis. Somniant futurum melius ac desiderant condiciones statuere ut illud re fiat». [36]

38. Infeliciter, alii sunt «allecti cultura occidentali, nonnumquam exspectationes habentes parum certas, quae eos exponunt ad graves illusiones. Mercatores sine scrupulo, saepe conexi cum pactionibus mercatoriis medicamentorum stupefactivorum et armorum, lucrifaciunt condicionem debilitatis migrantium, qui suo in itinere nimis frequenter experiuntur violentiam, commercium personarum, abusum psychologicum et corporalem et aerumnas inenarrabiles». [37]Emigrantes «obstringuntur separari a propriis originis adiunctis et saepe etiam experiuntur eradicationem e cultura et religione. Segregatio attinet etiam ad communitates originis, quae amittunt elementa vigentiora et actuosiora, et ad familias, praesertim cum emigrat unus vel uterque genitorum, qui relinquunt filios in Natione originis». [38]Proinde, etiam «rursus affirmandum est ius non emigrandi, videlicet habendi condiciones ut homines sua in terra permanere possint». [39]

39. Insuper «in quibusdam Nationibus quo adveniunt, migrationes trepidationem et metum suscitant, qui saepe incitantur et adhibentur ad fines politicos. Ita diffunditur mens xenophoba, gentis clausae et in se receptae». [40] Migrantes non satis digni considerantur ut participent vitam socialem sicut quilibet alius, et ceteri cives obliviscuntur eos habere eandem intrinsecam dignitatem cuiuslibet personae. Ideo debent esse «actores suae liberationis». [41] Numquam dicetur eos non esse homines, tamen in opere, per decisiones et modum eos tractandi manifestatur eos minoris valoris, minoris momenti, minus humanos considerari. Probari non potest christianos hanc mentem et illos habitus communicare, ex quibus aliquando quasdam praelationes politicas patiantur super altas suae fidei persuasiones: inalienabilem dignitatem cuiusque personae humanae praeter eius originem, colorem vel religionem, ac legem supremam amoris fraterni.

40. «Migrationes efficiunt elementum praecipuum futuri mundi». [42] Sed hodie afficiuntur quadam «perditione huius “sensus fraterni officii”, in qua conditur omnis societas civilis». [43]Europa, exempli gratia, serio periclitatur hanc semitam ingredi. Attamen, «incitata suo magno patrimonio culturali et religioso, instrumenta habet necessaria ut defendat medium locum personae humanae et inveniat rectum aequilibrium inter duplex officium morale, una ex parte tuendi iura suorum civium, altera ex parte spondendi subsidium et acceptionem migrantibus». [44]

41. Intellegimus in conspectu migrantium nonnullos teneri dubiis et timoribus. Advertimus hoc uti partem naturalis instincti sui defensionis. Sed etiam verum est quamlibet personam et plebem fecundas esse tantum si sibi intus adiungere valent creativo modo lenitatem ad alios. Invitamus ad transeundas has primas reactiones, quoniam «quaestio fit cum ipsa dubia et timores condicionem imponunt nostro cogitandi et agendi modo, ita ut nos commutant in homines intolerantes, clausos et forsitan – nescienter – etiam alterius stirpis contemptores. Itaque metus privat nos desiderio et facultate obveniendi alio». [45]

Illusio communicationis

42. Quod a communi sensu abhorret, dum augescunt habitus clausi et intolerantes qui nos saepiunt ante alios, deminuunt vel evanescunt intervalla usque adeo ut desistat ius ad intimum spatium. Omnia convertunt in quoddam genus spectaculi quod licet speculari, vigilare atque vita exponitur ad constantem inspectionem. In communicatione digitali omnia monstrare libet et quisque spectatur oculis qui scrutantur, denudant et vulgant, saepe sine nomine. Observantia in alium comminuitur et hoc modo eodem tempore cum eum demoveo, ignoro et longe distineo, sine ullo pudore eius vitam invadere possum usque ad extremum.

43. Illinc motus digitales odii et eversionis non constituunt – sicut quidam cuperent persuadere – congruam formam mutuae curae, sed potius meras consociationes contra aliquem inimicum. E contra, «media digitalia communicationis possunt exponere in discrimen servitutis, segregationis et progredientis amissionis necessitudinis cum rebus vitae, obices interponendo sinceris relationibus inter personas». [46]Indigemus gestibus corporis, expressionibus vultus, silentiis, corporis sermone, et etiam odore, tremore manuum, rubore, sudore, quoniam haec omnia loquuntur et sunt pars humanae communicationis. Conexiones digitales, quae eximunt laborioso cultu amicitiae, stabilis mutuae necessitudinis et etiam consensus qui diuturnitate maturat, speciem praebent socialitatis. Non construunt vere “nos”, sed solent dissimulare et amplificare idem sui commodi studium quod advenarum metu et contemptione infirmorum exprimitur. Conexio digitalis non sufficit ad pontes iniciendos, non valet coniungere genus humanum.

Vehementia sine pudore

44. Dum praeservant suam solitudinem rerum consumendarum immodicam et commodam, personae seligunt conexionem constantem et insanam. Hoc favet fervori formarum insolitarum vehementiae, contumeliarum, vexationum, contemptionum, flagitationum verbalium usque ad destruendam figuram alius, tali intemperantia quae exsistere non posset si adessemus corpus ad corpus, quia demum omnes nos mutuo destrueremus. Vehementia socialis invenit in instrumentis mobilibus et computatoriis spatium propagationis egregium.

45. Hoc sivit ideologias deponere omnem pudorem. Quod adhuc paucos ante annos a nemine dici poterat sine discrimine perdendi universi mundi observantiam, hodie exprimi potest omni acerbitate etiam a quibusdam auctoritatibus politicis et permanere impunitum. Non est ignorandum quod «in mundo digitali agunt ingentia lucra oeconomica, quae possunt gignere formas inspectionis tam subtiles quam invadentes, producendo pravas usurpationes conscientiarum et processus democratici. Agendi ratio multorum qui conveniunt in foro digitali saepe pervenit ad fovendum occursum inter personas quae idem sentiunt, obsistens comparationi inter differentias. Qui circuli clausi expediunt diffusionem relationum et notitiarum falsarum, fovendo praeiudicia et odia». [47]

46. Expedit agnoscere furores qui ducunt ad destruendum alios veluti actores habere etiam personas religiosas, haud exclusis christianis, qui «violentiae verborum structuram per interrete itemque per diversos ambitus vel loca digitalis commercii participare possunt. In ipsis catholicis mediis communicationis modi excedi possunt, obtrectationes et calumniae assumi solent omnesque eximi videntur mores alteriusque bonae famae reverentia». [48]Quid sic confertur ad fraternitatem quam Pater communis nobis proponit?

Nuntiatio sine sapientia

47. Vera sapientia praesumit occursum cum realitate. Sed hodie omnia possunt confici, dissimulari, adulterari. Hoc efficit ut occursus directus cum limitibus rerum fiat intollerabilis. Exinde gignitur processus “selectionis” et instituitur usus segregandi statim quod mihi placet a quo mihi displicet, illecebras a foedo. Eadem mente seliguntur personae quibuscum decernitur participare mundum. Ita personae vel condiciones quae sauciaverunt nostrum animum vel moverunt repugnantiam, hodie simpliciter delentur in retibus virtualibus, et construitur circulus virtualis qui nos segregat ab ambitu in quo vivimus.

48. Sedere ad alium audiendum, insigne occursus hominum, est exemplar habitus acceptionis illius qui superat nimis amoris sui vitium et accipit alium, ei attendit, excipit eum in suo circulo. Sed «mundus hodiernus magna ex parte est mundus surdus [...]. Nonnumquam celeritas mundi moderni, furor impedit nos bene audire quod alia persona dicat. Et cum pervenerit ad medium suum sermonem, iam interrumpimus eum et respondere volumus, etiamsi nondum cessavit loqui. Non est amittenda facultas auscultandi». Sanctus Franciscus Assisiensis «audivit vocem Dei, audivit vocem pauperis, audivit vocem infirmi, audivit vocem naturae. Et haec omnia commutavit in vitae conversationem. Cupimus ut semen sancti Francisci crescat in multis cordibus». [49]

49. Evanescentibus silentio et auditione, commutatis omnibus in ictus ac nuntios rapidos et anxios, in discrimen adducuntur fundamenta sapientis humanae communicationis. Generatur novus modus vivendi in quo aliquis exstruit quod in conspectu habere vult, excludens omnia quae summatim et extemplo inspici vel cognosci non possunt. Huiusmodi processus, ob suam intrinsecam rationem, impedit serenam ponderationem quae posset nos conducere ad sapientiam communem.

50. Possumus simul quaerere veritatem in dialogo, in placido colloquio vel in fervida disputatione. Est iter perseverans, compositum etiam silentiis et passionibus, quod patienter colligere valet vastam personarum et populorum experientiam. Immensus cumulus notitiarum qui nos inundat haud idem est ac maior sapientia. Sapientia non conficitur anxiis investigationibus in interreti, nec summa est notitiarum quarum veritas est incerta. Hoc modo non adolescitur in occursu veritatis. Denique homines fabulantur tantum de postremis rebus, colloquia sunt mere de iis quae sub oculis sunt et acervata. Non autem diutius attenditur nec insinuatur in cor vitae, non agnoscitur quod est necessarium ut sensus detur exsistentiae. Ita libertas fit illusio quae nobis venum datur et quae confunditur cum libertate navigandi ante tabulam visificam. Sed enimvero quaeritur an viam fraternitatis, localis et universalis, percurrere possint tantum spiritus liberi et parati ad occursus veros.

Submissiones et despectus sui

51. Quaedam Nationes prosperae quoad oeconomiam Nationibus parum evolutis ut exemplaria culturae exhibentur, nec procuratur ut quaeque crescere valeat suo peculiari modo, explicans suas facultates innovandi a bonis propriae culturae. Hoc desiderium perfunctorium et triste, quod inducit ad imitandum et emendum potius quam creandum, locum praebet sui aestimationi Nationum valde exiguae. In partibus satis locupletibus multorum pauperum Nationum, ac nonnumquam in iis qui valuerunt evadere de paupertate, agnoscitur incapacitas accipiendi insignia ac proprios modos gerendi et incidendi in despectum suae identitatis culturalis, quasi esset una causa malorum.

52. Diruere cuiusdam sui aestimationem est facilis modus eum dominandi. Post has inclinationes quae mundum uniformem efficere quaerunt, florent utilitates potestatum quae fruuntur exigua sui aestimatione, dum per media et retia quaeritur novam culturam creari potentibus inservientem. De hoc praedantur corrupti habitus lucrifaciendi et exspoliandi, ubi pauperes semper pereunt. Altera ex parte, ignorare culturam cuiusdam populi efficit ut multi primores politici non valeant peragere efficiens inceptum quod libere accipi ac sustineri subinde possit.

53. Homines obliviscuntur «non esse peiorem alienationem quam experiri se egere radicibus, nullius esse. Terra fecunda erit, populus fructificabit et valebit futurum gignere diem si modo generaverit vincula necessitudinis inter suos cives, si modo creaverit nexus coniunctionis inter generationes atque varias communitates ex quibus constat; et etiam si modo ruperit circulos qui obumbrant sensus, magis magisque nos alteros ab alteris amoventes». [50]

Spes

54. Etiamsi densae adsint umbrae, quas ignorare non expedit, in sequentibus paginis desideramus patefacere multa itinera spei. Nam Deus prosequitur serere in genere humano semina boni. Recens pestilentia effecit ut recuperaremus et magni aestimaremus tot socios sociasque itineris qui in metu restiterunt et dederunt vitam suam. Agnoscere valuimus nostras vitas esse contextas ac sustentas a personis consuetis, quae haud dubie conscripserunt eventus maximi momenti nostrae historiae communis: medicis, infirmorum ministris, farmacopolis, officialibus magnorum mercatuum, addictis publicae munditiae, assidentibus seniorum, portitoribus, viris et mulieribus operam navantibus ad praebenda necessaria opera et securitatem, voluntariis, sacerdotibus, religiosis, … qui intellexerunt neminem solum salvum fieri. [51]

55. Invitamus ad spem, quae «nobis loquitur de re radicitus haerenti in visceribus hominis, citra rerum adiuncta et condiciones historicas in quibus vivit. Loquitur nobis de quadam siti, desiderio, anhelito plenitudinis et vitae feliciter expletae, de voluntate attingendi magna, quae replent cor et extollunt spiritum in excelsa, sicut veritas, bonitas et pulchritudo, iustitia et amor. [...] Spes est audax, novit intueri ultra personalem commoditatem, parvas securitates et compensationes quae conspectum restringunt, ut pateat magnis rationibus quae vitam amoeniorem et digniorem efficiunt». [52] Ambulemus in spe.

 

CAPUT SECUNDUM

ALIENUS IN VIA

56. Omnia quae in superiore capite memoravimus sunt plus quam arida descriptio rerum, quoniam «gaudium et spes, luctus et angor hominum huius temporis, pauperum praesertim et quorumvis afflictorum, gaudium sunt et spes, luctus et angor etiam Christi discipulorum, nihilque vere humanum invenitur, quod in corde eorum non resonet». [53] Intenti in lucem requirendam inter ea quae vivimus et antequam quasdam exponamus agendi rationes, proponimus unum caput dedicare parabolae a Iesu duo abhinc milia annorum narratae. Nam, etsi hae Litterae encyclicae ad omnes homines bonae voluntatis destinantur, praeter eorum religiosas persuasiones, parabola tali modo exprimitur ut quemque nostrum alloqui possit.

«Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?”. At ille dixit ad eum: “In Lege quid scriptum est? Quomodo legis?”. Ille autem respondens dixit: “Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum”. Dixitque illi: „Recte respondisti; hoc fac et vives”. Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: “Et quis est meus proximus?”. Suscipiens autem Iesus dixit: „Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto. Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso illo, praeterivit; similiter et levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit. Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est, et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit. Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: ‘Curam illius habe, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi’. Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?”. At ille dixit: “Qui fecit misericordiam in illum”. Et ait illi Iesus: “Vade et tu fac similiter”» (Lc 10, 25-37).

Fundus

57. Haec parabola saeculorum fundum colligit. Parum post mundi hominisque creationis narrationem, Sacra Scriptura collocat quaestionem necessitudinum inter nos. Cain interficit suum fratrem Abel et resonat interrogatio Dei: «Ubi est Abel frater tuus?» (Gn 4,9). Responsio eadem est quam saepe nos damus: «Num custos fratris mei sum ego?» (ibid.). Sua interrogatione Deus in controversiam vocat cuiusque generis determinismum vel fatalismum qui praesumat iustificare animi lenitudinem veluti unam possibilem responsionem. E contra, nos idoneos reddit ad creandam culturam diversam, quae nos dirigat ad superandas inimicitias et invicem curandos.

58. Liber Iob eo utitur quod nos eundem habemus Creatorem uti fundamentum ad quaedam iura communia sustinenda: «Numquid non in ventre fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in visceribus unus?» (31,15). Plurima post saecula sanctus Irenaeus illud expressit translata imagine melodiae: «Debet ergo amator veri non traduci distantia uniuscuiusque soni, nec alium quidem huius, alium autem illius artificem suspicari et factorem, […] sed unum et ipsum totius operis». [54]

59. In traditionibus Iudaicis officium amandi et curandi alterum ad necessitudines inter sodales eiusdem gentis restringi videbatur. Vetus praeceptum «diliges proximum tuum sicut teipsum» ( Lv 19, 18) plerumque intellegebatur tamquam relatum ad populares eiusdem gentis. Attamen, praecipue in Iudaismo qui extra fines Israel processit, termini amplificati sunt. Exstitit cohortatio ut nemini faceret quod quis oderit (cfr Tb 4, 15). Sapiens Hillel (saec. I a.Chr.) affirmavit de hac re: «Haec est Lex et Prophetae. Omne reliquum est commentarium». [55] Desiderium imitandi divinos mores duxit ut supergrederetur illam inclinationem ad se proximioribus continendum: «Miseratio hominis circa proximum suum, misericordia autem Dei super omnem carnem» ( Eccli 18, 13).

60. In Novo Testamento praeceptum Hillel declaratum est modo positivo: «Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis: haec est enim Lex et Prophetae» (Mt 7, 12). Huiusmodi cohortatio est universalis, amplecti vult omnes, tantum ob eorum humanam condicionem, quoniam Altissimus, Pater caelestis «solem suum oriri facit super malos et bonos» (Mt 5, 45). Et consequenter requiritur: «Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est» (Lc 6, 36).

61. Adest ratio ad cor ita ampliandum ne advena excludatur, eademque inveniri potest iam in antiquioribus Bibliorum textibus. Quae referenda est ad constantem memoriam populi Hebraici qui advena vixit in Aegypto:

«Advenam non opprimes neque affliges eum; advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti» (Ex 22, 20).

«Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti» (Ex 23, 9).

«Si habitaverit tecum advena in terra vestra, non opprimetis eum; sed sit inter vos quasi indigena, et diliges eum sicut teipsum: fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti» (Lv 19, 33-34).

«Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos, sed cedent in usum advenae, pupilli ac viduae. Memento quod et tu servieris in Aegypto» (Dt 24, 21-22).

In Novo Testamento resonat fortiter cohortatio ad amorem fraternum:

«Omnis enim Lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum» (Gal 5, 14).

«Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum ei non est; qui autem odit fratrem suum, in tenebris est» (1 Io 2, 10-11).

«Nos scimus quoniam transivimus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit, manet in morte» (1 Io 3, 14).

«Qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere» (1 Io 4, 20).

62. Etiam haec amoris relatio male intellegi poterat. Non sine causa, in conspectu temptationis primarum christianarum communitatum efformandi coetus clausos ac segregatos, sanctus Paulus hortabatur suos discipulos ut haberent caritatem in invicem «et in omnes» ( 1 Thess 3, 12); et in communitate Ioannis postulabatur ut bonum ageretur «in fratres et hoc in peregrinos» ( 3 Io 5). Huiusmodi contextus adiuvat intellegere virtutem parabolae de bono Samaritano: amoris non interest si frater saucius sit hinc vel illinc. Nam «amor ipse confringit catenas quae nos segregant et seiungunt, pontes exstruens; qui amor efficit ut constituamus magnam familiam, in qua omnes possumus nos domi sentire. [...] Qui amor novit miserationem ac dignitatem». [56]

Derelictus

63. Iesus narrat quendam hominem olim fuisse sauciatum, iacentem secus viam, quem latrones agressi erant. Aliqui viri praeterierunt prope eum, sed abierunt, non steterunt. Erant viri fungentes muneribus magni ponderis in societate, quibus tamen non erat cordi bonum commune. Non valuerunt quid temporis perdere ut sauciato assisterent vel saltem auxilium quaererent. Unus stetit, fuit ei proximus, suis manibus eum curavit, solvit etiam pecuniam de suo marsupio et sollicitus fuit de eo. Potissimum dedit ei aliquid, cui in hoc anxio mundo multum parcimus: dedit ei suum tempus. Erant ei profecto sua proposita ut illa die frueretur secundum suas necessitates, sua negotia vel desideria. Ipse autem valuit omnia relinquere in conspectu illius sauciati et haud cognoscens eum dignum consideravit, cui dicaret tempus suum.

64. Quocum tu putas idem esse? Haec interrogatio cruda est, directa ac summa. Cui eorum tu similis videris? Recognoscenda est nobis temptatio quae nos circumdat abiciendi curam aliorum, praecipue infirmiorum. Concedamus: in multis crevimus, sed ignari sumus de infirmioribus debilioribusque nostrarum locupletium societatum comitandis, curandis ac sustinendis. Solemus oculos avertere, praeterire, ignorare rerum adiuncta, donec illa nos directo tangant.

65. Quaedam persona in via oppugnatur et multi fugiunt quasi nihil vidissent. Saepe quidam autoreda sua collidunt aliquem et fugiunt. Sua interest tantum ut incommoda vitent, nihil interest si quidam culpa eorum moritur. Haec autem signa sunt vitae consuetudinis generaliter communis, quae variis modis manifestatur, forsitan callidioribus. Insuper, cum omnes valde attendamus ipsas nostras necessitates, aliquem videre patientem taedet nos, turbat, quia ob aliorum aerumnas nolumus tempus perdere. Haec indicia sunt societatis infirmae, quippe quae conatur se construere terga praestans dolori.

66. Melius in hanc miseriam non incidere. Inspiciamus exemplar boni Samaritani. Textus nos invitat ad erigendam vocationem civium nostrae Nationis totiusque orbis terrarum, constructorum novi socialis vinculi. Est admonitio usque nova, etiamsi scripta est quasi praecipua lex nostrae naturae: ut societas progrediatur ad bonum commune consequendum et abhinc iterum iterumque exstruat suum ordinem politicum et socialem, suum textum necessitudinum, suum inceptum humanum. Suis gestibus bonus Samaritanus ostendit «uniuscuiusque nostrum vitam cum illa aliorum coniungi: vita tempus non est transiens, sed tempus occursus». [57]

67. Haec parabola est imago illuminans, quae patefacere valet praecipuam optionem nobis faciendam ut reficiamus hunc mundum cuius miseremur. Ante tantum dolorem, tanta vulnera, una solutio est fieri tamquam bonus Samaritanus. Omnis alia optio ducit aut in partem latronum aut in partem eorum qui longe praetereunt, nec compatiuntur dolorem hominis sauciati iuxta viam. Parabola ostendit nobis quibus inceptis refici potest communitas, initio capto a viris mulieribusve infirmitatem aliorum suscipientibus, qui non sinunt societatem quandam exclusionis erigi, sed proximi fiunt et elevant et in eius dignitatem restituunt hominem delapsum, ut bonum commune sit. Eodem tempore parabola nos monet ut caveamus quosdam habitus eorum qui solum se ipsos respiciunt ac nolunt assumere ineluctabiles necessitates humanarum rerum.

68. Enarratio, clare hoc dicamus, haud infert praeceptum ex commenticiis speciebus, nec usu ethicae ac socialis rei moralis circumscribitur. Praecipuam notionem hominis nobis revelat, saepius oblivioni traditam: nos ad plenitudinem creatos esse, quam in amore tantum conficitur. Vivere indifferentes in conspectu doloris eligi nequit; sinere non possumus quin aliquis maneat “ad latus vitae”. Inde nos indignari oportet, adeo ut de quiete nostra descendamus et humano dolore permoveamur. Haec est dignitas.

Historia quae iteratur

69. Narratio est simplex et perspicua, sed continet omnem vim illius interioris contentionis quae fit in elaboranda nostra natura, in quaque exsistentia intenta in viam ad humanam fraternitatem perficiendam. Ingresso itinere, haud dubie incidimus in hominem sauciatum. Hodie, et usque magis, adsunt sauciati. Inclusio vel exclusio hominis sauciati iuxta viam definit omnia proposita oeconomica, politica, socialia et religiosa. Cotidie adimus optionem utrum simus boni Samaritani an viatores indifferentes qui longe praetereunt. Si autem extendimus contuitum in universam nostram historiam omnemque orbem terrarum, cuncti sumus vel fuimus tamquam illi homines: cunctis nobis inest aliquid sauciati, aliquid latronis, aliquid praetereuntium longe et aliquid boni Samaritani.

70. Notabile est quomodo diversitates inter narrationis personas maneant omnino commutatae in conspectu dolorosae manifestationis hominis delapsi, humiliati. Iam non est distinctio inter incolam Iudaeae et incolam Samariae, non est sacerdos nec mercator; simpliciter adsunt duo genera hominum: alteri assumunt pondus doloris, alteri praetereunt longe; alteri se acclinant agnoscentes hominem delapsum, alteri avertunt oculos suos et festinantes procedunt. Etenim multiplices nostrae personae, vexilla nostra nostraeque fallaces vestes labuntur: hora est veritatis. Acclinemusne nos ad tangenda et curanda vulnera aliorum? Acclinemusne nos ut alteri alteros onus in umeros imponamus nobis? Hoc est praesens certamen, quod timere non debemus. Discriminis temporibus electio urget: dicere licet quod hoc tempore quisque latro non sit vel longe non praetereat aut sauciatus est aut aliquem sauciatum umeris subit.

71. Boni Samaritani historia iteratur: usque magis patet socialem et politicam incuriam ex multis nostri orbis terrarum locis facere vias desertas, ubi internae et internationales disputationes necnon opportunitatum populationes multos exclusos relinquunt in margine viae sepositos. Sua in parabola Iesus viarum varietatem non ponit, sicut exempli gratia: quid fuisset de illo homine graviter sauciato vel de eo qui eum adiuvit, si ira vel sitis ultionis spatium invenissent in cordibus eorum? Ipse in meliore parte humani spiritus confidit atque parabola eum hortatur, ut amori adhaereat, dolentem redintegret societatemque construat huius nominis dignam.

Personae parabolae

72. Parabola a latronibus incipit. Initium, quod eligit Iesus, aggressio est iam consummata. Non efficit ut consistamus hoc de facto conquerentes, nec dirigit oculos nostros versus latrones. Novimus eos. Vidimus in mundo progredi densas umbras derelictionis, violentiae adhibitae ob misera lucra potestatis, exaggerationis ac divisionis. Quaestio esse potuerit: relinquemusne deiectum hominem sauciatum, ut unusquisque festinet a violentia confugere vel latrones persequi? eritne homo sauciatus nostrarum implacabilium divisionum, nostrarum crudelium neglegentiarum, nostrarum interiorum conflictationum iustificatio?

73. Deinde parabola dirigit oculos nostros clare in eos qui praetereunt longe. Haec periculosa neglegentia non commorandi, innocens necne, fructus contemptionis vel tristis incuriae, efficit ut sacerdos et levita haud minus tristis appareant imago illius segregantis distantiae, quae coram realitate habetur. Plurimi sunt modi praetereundi longe, inter se additicii: alter quidem est se ipsum in solitudinem recipere, alios neglegere, indifferentes esse; alter autem est tantum foras respicere. Quoad hunc ultimum modum praetereundi longe, in quibusdam Civitatibus vel aliquibus in partibus eorum, adest quidam contemptus pauperum eorumque culturae et ipsae vivunt intuentes foras, quasi aliquod propositum Nationis adventicium temptaret eorum locum occupare. Itaque iustificari potest aliquorum neglegentia, cum qui eorum corda tangere possent suis postulationibus simpliciter desint. Extra eorum utilitatum sunt prospectum.

74. In his qui pretereunt longe est aliquid quod ignorare nequimus: erant religiosi. Immo, studebant cultum tribuere Deo: sacerdos ac levita. Hoc meretur peculiarem attentionem: indicat quod credere in Deum eumque adorare non spondet ut quis vivat sicut Deo placet. Fidei assecla potest fidelis haud esse his omnibus quae ipsa fides postulat, attamen se Deo proximum sentire et censere se aliis digniorem esse. Sunt autem modi vivendi fidem qui favent cordi erga fratres dilatato, et haec erit sponsio verae mentis ad Deum proclivis. Sanctus Ioannes Chrysostomus clarius demum expressit huiusmodi provocationem quae christianis proponitur: «Vis corpus Christi honorare? Non despicias ipsum nudum: neque hic sericis vestibus honores, foris autem frigore ac nuditate afflictum negligas». [58]Admirabile est quod nonnumquam dicentes se non credere Dei voluntatem vivere possunt melius quam credentes.

75. “Latrones in via” tamquam secretos socios habere solent eos qui “eunt in via alteram in partem respicientes”. Concluditur circulus inter eos qui adhibent et fraudant societatem ad eam populandam atque eos qui putant se puritatem servare per munus suum censorium, sed eodem tempore hoc ordine eiusque subsidiis fruuntur. Adsunt tristes simulationes, cum condonatur delictum, usus institutionum pro lucro privato vel corporativo et alia mala, quae non valemus depellere, iunguntur permanenti obtrectationi omnium rerum, constanti suspicionis sationi, quae diffidentiam et dubitationem auget. Dolosae dictioni: “omnia male procedunt”, respondetur: “nemo valet hoc resolvere”, “quid ego facere possum?”. Hoc modo alitur delusio ac desperatio, quod non fovet spiritum solidalem et magnanimum. Demergere populum in animi demissione praeclusio est perversi circuli perfecti: sic operatur invisibilis dominatio occultorum verorum lucrorum, quae potita sunt opibus et facultatibus existimandi et cogitandi.

76. Inspiciamus denique hominem sauciatum. Interdum nos sentimus tamquam eum, graviter sauciatos et deiectos iuxta viam. Nos sentimus etiam derelictos ab institutis nostris inermibus ac demissis vel conversis, ut lucro serviant paucorum extra et intra. Nam «in societate globalizata adest quidam elegans modus respiciendi alteram in partem, qui frequenter exercetur: sub tegimento rei politice correctae vel notionum saeculi, dolens respicitur dommodo ne tangatur, in directa televisifica transmissione ostenditur, adhibetur etiam sermo qui videtur tollerans et verborum lenitate repletus». [59]

Rursus incipere

77. Cotidie offertur nobis nova opportunitas, novus gressus. Non omnia nobis exspectanda sunt a gubernantibus, quod esset infantile. Gaudemus quodam spatio sociati muneris, quae novos processus ac mutationes inchoare et generare valet. In restituendis et auxiliandis sauciis societatibus partem activam agamus. Hodie coram magna consistimus opportunitate manifestandi naturam nostram fraternam novorum bonorum Samaritanorum, qui malorum exituum dolorem suscipiunt potius quam odia augent et indignationes. Sicut fortuito viatori nostrae historiae, opus est tantum gratuito, puro et simplici desiderio, ut velimus populus esse, constantes et indefessi labore includendi, iniciendi, erigendi delapsum, etiamsi saepenumero videmus nos immersos et condemnatos ad iterandam rationem violentorum, eorum qui alunt ambitiones tantum pro seipsis, diffundentium confusionem et mendacium. Alii perseveranter cogitent de re politica vel de oeconomia pro potestatis ludis suis. Recolamus bonum atque in boni servitio ponamur.

78. Incipi potest ab imo et a singulo, contendi pro rebus magis certiset localibus, usque ad extremum patriae et orbis angulum, eadem cura quam viator Samaritanus habuit pro omni sauciati vulnere. Quaeramus alios et assumamus in onus rerum adiuncta ad nos pertinentia, dolore vel impotentia interriti, quia illic est omne bonum quod Deus in corde hominis seminavit. Difficultates, quae immensae videntur, opportunitas sunt crescendi, non autem excusatio tristitiae inertis, quae submissioni favet. Sed non hoc soli faciamus, singillatim. Samaritanus stabularium quaesivit, qui hominem illum curaret, sicut ipsi vocamur, ut convocemus nos et in quoddam conveniamus “nos”, quod parvarum singularium partium summae praestet; recordemur «totum plus esse partibus, et etiam plus eorum mera summa». [60] Recusemus mediocritatem et simultatem vacuorum partium studiorum, conflictum sine fine. Desinamus dolorem amissionis occultare et nostrorum delictorum, desidiarum et mendaciorum suscipiamus onus. Reconciliatio reparatrix nos resuscitabit et a nostrorum aliorumque metu liberabit.

79. Samaritanus in via abiit, nullam exspectans agnitionem vel gratitudinem. Servitium deditum magna ei erat delectatio coram Deo et ipsius vita, ac proinde officium. Omnes obligationem recipimus de sauciato, qui est populus ipse et omnes populi orbis terrarum. Curemus infirmitatem cuiusque viri, mulieris, infantis et senis, eodem sodali atque attento more, more proximitatis boni Samaritani.

Proximus sine confiniis

80.  Iesus hanc parabolam proposuit, ut interrogationi responderet: quis est proximus meus? Vocabulum “proximus” in societate temporis Iesu solebat significare eum qui propior erat, proximus. Intellegebatur quod adiutorium praecipue erat destinandum in eum qui ad proprium coetum, ad propriam stirpem pertinebat. Samaritanus aliquibus Iudaeis illius temporis considerabatur quidam despiciendus, impurus, ideoque non aestimabatur inter vicinos, quibus praestandum erat auxilium. Iudaeus Iesus omnino hanc mentis rationem commutat: non invitat nos, ut quaeramus qui sint prope nos, sed ut vicini, proximi efficiamur.

81. Condicio exstat ut nos adsimus ante indigentem auxilio, qui nihil refert an ad nostrum circulum pertineat. Hoc in casu, Samaritanus fuit qui proximus factus est Iudaeo sauciato. Qui ut proximus fieret et adesset, omnes cultus et historiae limites transgressus est. Conclusio a Iesu posita est postulatio: «Vade et tu fac similiter» (Lc 10, 37); vel potius a nobis petit, ut omnes differentias seponamus et, coram dolore, cuilibet homini vicini fiamus. Iam ergo non dico me “proximos” habere qui mihi adiuvandi sunt, sed me sentire vocatum, ut ipse aliorum fiam proximus.

82. Quaestio est quod Iesus consulto effert hominem sauciatum Iudaeum – Iudaeae incolam – fuisse, Samaritanum autem – Samariae incolam – qui constitit eumque adiuvit. Haec minutia singularis est momenti ad considerandum de amore qui omnibus patet. Samaritani enim regionem incolebant, quae paganis ritibus polluta erat, quod Iudaeis eos efficiebat impuros, detestando, periculosos. Revera, textus quidam Iudaicus, qui mentionem facit infensarum nationum, ad Samariam refertur, affirmans insuper quod «non est quidem gens» (Eccli 50, 27), et addit quod est «stultus populus, qui habitat in Sichimis» (28).

83. Hoc explicat cur mulier Samaritana, a qua Iesus bibere petiverat, inflate respondit: «Quomodo tu Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana?» (Io 4, 9). Accusationes inquirentibus, ut Iesum possent infamare, maxima offensio, quam invenire potuerunt, fuit eum nuncupare «daemonium habentem» et «Samaritanum» (cfr Io 8, 48). Quapropter, occursus hic misericors inter Samaritanum et Iudaeum potens provocatio est, quae quamque pravam opinionum compagem redarguit, ut, circulum nostrum dilatantes, amandi ingenium nostrum universalem efficiamus rationem, quae cuncta praeiudicia, cunctos limites historiae vel cultus, cuncta misera lucra superare valeat.

Postulatio advenae

84. Denique recordamur alibi in Evangelio Iesum dicere: «Hospes eram, et collegistis me» (Mt 25, 35). Iesus haec verba dicere potuit, quoniam cor patens habuit, quod suas fecit aliorum afflictiones. Sanctus Paulus hortabatur: «Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus» (Rom 12, 15). Cum cor huiusmodi morem assumit, cum alio idem sentire valet, et nihil refert ubi ille natus sit vel unde veniat. In hanc ingrediens vim, demum experitur alios esse «carnem suam» (cfr Is 58, 7).

85. Christianis verba Iesu alium etiam sensum habent transcendentem; implicant ipsum Christum agnoscere in quoque fratre derelicto vel segregato (cfr Mt 25, 40.45). Nam fides rationibus inauditis agnitionem alterius replet, quoniam qui credit agnoscere potest Deum quemque hominem amare amore infinito atque «hoc modo ei infinitam dignitatem tribuere». [61]Huic adiungitur quod credimus Christum suum sanguinem pro omnibus et singulis effudisse, quam ob rem nemo extra eius amorem universalem manet. Atque si ad novissimum fontem adimus, qui est vita intima Dei, convenimus communitatem trium Personarum, originem et exemplar perfectum omnis vitae communis. De hac magna veritate meditanda theologia iugiter ditatur.

86. Nonnumquam maeremus quod his ex causis Ecclesia tanto tempore indiguit, ut firmiter condemnaret servitutem variasque violentiae formas. Hodie, progrediente spiritualitate et theologia, non habemus excusationes. Adsunt attamen adhuc qui videantur sua ex fide se incitari vel saltem auctoritatem habere, ut sustineant diversas formas nimii suae civitatis studii occlusi et violenti, habitus advenarum metus, despectus et etiam vexationes erga eos qui sunt diversi. Fides, humanitatis studium postulans, vivum oportet servet sensum criticum coram his partibus, necnon adiuvet ad agendum cito, cum quae incipiunt irrepere. Hac de causa magni momenti est ut catechesis et praedicatio sensum socialem exsistentiae directius et clarius includant, ambitum fraternum spiritualitatis, persuasionem de inalienabili dignitate cuiusque personae et rationes amandi accipiendique omnes.

 

CAPUT TERTIUM

COGITARE ET GENERARE MUNDUM APERTUM

87. Homo ita factus est quod non perficitur, non evolvitur nec suam plenitudinem invenire potest «nisi per sincerum donum sui». [62]Neque pervenit ad suam propriam veritatem prorsus agnoscendam nisi in occursu cum aliis: «Revera communico cum me ipso tantum eadem mensura qua cum altero communico». [63] Hoc explanat cur nemo vivendi bonum experiri potest sine veris vultibus amandis. Hic secretum est verae humanae exsistentiae, quoniam «vita adest ubi est vinculum, communio, fraternitas; et est vita morte fortior cum construitur super necessitudines veras et nexus fidelitatis. E contra, non est vita ubi praetendimus ut pertineamus solum ad nos ipsos et vivamus tamquam insulae: his in adiunctis praevalet mors». [64]

Ultra mortem

88. Ex intimo cuiusque cordis, amor vincula creat et exsistentiam extendit cum efficit ut homo exeat e se ipso in alterum. [65]Amori facti sumus et in quoque nostrum adest «quaedam lex exstasis: exire e seipso ad inveniendum in alio sui essendi augmentum». [66]Idcirco «in omni casu homo debet exsequi hoc inceptum: e seipso exire». [67]

89. Sed vitam meam reducere non possum ad necessitudinem cum parvo globo, nec ad familiam meam, quoniam impossibile est intellegere me sine ampliore necessitudinum texu: non tantum hodierno, sed etiam illo praecedente qui in vitae meae itinere me conformavit. Necessitudo mea cum persona quam aestimo ignorare non potest illam personam non vivere tantum pro sua necessitudine mecum, nec ego vivo solummodo mea necessitudine cum ea. Nostra necessitudo, si sana et vera est, nos aperit ad alios qui nos ampliant ac ditant. Nobilior sensus socialis hodie faciliter aboletur retro proclivitates ad internitatem exprimendam ad proprium commodum pertinentes quae videntur necessitudines intentae esse. E contra, amor qui verus est, qui adiuvat crescere et nobiliores species amicitiae habitant in cordibus quae sinunt se completari. Par et amicus habentur ad aperiendum cor in circulis, ad efficiendum nos aptos ex nobis ipsis egredi usque ad accipiendum omnes. Globi clausi et coniuges autotestimoniales, qui se constituunt in “nos” contrapositum toti mundo, solent esse formae in pulchrius ostensae nimii amoris sui atque merae sui ipsius protectionis.

90. Non sine causa multi parvi populi, superstites in terris deserti, explicaverunt magnanimem facultatem accipiendi erga praetereuntes peregrinos atque procuderunt sacrum officium hospitalitatis. Ita vixerunt etiam communitates monachorum medii aevii, sicut reperitur in Regula Sancti Benedicti. Licet hoc ordinem et silentium monasteriorum turbare posset, Benedictus exigit ut «pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite exhibeatur». [68]Hospitalitas est verus modus ne amittamus illam provocationem illudque donum quod est conventus cum humanitate ultra proprium globum. Illi agnoscebant hac facultate transcendendi in aperitionem erga alios se comitari debere omnia bona quae colere poterant.

Unum caritatis bonum

91. Personae explicare possunt quosdam habitus quos uti bona moralia ostendunt: fortitudinem, sobrietatem, operositatem aliasve virtutes. Sed ut actus singularum virtutum moralium congruenter dirigantur, oportet quoque considerare quantum ipsi efficiunt vim apertionis et unionis quoad alias personas. Huiusmodi vis caritas est, quam Deus infundit. Alioquin forsitan habuerimus tantum speciem virtutum, quae haud valebunt vitam communem construere. Ideo sanctus Thomas Aquinas – qui refert effatum sancti Augustini – dixit temperantiam avari minime esse virtutem. [69] Sanctus Bonaventura, aliis verbis, explicavit alias virtutes, sine caritate, stricte non complere mandata «secundum acceptionem divinam». [70]

92. Sublimitas spiritualis vitae humanae signatur amore qui «de humanae vitae bono vel non bono definitivae deliberationis fit norma». [71] Attamen sunt credentes qui putant suam magnitudinem in eo esse quod proprias ideologias ceteris imponant, vel veritatem vi defendant, vel magnum robur demonstrent. Omnes nos credentes debemus hoc agnoscere: primum locum obtinet caritas, ergo numquam in discrimen adducenda est caritas, maximum periculum est non amare (cfr 1 Cor 13, 1-13).

93. Definire volens quid esset amandi experientia, quam Deus possibilem efficit sua gratia, sanctus Thomas Aquinas eam explicavit tamquam motum qui attentionem in alium ponit, «eum veluti unum cum se ipso considerans». [72] Attentio affectiva, quae alio praestatur, provocat ut dirigamur ad requirendum gratis eius bonum. Hoc omne oritur ex aestimatione, e benevolentia, quae denique ea ipsa est quae post vocabulum “caritas” invenitur: amari “carum” mihi est, id est «illud magnum bonum considero». [73]«Ex amore enim, quo aliquis habet alium gratum, procedit quod aliquid ei gratis impendat». [74]

94. Amor igitur implicat aliquid plus quam seriem actionum beneficarum. Actiones exoriuntur ex unione quae magis magisque inclinat versus alterum, considerans eum pretiosum, dignum, acceptum et pulchrum, praeter species materiales vel morales. Amor in alterum prout ipse est movet nos ad quaerendum melius pro eius vita. Solum per huiusmodi necessitudinum formam colendam possibilem efficiemus amicitiam socialem quae neminem excludit atque fraternitatem omnibus patentem.

Progredienter patens amor

95. Amor denique nos ponit in tensionem ad communionem universalem. Nemo se segregans maturescit nec attingit suam plenitudinem. Ex ipsa sua vi amor postulat se progredienter patere, maiorem facultatem habere alios accipiendi, in eventu numquam expleto qui omnia loca exteriora integrat versus plenum sensum mutuae pertinendi condicionis. Iesus dixit nobis: «Omnes autem vos fratres estis» (Mt 23, 8).

96. Quae necessitas praetergrediendi proprios limites valet etiam pro variis regionibus et Nationibus. Etenim «numerus usque maior mutuarum obnoxietatum et communicationum quae implicantur in nostro planeta magis tangibilem efficit conscientiam cunctas terrae Nationes [...] communem sortem participare. In historiae virtutibus, licet in stirpium, societatum et culturarum diversitate, videmus seminatam vocationem formandi communitatem compositam ex fratribus qui vicissim se accipiunt, alteri de alteris curam habentes». [75]

Societates patentes, quae omnes complectuntur

97. Sunt quaedam suburbia, quae proximae sunt nobis, in media urbe, vel propria in familia. Est etiam quidam aspectus universalis apertionis amoris qui non est geographicus, sed exsistentialis. Est cotidiana facultas ampliare meum circulum, illos attingere quos sponte non sentio partem mei orbis negotiorum, licet proximi sint mihi. Illinc omnis frater vel soror patiens, derelictus vel ignoratus a mea societate est peregrinus exsistentialis, etiamsi natus esset in eadem Natione. Potest esse civis cuncta documenta habens valida, tamen eum sentire faciunt tamquam advenam in propria terra. Propriae stirpis elatio est virus quod faciliter mutat atque dissimulatur potius quam dilabi, sed semper est insidias tendens.

98. Volumus recordari illos “exsules occultos” qui tamquam corpora exstranea in societate habentur. [76]Multi homines inhabiles «sentiunt se exsistere, sed non pertinere nec participare». Sunt autem multa «quae iis impediunt plenum ius civium habere». Finis non est solum ut ii curentur, sed ut «participent activo modo communitatem civilem et ecclesialem. Est iter exigens et etiam laboriosum, quod usque magis contribuet ad efformandum conscientias aptas agnoscere unumquemque veluti personam unam et irrepetibilem». Pariter cogitamus «seniores qui, etiam causa suae infirmitatis, se aliquando uti pondus sentiunt». Attamen omnes possunt dare «singularem contributionem ad bonum commune per suam peculiarem biographiam». Audemus insistere: «Animum habeant vocem praestare iis qui in discrimen adducuntur ob condicionem inhabilitatis, quoniam pro dolor quaedam Nationes, adhuc hodie, haesitant eos agnoscere uti personas pares dignitate». [77]

Incongruae amoris universalis intellegentiae

99. Amor qui ultra fines extenditur uti fundamentum habet illud quod appellatur “amicitia socialis” in omni urbe et in omni Natione. Cum genuina est, haec amicitia socialis in quadam societate condicio est ut ea vere omnibus patere possit. Non agitur de falso universalitatis studio eius cui necesse est constanter itinera facere quoniam non patitur nec amat suum populum. Qui despicit suum populum, constituit in sua societate ordines primae et secundae classis, personarum fruentium plus vel minus dignitate et iuribus. Hoc modo negat ibi pro omnibus spatium esse.

100. Neque proponimus universalitatis studium imperiosum et abstractum, dictatum vel a nonnullis propositum et exhibitum veluti praesumptum somnium ad eodem ordine componendum, dominandum et exspoliandum. Adest globalizationis exemplar quod «conscienter dirigitur ad uniformitatem unius rationis et conatur cunctas diversitates traditionesque elidere in quadam superficiali inquisitione unitatis. [...] Si globalizatio vult omnes aequales reddere, veluti una sphera esset, haec globalizatio delet opes et peculiarem indolem cuiusque personae et cuiusque populi». [78] Hoc falsum somnium universalitatis studii denique tollit mundo varietatem eius colorum, pulchritudinem ac postremo eius humanitatem. Quoniam «futurum non est monochromaticum, sed – si audemus – conspici potest in varietate ac diversitate horum quae quisque potest afferre. Quantum indiget nostra familia humana ediscere una simul in concordia et pace vivere, absque necessitate nos omnes aequales esse debere». [79]

Mundum sociorum transcendere

101. Repetamus nunc parabolam boni Samaritani, quae adhuc multa habet nobis proponenda. Fuit homo saucius in via. Homines qui praeteribant iuxta eum non se colligebant in hac interiore vocatione ut proximi fierent, sed in suo munere, in sociali officio quod ipsi gerebant, in praestanti professione in societate. Se credebant magni ponderis pro societate illius temporis et urgebat eos munus quod eis erat explendum. Homo saucius et derelictus secus viam fuit molestia pro hoc consilio, interruptio quaedam, ille autem erat quidam nullo fungens munere. Erat nemo, non pertinebat ad spectabilem ordinem, nullum officium habuit in historia componenda. Interea Samaritanus magnanimus obstitit his clausis in ordines partitionibus, etiamsi ipse foras manebat cuiuslibet horum ordinum ac erat simpliciter peregrinus sine proprio loco in societate. Ita, liber ab omni insigni et structura, aptus fuit interrumpere suum iter, mutare suum propositum, esse expeditus patere inopinato occursu cum viro sauciato, qui eo indigebat.

102. Quam reactionem posset suscitare hodie illa narratio, in mundo ubi constanter apparent et augescunt globi sociales qui arripiunt identitatem quae eos a ceteris segregat? Quomodo commovere potest illos qui tendunt se disponere tali modo ut impediatur quaeque praesentia advenarum quae perturbare possit hanc identitatem et hanc dispositionem quae se ipsam tuetur ac se ipsam refert? In hoc schemate exclusum manet ut quis proximus fieri possit, et tantum potest esse proximus illius qui sinit propria beneficia confirmare. Sic vocabulum “proximus” totam significationem amittit et solummodo sensum accipit vocabulum “socius”, id est qui associatur ob definita lucra. [80]

Libertas, aequalitas et fraternitas

103. Fraternitas non est solum effectus condicionum reverentiae singularium libertatum, neque certae administratae aequitatis. Etiamsi condiciones sunt ut fieri possit, haud sufficiunt quo ipsa oriatur uti effectus necessarius. Fraternitas aliquid certi habet offerendum libertati et aequalitati. Quid accidit sine fraternitate conscienter culta, sine voluntate politica fraternitatis, conversa in educationem ad fraternitatem, ad dialogum, ad detectionem mutuae necessitudinis ac mutuae ditationis tamquam bonorum? Evenit quod libertas extenuatur, apparens ita magis condicio solitudinis, purae autonomiae pertinendi ad aliquem vel aliquod, vel tantum possidendi et delectandi. Hoc non consumit prorsus divitias libertatis, quae ante omnia dirigitur in amorem.

104. Neque aequalitas obtinetur per definitionem in abstracto “omnes homines aequales esse”, sed ea est effectus conscii et paedagogici fraternitatis cultus. Qui tantummodo valent socii esse mundos clausos creant. Quem sensum habere potest in hoc schemate persona quae non pertinet ad circulum sociorum et venit somnians vitam meliorem sibi suaeque familiae?

105. Individualismus non efficit nos liberiores, aequaliores, magis fratres. Mera summa lucrorum singulorum non valet generare mundum meliorem pro universo genere humano. Neque potest nos servare a tot malis quae magis ac magis complexiva fiunt. Sed individualismus radicalis est virus difficilius ad expugnandum. Decipit. Efficit ut nos credamus omnia consistere in habenis effundendis propriis ambitionibus, veluti cumulando ambitiones et securitates singulorum possimus bonum commune construere.

Amor universalis personas promovens

106. Est agnitio fundamentalis, necessaria ad ambulandum versus amicitiam socialem et fraternitatem universalem: percipere quantum valet homo, quantum valet persona, semper et in qualibet condicione. Si quisque valet tantum, oportet dicere liquide et firmiter quod «solum factum eos natos esse in loco cum minoribus opibus vel minore progressu non iustificat nonnullos homines vivere cum minore dignitate». [81] Hoc est elementare principium vitae socialis quod sueto more variis modis ignoratur ab iis qui intellegunt illud haud convenire eorum visioni mundi vel non proficere eorum finibus.

107. Quisque homo ius habet vivere cum dignitate et integre progredi, et hoc praecipuum ius a nulla Natione negari potest. Quisque illud habet, etiamsi sit parum efficiens, etiamsi natus sit vel adoleverit delimitatus; etenim hoc non minuit immensam eius personae humanae dignitatem, quae non fundatur in circumstantiis, sed potius in bono eius exsistentiae. Cum hoc primarium principium non observatur, futurum non datur nec fraternitati nec supervivendo humano generi.

108. Sunt societates quae hoc principium accipiunt ex parte. Admittunt possibilitates haberi pro omnibus, tamen sustinent inde prospiciendo omnia ab unoquoque pendere. Ex hoc partiali prospectu non habuerit sensum «niti ut homines lenti, infirmi et minus praediti possint sibi iter pandere in vita». [82]Niti pro personis infirmis potest lucrum non afferre, potest secum ferre minorem efficientiam. Exigit Nationem praesentem et actuosam, et institutiones societatis civilis quae praetereunt libertatem machinationum negotiosarum quae sunt in quibusdam ordinibus oeconomicis, politicis et ideologicis, quoniam revera diriguntur ante omnia in personas et bonum commune.

109. Aliqui nascuntur in familiis opibus locupletibus, accipiunt bonam educationem, crescunt bene aliti vel habent ex natura peculiares dotes. Ipsi certe non indigebunt Natione actuosa et petent tantum libertatem. Sed evidenter eadem regula non valet pro quadam persona inhabili, pro eo qui natus est in domo penitus pauperi, pro aliquo qui adolevit cum educatione inferioris qualitatis et exiguis possibilitatibus congruenter curandi suos morbos. Si societas imprimis regitur principiis libertatis mercatus et efficientiae, ibi non est locus pro iis, et fraternitas erit magis expressio romantica.

110. Factum quod «oeconomica libertas tantummodo declamata, in qua tamen verae condiciones multis impediunt realem accessum, [...] sermo fit contradictorius». [83] Verba sicut libertas, democratia vel fraternitas fiunt vacua sensu. Quia revera «dummodo noster ordo oeconomicus et socialis producat unam tantum victimam et sit etiam una tantum persona reiecta, non habebitur festum fraternitatis universalis». [84] Societas humana et fraterna valet prospicere ut efficienti et stabili modo certe omnes comitetur in vita eorum percurrenda, non solum ad providendum primis eorum necessitatibus, sed ut possint melius sui dare, etiamsi eorum effectus non sit melior, etiamsi procedant lento pede, etiamsi eorum efficientia sit parum peculiaris.

111. Humana persona, suis cum inalienabilibus iuribus, naturaliter patet nexibus. Ipsa in eius radice residit vocatio ut transcendat se ipsam in occursu cum aliis. Quapropter «oportet attendere ne quis incidat in quosdam errores qui oriri possunt ex falsa intellegentia iurium humanorum atque ex ipsorum inaudito abusu. Etenim hodie adest inclinatio in vindicationem usque ampliorem iurium singulorum – fere velimus dicere singulorum commodo faventium – quae abscondit conceptionem personae humanae disiunctae ab omni contextu sociali et anthropologico, quasi esset quaedam “monada” (monás), usque magis insensibilis. [...] Si ius cuiusque non est concorditer ordinatum ad bonum maius, in fine concipitur sine limitibus et proinde transformatur in fontem conflictuum et violentiae». [85]

Bonum morale promovere

112. Non possumus omittere ut dicamus quod desiderium et inquisitio boni aliorum et universi generis humani implicant etiam ut opera detur maturationi personarum societatumve in variis bonis moralibus quae ad integrum humanum progressum ducunt. In Novo Testamento dicitur de fructu Spiritus Sancti (cfr Gal 5, 22) qui definitur Graeco vocabulo agathosyne. Illud indicat adhaesionem bono, inquisitionem boni. Plus autem est quod excellit, quod melius est, aliis procurare: eorum maturationem, eorum incrementum in vita sana, valorum culturam et non tantum prosperitatem rerum. Est simile vocabulum Latinum: bene-volentia, quo significatur indoles quaerendi bonum alterius. Est forte desiderium boni, inclinatio ad quodque sit bonum et excellens, quod nos permovet vitam aliorum replere rebus pulchris, sublimibus, aedificantibus.

113. Similiter extollere volumus dolentes quod «iam longum per tempus in morum degradatione versati sumus, irridentes ethicam, bonitatem, fidem, honestatem, venitque hora ut agnoscamus hanc laetam levitatem nobis parum profuisse. Huiusmodi deletio totius fundamenti vitae socialis efficit ut alii contra alios surgant ad sua commoda defendenda». [86]Revertamus ad promovendum bonum, pro nobis ipsis et pro toto genere humano, itaque ambulabimus simul ad incrementum germanum et integrum. Omni societati opus est securam facere bonorum transmissionem, quia si hoc non evenit, diffunduntur nimius amor sui, violentia, corruptio variis suis in formis, indifferentia ac denique vita haud patens cuique transcendentiae et in commodis singulorum conclusa.

Bonum solidarietatis

114. Desideramus extollere solidarietatem, quae «tamquam virtus moralis et indoles socialis, fructus conversionis personalis, exigit nisum omnium eorum quibus est responsalitas educativa et formativa. In primis convertimus Nos ad familias, quae vocantur ad missionem educativam praecipuam et pernecessariam. Ipsae constituunt primum locum ubi coluntur et transmittuntur bona amoris et fraternitatis, convictionis et participationis, attentionis et curae alterius. Ipsae sunt quoque ambitus praecipuus transmittendae fidei, incipiendo ab illis primis simplicibus gestibus devotionis quos matres filios docent. Educatores et formatores quibus, in schola vel variis in sedibus congregationis infantium et puerorum, est arduum munus educandi pueros et iuvenes, debent conscientiam habere suam responsalitatem pertinere ad rationem moralem, spiritualem et socialem personae. Bona libertatis, mutuae reverentiae et solidarietatis transmittuntur a tenerioribus annis infantiae. [...] Etiam operantibus in orbe culturae et in mediis communicationis socialis est responsalitas in provincia educationis et institutionis, praesertim in societate huius temporis, in qua aditus ad instrumenta informationis et communicationis est usque magis extentus». [87]

115. His temporibus cum omnia videntur dilui et perdere constantiam, bonum est appellare ad soliditatem [88] quae oritur ex eo quod novimus nos responsales esse de infirmitate aliorum quaerendo sortem communem. Solidarietas exprimitur re in servitio, quod potest assumere formas valde diversas in modo alios sustinendi. Servitium est «magna in parte, curare infirmitatem. Servire significat curare infirmos in nostris familiis, in nostra societate, in nostro populo». In hoc munere exercendo quisque potest «seponere suas conquisitiones, angores, sua desideria omnipotentiae in visione reali infirmiorum. [...] Servitium respicit semper vultum fratris, tangit eius carnem, sentit suam proximitatem ac nonnullis in casibus usque ad “patiendum eam”, et quaerit promotionem fratris. Hac de causa servitium numquam est ideologicum, quippe quoniam non inservit doctrinis, sed personis». [89]

116. Plerumque infimi «exercent hanc solidarietatem tam peculiarem quae est inter mala patientes, inter pauperes, cuiusque nostra civilitas videtur oblita esse, vel saltem valde vult oblivisci. Solidarietas est verbum quod non semper placet; dixerimus nos nonnumquam mutavisse illud in verbum malum, quod dici non potest; sed est verbum quod exprimit multum plus quam quidam rari actus magnanimitatis. Est cogitare et agere ad sensum communitatis, prioritatis vitae omnium super usurpationem bonorum a nonnullis. Est etiam certare contra causas structurales paupertatis, inaequalitatem, carentiam operis, terrae et mansionis, negationem iurium socialium et operariorum. Est decertare destruentes effectus Imperii pecuniae [...]. Solidarietas, percepta in eius altiore sensu, est modus agendi historiam, et hoc ipsum agunt motus populares». [90]

117. Cum loquimur de curanda communi domo quae est planeta, recurrimus ad illud minimum conscientiae universalis et sollicitudinis de mutua cura quae adhuc potest manere in hominibus. Nam si quidam habet aquam affluentem, et tamen eam colit cogitans de genere humano, hoc facit quoniam attigit sublimitatem moralem quae sinit ei transcendere se ipsum suumque globum ad quem pertinet. Hoc est mirabiliter humanum! Eadem indoles requiritur ut agnoscantur iura cuiusque hominis, licet natus esset ultra eius fines.

Sociale munus proprietatis rursus proponere

118. Mundus exstat pro omnibus, quia omnes nos homines nascimur in hac terra cum eadem dignitate. Diversitates coloris, religionis, facultatum, loci ortus, loci habitationis totque aliae non possunt anteponi vel adhiberi ad iustificandum privilegia quorundam super iura omnium. Proinde sicut communitas tenemur spondere ut quaeque persona vivat digne et habeat congruas opportunitates pro suo integro progressu.

119. In primis saeculis christianae fidei varii sapientes evolverunt sensum universalem in sua meditatione de communi destinatione bonorum creatorum. [91]Hoc inducebat ad cogitandum quod, si quis caret necessario ad digne vivendum, ita est quia alius illud sibi tenet. Hoc compendiat sanctus Ioannes Chrysostomus dicens: «Non praebere pauperibus partem suorum bonorum est furari pauperibus, est tollere eis ipsam vitam; et quod habemus non est nostrum, sed eorum»; [92]vel etiam sanctus Gregorius Magnus his verbis: «Cum dispensamus indigentibus quaelibet, non elargimur nostra, sed restituimus eis quod est eorum». [93]

120. Iterum recipimus ac proponimus omnibus quaedam verba sancti Ioannis Pauli II, quorum firmitas forsitan non est intellecta: «Deus terram dedit universo humano generi ut ea omnia huius membra sustentaret, nullo excluso nullo anteposito». [94]Hoc sensu memoramus quod «christiana traditio numquam absolutum inviolabileque agnovit ius privatae proprietatis, atque sociale munus extulit cuiusvis privatae proprietatis generis». [95]Principium communis usus bonorum creatorum pro omnibus est «primum principium totius ordinis ethici-socialis», [96] est ius naturale, originale et praecipuum. [97]Omnia cetera iura de bonis necessariis ad integram perfectionem personae, incluso iure proprietatis privatae et quodam alio, «quin immo tantum abest ut eius effectionem impedire debeant, ut eam potius expedire teneantur», sicut affirmavit sanctus Paulus VI. [98] Ius privatae proprietatis considerari potest tantum uti ius naturale secundarium ac derivatum a principio destinationis universalis bonorum creatorum, et hoc habet consectaria valde realia, quae debent incidere in agendi rationem societatis. Accidit tamen frequenter iura secundaria imponi iuribus praecipuis et originalibus, ea sine pondere in usu relinquendo.

Iura sine confiniis

121. Nemo igitur excludi potest, nihil refert ubi sit natus, et minus ob privilegia quae alii habent quia nati sunt in locis maioribus cum opportunitatibus. Confines et limites Nationum non possunt impedire ut hoc compleatur. Sicut accipi non potest ut quaedam persona minus iurium habeat quoniam sit mulier, itemque accipi non potest quod locus nativitatis vel habitationis in seipso iam determinet minores opportunitates dignae vitae et progressionis.

122. Progressio non debet dirigi ad augentem cumulationem opum paucorum, sed potius secura reddere «hominis iura, personam, societatem, oeconomiam et artem rei publicae administrandae, simulque Nationum et populorum iura». [99] Ius aliquorum ad libertatem negotii vel mercatus non potest esse supra iura populorum dignitatemve pauperum; neque supra observantiam ambitus, quippe quoniam «qui illius habet partem administrator est tantum in cunctorum beneficium». [100]

123. Verum est quod navitas susceptorum «nobilem constituit vocationem ad productionem directam copiarum adque meliorem mundum pro omnibus reddendum». [101] Deus nos promovet, exspectat ut evolvamus facultates quas dedit nobis et universum replevit potentiis. In eius propositis quisque homo vocatur ad promovendum sui ipsius profectum, [102] et hoc includit ut foveantur facultates oeconomicae et technologicae ad augenda bona et ampliandas divitias. Attamen utcumque hae facultates susceptorum, quae sunt donum Dei, dirigendae sint liquide ad progressum aliarum personarum et ad superandam inopiam, praesertim per creationem diversarum possibilitatum operis navandi. Semper, una cum iure privatae proprietatis, adest praecipuum et praecedens ius cuiusque privatae proprietatis subordinandae universali destinationi bonorum terrae, ac ideo ius omnium eis fruendi. [103]

Iura populorum

124. Persuasio de communi destinatione bonorum terrae hodie postulat ut applicetur hoc etiam ad Nationes, eorum territoria et possibilitates. Si hoc respicimus non solum quoad legitimam privatam proprietatem et iura civium cuiusdam definitae nationis, sed etiam quoad primum principium destinationis communis bonorum, ergo possumus dicere omnem Nationem etiam esse advenae, quoniam bona cuiusdam territorii haud negari debent alicui personae indigenti quae venit de alio loco. Etenim, sicut docuerunt Episcopi Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis, sunt iura praecipua quae «praecedunt quamlibet societatem quia manant a dignitate collata cuique personae, quippe quae a Deo creata est». [104]

125. Quod insuper praesupponit alium modum intellegendi necessitudines et reciprocam permutationem inter Nationes. Si omnis persona inalienabilem habet dignitatem, si omnis homo est meus frater vel mea soror, et si revera mundus pertinet ad omnes, nihil refert si aliquis natus sit hic vel si vivit extra fines suae Nationis. Etiam mea Natio est responsalis de eius progressu, quamvis hanc responsalitatem explere possit variis modis: accipiens eum magnanime cum indigeat aliqua re necessaria, promovens eum in eius propria terra, non fruens nec vacuefaciens naturalibus opibus integras Nationes dum propitia sit ordinibus corruptis impedientibus populorum dignum progressum. Quod valet pro Nationibus, applicatur ad varias regiones cuiusque Nationis, inter quas solent haberi graves inaequalitates. Sed ineptitudo agnoscendi aequam dignitatem humanam nonnumquam efficit quod regiones plus progressae aliquarum Nationum volunt se liberare a “saburra” regionum pauperiorum ad magis augendum suum statum consumptionis.

126. Loquimur de nova reti in necessitudinibus internationalibus, quoniam non est possibile solvere graves quaestiones mundi cogitando tantum in formis mutui adiutorii inter singulos vel parvos coetus. Recordamur quod «inaequalitas non modo singulos homines afficit, verum etiam integras Nationes, atque impellit ad ethicam internationalium relationum cogitandam». [105]Et iustitia exigit agnitionem et tuitionem non modo iurium singulorum, sed etiam iurium socialium et iurium populorum. [106] Ea quae dicimus implicant quae congruere debent «cum fundamentali iure populorum ad victum et progressionem», [107] quod nonnumquam fortiter obstaculatur pressione quae oritur ex debito externo. Debitum solvendum pluries non solum progressum haud fovet, sed etiam illum limitat eique graves ponit condiciones. Licet teneatur principium quod omne debitum legitime contractum solvi debet, modus complendi hoc debitum, quod multae Nationes pauperes habent erga Nationes divites, non debet secumferre ut in discrimen adducatur eorum exsistentia atque progressus.

127. Sine dubio, agitur de alia logica. Nisi quis nititur hanc logicam ingredi, Nostra verba resonant uti ficta. Sed si accipitur magnum principium iurium quae promanant de solo facto possidendi inalienabilem dignitatem humanam, accipi potest provocatio somniandi et cogitandi de alia humanitate. Desiderari potest planeta qui certam praebeat terram, domum et operam omnibus. Quae est vera via pacis, et non strategia sensu carens et myops seminandi timorem ac diffidentiam in externas minas. Quia pax realis et duratura tantum oriri potest «ex ethica globali solidarietatis et cooperationis in servitio pro futuro formato ex interdipendentia et communi responsalitate in tota familia humana». [108]

 

CAPUT QUARTUM

COR UNIVERSO MUNDO PATENS

128. Cum asseveratur nos utpote homines omnes fratres sororesque esse, hoc, nisi mera sit mentis cogitatio, sed, sumpta carne, res fit certa, multa vero nobis praebet certamina, quae nos provocant atque obstringunt, ut prospectus novos suscipiamus ac novas praebeamus responsiones.

Limes confiniorum

129. Cum proximus migrans est, implicatae adduntur provocationes. [109] Revera, optimum quidem esset migrationes non necessarias vitare, quam ad rem via est in patriis regionibus facultatem efficere digne vivendi crescendique, ita ut condiciones integri sui profectus illic inveniri possint. Donec autem super hanc viam serio proceditur, nostrum est uniuscuiusque hominis ius observare locum inveniendi ubi non modo praecipuis necessitatibus suis et familiae suae satisfacere possit, sed etiam uti persona integre coalescere. Nisus nostri erga migrantes advenientes his quattuor verbis constringi possunt: accipere, protegere, promovere et inducere. Quoniam «non agitur de consiliis tutelae socialis ex alto demittendis, sed de itinere per quattuor has actiones simul perficiendo ad exstruendas urbes et Civitates quae, dum servant indoles proprias ad humanum cultum et religionem pertinentes, varietatibus pateant easdemque in nomine humanae fraternitatis cohonestare valeant». [110]

130. Hoc complectitur quasdam necessarias responsiones praesertim erga fugientes de gravibus humanis discriminibus. Exempli gratia: augere facilioremque reddere concessionem licentiae mansionis; consilia adhibere sive privati sive communis patrocinii; aditum humanitatis reserare profugis maxime vulnerabilibus; habitaculum praebere aptum ac decorum; personarum securitatem asseverare ac praecipuorum servitiorum usum; congruam confirmare consularem assistentiam, ius secum semper habendi documenta personalia identitatis, aequum aditum iustitiae, facultatem aperiendi deposita nummaria et cautionem necessariorum ad victum; praebere eis libertatem se movendi et facultatem operandi; tueri minores aetate eisque de regulari accessu ad institutionem cavere; moliri consilia temporariae custodiae vel acceptionis; praestare religionis libertatem; suadere eorum admissionem in societate; fovere coniunctionem familiarum et communitates loci ad vias integrationis praeparare. [111]

131. Iam dudum adventorum et in contextum socialem inclusorum interest “iuris civitatis” notione uti, quae «iurium obligationumque aequalitati innititur, quorum sub tegmine omnes iustitia fruuntur. Proinde, necesse est adniti ut in societate nostra notio iuris plenae civitatis constituatur, atque usum discriminatorium vocis pars minor recusare, qui secum fert germina separationis et inferioritatis sensus, locum comparans ad inimicitiam et discordiam, necnon acquisita detrahit atque iura religiosa ac civilia aliquorum civium eosdem seiungendo». [112]

132. Praeter varias actiones necessarias, Civitates haud possunt suo opere apta reperire remedia, «quia uniuscuiusque optionum consectaria inevitabiliter in universam Communitatem internationalem recidunt». Ideo «responsiones poterunt tantum fructus esse operis communis», [113] gestantes legislationem ( governance) universalem pro migrationibus. Quodammodo oportet «consilia in medium et in longum tempus instituere, quae non sint simplex responsio ad quandam necessitatem. His tum revera adiuvanda est migrantium integratio in Nationibus accipientibus tum eodem tempore Nationum ubi orti sunt profectus est fovendus solidarietatis consiliis, quae subsidia minime subiciant rationibus usibusque ex rerum notione alienis vel contrariis humano cultui populorum ad quos diriguntur». [114]

Mutua dona

133. Variorum hominum adventus, qui dissimilibus ex vitae et humani cultus adiunctis proveniunt, in donum convertitur, quia «migrantium historiae etiam historiae sunt concursus inter homines et culturas: communitatibus societatibusque quo adveniunt opportunitas sunt divitiarum amplificationis et omnium integri humani profectus». [115] Proinde «a iuvenibus praesertim exposcimus ne in retia cadant eosdem volentium aliis iuvenibus opponere in eorum Nationes venientibus, illos tamquam periculosos effingentes, quasi eandem cuiusque hominis inalienabilem dignitatem non haberent». [116]

134. Ceterum, si persona diversa ex corde accipitur, dum ei facultas praebetur novi progressus, sinitur ut se ipsa esse perseveret. Variae culturae, quae divitias suas per saecula generarunt, servandae sunt ne hic mundus extenuetur. Quod fiat haud neglegendo eas concitare ut quaedam nova ex se eliciant congredientes cum aliis rerum adiunctis. Non licet ignorare discrimen quin sclerosis culturalis victimae fiamus. Ideo «communicare egemus, uniuscuiusque detegere divitias, magni aestimare ea quae nos coniungunt ac differentias inspicere uti opportunitates incrementi, debita omnibus praestita reverentia. Patienti opus est fidentique dialogo, ut personae, familiae et communitates culturae suae bona tradere valeant atque quidvis boni ex aliorum experientia accipere». [117]

135. Exempla recordamur praeterito tempore a Nobis prolata: incolarum Americae Latinae cultura est «bonorum et facultatum fermentum quod Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis multum benefacere potest […]. Frequens immigratio semper signat immutatque denique alicuius loci culturam. […] In Argentina Italorum frequens immigratio culturam societatis signavit et in culturali ratione Bonaëropolitana multum animadvertitur circiter ducentorum milium Iudaeorum praesentia. Si in integratione adiuvantur, immigrati benedictio sunt, ubertas et novum donum societatem ad incrementum exhortans». [118]

136. Oculis longius deversis, una cum Magno Imamo Achmad al-Tayyeb admonuimus «necessitudinem inter Occidentem et Orientem indubiam mutuam esse necessitatem, quae nec substitui nec praetermitti potest, ut permutationis ac dialogi culturarum ope uterque vicissim ditari valeat. Occidens invenire potuerit in Orientis civili cultu remedia quarundam suarum spiritualium ac religiosarum infirmitatum, quae ex dominante materialismo oriuntur. Et Oriens invenire potuerit in Occidentis civili cultu multa auxilia quae eum e debilitate, divisione, conflictu et scientiarum, technicae artis atque culturae deflexione servent. Magni momenti est in differentias religionis, culturae et historiae attendere, quae pars praecipua sunt indolis personae, culturae et civilitatis orientalis informandarum; sicut et iura humana generalia et communia confirmare magni interest iuvare ad dignam vitam omnibus hominibus in Oriente et in Occidente degentibus cavendam, duplicis mensurae devitato usu». [119]

Fecunda mutua permutatio

137. Mutuum inter Nationes auxilium reapse ad omnium beneficium denique confert. Natio progrediens ex originali suo fundamento culturali est thesaurus universo humano generi. Opus est ut conscientiam augeamus quod hodie aut omnes servamur aut nemo servatur. Paupertas, corruptela, terrarum orbis cuiusdam loci sollicitudines ager sunt ubi tacite difficultates coluntur quae demum universum orbem attingent. Si propter aliquarum specierum exstinctionem laboramus, urgere nos deberet in quolibet loco adesse homines populosque qui facultates suas et pulchritudinem propter paupertatem aliosve structurarum limites non adauxerunt. Hoc enim nos omnes denique facit pauperes.

138. Quod si semper certum fuit, hodie immo potius ita est propter mundum revera interconexum globalizationis causa. Egemus ut ordinatio mundialis iuridica, politica et oeconomica «augeat dirigatque cooperationem internationalem ad solidalem omnium populorum profectum». [120] Hoc denique proderit universo orbi, quia «adminiculum profectus Civitatum pauperum» implicat «opulentiae omnium generationem». [121] Si integrum profectum spectemus, hoc proponit ut concedatur «etiam Civitatibus pauperrimis vox quaedam efficax in decisionibus communibus» [122] et adnitamur «aditui Nationum paupertate et infimo progressu affectarum fovendo ad mercatus internationales». [123]

Gratuitas accipiens

139. Nihilominus tamen hanc rationem ad speciem quandam utilitarismi minime redigere velimus. Exstat gratuitas. Quae facultas est quaedam agendi quia ita bene est, quia in se ipsis bonae sunt, sine spe aliquid utile assequendi, sine exspectatione aliquid vicissim extemplo accipiendi. Hoc permittit advenam accipere, etiamsi nullum tunc manifestum affert beneficium. Attamen sunt Nationes quae se tantum accipere doctos vel pecuniae illatores praeferunt.

140. Qui gratuitatem fraternam non vivit, vitam suam in anxium commercium convertit, semper metiens quod dat et quod vicissim accipit. Deus autem adeo gratis dat ut etiam illis subveniat qui fideles non sunt et «solem suum oriri facit super malos et bonos» (Mt 5, 45). Proinde Iesus hortatur: «Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito» (Mt 6, 3-4). Vitam gratis accepimus, nullum pro ea solvimus pretium. Omnes ergo dare possumus nihil pro eo exspectantes, benefacere tantundem minime de adiuto arrogantes. Illud est quod Iesus dicebat discipulis suis: «Gratis accepistis, gratis date» (Mt 10, 8).

141. Vera virtus variarum mundi Nationum emetitur hac facultate non modo tamquam Natio cogitandi, sed etiam tamquam humana familia, quod in temporibus discriminis potissimum demonstratur. Nimium propriae nationis saeptum studium hanc denique ostendunt gratuitatis imperitiam et erroneam persuasionem se proficere posse iuxta aliorum ruinam et in se concludentes aliosque arcentes se tutiores futuros. Immigratus tamquam usurpator videtur qui nihil praebet. Ita ad ingenuam cogitationem pervenitur pauperes periculosos esse vel inutiles, potentes autem magnanimos benefactores. Tantum cultura socialis et politica gratuitam complectens acceptionem superesse poterit.

Locale et universale

142. Memorandum est quod «inter globalizationem et localizationem contentio etiam efficitur. Globali attendatur oportet, ne in cotidianam mediocritatem incidatur. Eodem tempore res localis e conspectu minime amittatur oportet, quae nos iuvat ut pedibus terra innisis procedamus. Ambae res coniunctae impediunt quin in alterutrum extremum incidamus: sive in illud quod cives in universalismo quodam abstruso et globalizanti vivant […], sive in aliud, ubi museum demologicum fiant eremitarum localium, qui ad eadem semper iteranda damnati, inhabiles sunt qui diversitate interrogentur et pulchritudinem a Deo extra eorum fines effusam magni aestiment». [124] Opus est globale conspicere, quod nos e domestica mediocritate redimit. Cum domus amplius non est familia, sed clausura, custodia, globale redimit nos, quia est sicut causa ultima ad plenitudinem nos alliciens. Simul autem opus est locale benigne assumere, quia aliquid habet quod globale non possidet: fermentum esse, divitias augere, subsidiarietatis opera inchoare. Proinde fraternitas universalis et amicitia socialis intra quamque societatem duo sunt cardines inseparabiles et coëssentiales. Quorum disiunctio ad deformationem et perniciosam ducit polarizationem.

Sapor loci

143. Res non resolvit acceptio quae suos recusat thesauros. Sicut non datur dialogus cum alio sine identitate personali, simili modo non habetur inter populos acceptio nisi oritur ex amore terrae, populi et propriorum indolium culturalium. Cum alio non convenio, nisi fundamento innitor ubi consisto et coalesco, quia inde donum alius accipere possum eidemque aliquid verum offerre. Dissimilem accipere possum eiusque genuinum donum quod affert percipere, tantum si firmiter populo meo adhaereo eiusque culturae. Quisque amat et peculiari responsalitate terram suam curat ac de Natione sua sollicitus est, sicut et cuique sua domus amanda est atque curanda ne dilabatur, cum proximi eius id minime faciant. Etiam bonum universi postulat ut quisque terram suam tueatur atque diligat. Contra, alicuius Nationis cladis consectaria denique in universum orbem terrarum recident. Quod positivo iuris proprietatis sensui innititur: custodio atque colo quod possideo, ita ut esse possit omnium boni augmentum.

144. Insuper haec est praevia condicio salubrium et adaugentium permutationum. Prospectus experientiae vivendi in certo loco et in certa cultura id est quod aliquos habiles facit ut quosdam rerum aspectus percipiant, quos eiusdem inexpertes tam facile percipere non valent. Quod est universale non debet esse imperium homogeneum, uniforme et ad unum idemque exemplar speciei culturalis imperantis conformatum, quae denique colores polyhedri amittet ac reperietur taetra. Tentatio haec in antiqua narratione de Turri Babelis significatur: aedificatio turris usque ad caelum elatae non effingebat unitatem inter varios populos, qui ex diversitate sua valerent communicare. E contra, fallax fuit, qui de elatione et humana ambitione exortus est, conatus unitatis cuiusdam creandae, differentis ab ea quam Deus providenti suo consilio voluit pro nationibus (cfr Gen 11, 1-9).

145. Simulata adest acceptio ad quod est universale, de vacua manans levitate illius qui ad patriae suae intima penetrare nequit vel producit haud sanatam in gentem suam indignationem. Utique, «semper oculorum est dilatandus conspectus, ut maius bonum agnoscatur quod beneficia nobis omnibus afferet. Quod autem est agendum sine evadere, sine eradicationibus. Necesse est radices uberi terrae et historiae proprii loci affigere, qui donum est Dei. In parvis operamur, in vicinis, sed quod amplius est prospicientes. […] Neque est sphaera globalis quae aliquid dissolvit neque segregatum partium studium sterile facit», [125] sed polyhedrum, ubi, dum quisque ob valorem suum colitur, «totum maius est quam pars, et maius etiam est quam mera partium summa». [126]

Prospectus universalis

146. Exsistunt narcissismi locis vincti qui non sunt sanus amor erga plebem et culturam propriam. Spiritum celant praeseptum qui, quandam propter dubietatem et alius timorem, moenia defensionis extollere mavult ad se ipsum tuendum. Nemo autem sana ratione esse potest localis, nisi sincere ac amabiliter pateat universali, nisi sinat ut quae alibi fiunt contingant eum, nisi sinat ut aliae culturae locupletent eum et nisi ipse solidam coniunctionem cum calamitatibus aliorum populorum ostendat. Huiusmodi localismus pertinaciter in paucis opinionibus, moribus et securitatibus occluditur, ineptus ad admirationem coram multiplicibus facultatibus et pulchritudine ab universo mundo oblatis, et verae ac magnanimae solidarietatis expers. Itaque vita loci iam non est vere apta ad recipiendum, iam non sinit se ab alio compleri; quapropter, in profectus facultatibus suis limitatur, consistit atque infirmatur. Nam omnis cultura sana ex natura patet et accipit, ita ut «cultura valorum universalium expers non est vera cultura». [127]

147. Animadvertimus quanto minorem aliquem mentis et cordis habere magnitudinem, tanto minore instrui facultate rei proximae interpretandae, in qua ipse demergitur. Sine necessitudine et contentione cum diverso, onus est cognitionem sui et propriae terrae claram et plenam habere, quia aliae culturae inimici non sunt a quibus se defendere oporteat, sed diversae manifestationes inhexausti humanae vitae thesauri. Aspiciens se ipsum oculis alius, diversi scilicet, quisque proprietates suae personae et culturae melius agnoscere potest: opes, facultates et limites. Experientia quae in quodam loco perficitur, augenda est “dissentiendo” et “consentiendo” cum experientiis aliorum qui in aliis culturae adiunctis vitam degunt. [128]

148. Reapse, sana acceptio numquam ab identitate dissentit. Quoniam se locupletans elementis ex aliis locis, cultura viva non efficit exemplar vel meram iterationem, sed novitates “suo modo” inducit. Hoc novam ingenerat compositionem quae demum in universorum commodum revertitur, cum cultura, unde haec adiumenta sunt orta, ipsa iisdem enutrita reperiatur. Proinde populos indigenas adhortati sumus, ut proprias radices et culturas avitas curarent, sed clare explicare voluimus non esse «voluntatem nostram indigenismum proponere omnino abstrusum, de historia avulsum, immotum, respuentem omne mixticii genus», quia «propria identitas culturalis infigitur ditaturque ope dialogi cum dissimilibus et congrua conservatio non est segregatio ad paupertatem redigens». [129] Crescit mundus et nova pulchritudine repletur subsequentium compositionum gratia, quae inter patentes culturas oriuntur, absque quavis culturali coactione.

149. Ad sanam necessitudinem inter patriae amorem et sinceram insertionem universo humano generi concitandam recordari expedit societatem mundialem summa variarum Nationum non effici, sed est eadem communio inter eas subsistens, mutua inclusio, quae ortum omnis particularis manipuli praecedit. In huiusmodi universalis communionis nexu omnis includitur humanus coetus, qui ibi pulchritudinem suam invenit. Quisque ergo in certis rerum adiunctis oritur, novit se ad maiorem pertinere familiam, sine qua se plene intellegere non valet.

150. Ratio haec denique postulat ut laeta mente accipiatur nullum populum, humanum cultum vel hominem omnia ex se adipisci posse. Alii constitutive necessarii sunt ad plenam vitam exstruendam. Conscientia limitis vel partium studii, quae procul a iactatis minis absit, clavis fit iuxta quam somniare ac perficere oportet commune propositum. Nam «homo creatura est finita quae nullum habet finem». [130]

E propria regione

151. Gratia commutationis inter regiones, ex qua Nationes debiliores universo mundo patent, universalitas vitare potest ne diluat singularitates. Congruens et sincera apertio ad mundum praesumit facultatem proximo patendi, in familia nationum. Integrationem culturalem, oeconomicam et politicam cum populis circumstantibus educativus progressus comitetur oportet, quae amoris proximi bonum promoveat, primum scilicet necessarium exercitium ad sanam universalem integrationem assequendam.

152. In quibusdam popularibus urbium partibus adhuc colitur spiritus “viciniae”, ubi quisque munus proximum comitandi atque adiuvandi sua sponte percipit. His in locis, qui talia communitatis servant bona, necessitudines proximitatis sensibus gratuitatis, solidarietatis et reciprocationis experiuntur, initio capto a significatione cuiusdam “nos” particularis. [131] Utinam hoc fieri posset etiam finitimas inter Nationes, quae valeant sinceram proximitatem suos inter populos construere. Sed sui commodi studii rationes in necessitudines inter Nationes convertuntur. Discrimen ut custodiendo nos alteri ab alteris vivamus, alios quasi competitores vel inimicos periculosos inspiciendo, transit ad necessitudinem cum populis regionis. Fortasse in hac formidine et diffidentia educati sumus.

153. Nationes adsunt potentes et magna negotia, quae hac segregatione valde fruuntur et cum unaquaque Natione seorsum tractare malunt. Contra, parvis vel pauperibus Nationibus facultas datur pacta regionalia cum finitimis consequendi, quae concedant eis coniunctim tractare atque vitare ne fiant appendices marginales et magnis potestatibus subiectae. Nulla Civitas nationalis segregata valet hodie bonum commune populo suo providere.

 

CAPUT QUINTUM

DE OPTIMA RE POLITICA

154. Ut fieri possit mundanae communitatis progressus, quae fraternitatem efficere valeat, initio sumpto a populis ac nationibus sociali amicitia fruentibus, optima re politica opus est, quae vero communi bono inserviat. Pro dolor, contra, res politica hodie saepenumero species sibi sumit, quae iter ad mundum diversum impediunt.

Populismi et liberalismi

155. Debilium contemptio in populismi speciebus delitescere potest, per quas potentes demagogice eos usurpant ad suos fines consequendos, vel in liberalibus speciebus, ad oeconomica potentium emolumenta tutanda. In utroque casu difficulter patens mundus cogitatur, ubi omnibus praebeatur locus, in quo debiliores includantur ac diversae culturae observentur.

Popularis vel populismi fautor

156. Postremis quidem annis vox “populismus” vel “populismi fautor” communicationis instrumenta et generatim loquelam invasit. Sic ipsa sensum amittit quem habere potest ac fit una ex partibus divisae societatis. Quod eo pervenit ut appetat omnes homines, coetus, societates et regimina ex bina divisione disponere: “populismi fautorem” aut “non populismi fautorem”. Iam fieri non potest ut quis de quolibet argumento disserat, id in alterutro genere quin locet, aliquando ad idem immerito minuendum aut nimium extollendum.

157. Cum praetenditur ut populismus ponatur tamquam clavis socialem rem considerandi, aliud quiddam debile habetur: illud quod notionis populi legitimitas ignoratur. Conatus a loquela hunc ordinem exstinguendi perducere potest ad verbum ipsum quod est “democratia” – id est “populi regimen” – tollendum. Nihilo setius, ut confirmetur societatem plus esse quam meram singulorum summam, verbum “populus” est necessarium. Revera adsunt sociales eventus qui maiores partes efficiunt, adsunt magnae directiones et communia studia. Etiam cogitari possunt communes fines, praeter differentias, ut commune propositum una simul obtineatur. Denique, perdifficile est magni aliquid perdiu praestituere, nisi praevideatur omnium somnium eventurum. Haec omnia inveniuntur patefacta in substantivo “populus” et adiectivo “popularis”. Nisi ea includerentur – una cum solida reprehensione demagogiae – praecipua pars amitteretur rei socialis.

158. Ambiguum quiddam exstat: «Populus non est categoria logica, neque categoria mystica, si eam intellegimus eo sensu quod omnia, quae populus patrat, sint bona, vel eo sensu quod populus ad angelorum categoriam pertineat. Minime quidem! Est categoria mythica […]. Cum explicas quid sit populus, categorias logicas adhibes, quoniam id explicare debes: opus sunt, procul dubio. Sed sic non explicas sensum ad populum pertinendi. Vocabulum populus plus aliquid habet, quod logica ratione explicari non potest. Partem in populo habere est participare identitatem communem, societatis culturaeque vinculis constitutam. Quod quidem haud suapte natura evenit, immo: tardus, difficilis est processus … ad commune propositum». [132]

159. Populares reperiuntur ductores qui intellegere valent quid populus sentiat, ipsius culturae vim ac magnas societatis inclinationes. Officium quod sustinent, iungentes ac moderantes, fundamentum potest esse alicuius diuturni propositi immutationis et incrementi, quod facultatem secum fert aliis locum dandi, ad bonum commune inveniendum. Sed ipsum in malum populismum delabitur, cum in calliditatem alicuius mutatur qui capit et politice populi culturam adhibet sub quovis ideologiae signo, proprio ipsius inserviens proposito suaeque usque retinendae potestati. Alias illuc tendit ut plebis favor augeatur, deteriores et ad propriam utilitatem attinentes inclinationes aliquarum populi partium exacerbando. Quod ingravescit cum fit, per inconditas vel subtiles species, institutionum ac legum subiectio.

160. Populismi fautorum coetus clausi vocabulum “populum” deformant, quia reapse non loquuntur de vero populo. Etenim “populi” categoria patet. Populus vivus, dynamicus, futurum prospectans ille est qui usque ad novas syntheses patet, in se recipiens quod est diversum. Quod non facit se ipsum negans, sed potius se disponit ut moveatur, in controversiam adducatur, augeatur et ab aliis locupletetur, atque hoc modo progredi potest.

161. Alia depravata facies popularis auctoritatis est festinati lucri inquisitio. Populi necessitatibus subvenitur ad suffragia vel approbationes obtinenda, at progressus non fit per arduam et constantem operam, quae hominibus opes ad emolumentum praebeat, ad vitam sustinendam eorum per laborem eorumque ingenium. Hoc sensu palam autumavimus «procul absit a nobis ut populismum proponamus absque officii conscientia». [133] Hinc inaequabilitas amovenda secum fert ut oeconomia provehatur, opes adhibendo cuiusque regionis atque sic tolerabilem praestando aequitatem. [134] Illinc «opitulationis consilia, quae quibusdam necessitatibus occurrant, quaedam tantum temporaria adiumenta considerari debent». [135]

162. Magnum argumentum est opus. Illud prorsus populare est – quoniam populi bonum promovet – cunctis praestare facultatem ut semina germinare faciant quae Deus in unoquoque posuit, nempe suas dotes, sua incepta, suas vires. Hoc optimum est pauperi adiumentum, optima via ad dignam exsistentiam. Quapropter illud iteramus: «Pauperes pecunia iuvare semper debet solutio esse ad tempus ut impellentibus necessitatibus subveniatur. Illud vero propositum semper est persequendum ut illi operantes dignam vitam exigant». [136] Quamvis producendi rationes mutent, res politica amittere non potest propositum assequendi ut societatis ordo singulis hominibus det copiam propriis facultatibus et proprio studio operam praestandi. Etenim «nulla peior est paupertas quam quae opus et operis dignitatem aufert». [137] Apud societatem, quae vere est progressa, opus necessaria est pars socialis vitae, quoniam non tantum est modus panem merendi, verum etiam via ad personalem progressionem, ad sanas necessitudines statuendas, ad se ipsum ostendendum, ad dona participanda, ad conscientiam suae corresponsalitatis de mundo in melius mutando atque tandem ad vivendum populi instar.

Bona ac fines liberalium rationum

163. Populi categoria, in qua penitus inest probum iudicium communitatis et culturae vinculorum, plerumque abicitur a liberalibus rationibus individualisticis, ubi societas mera consideratur commodorum finitimorum summa. Loquuntur de libertatum observantia, at absque fundamento communis narrationis. Quibusdam in contextibus frequens est popularismi insimulatio in omnes qui societatis debiliorum iura tuentur. Istis in rationibus populi categoria est in fabulas traductio alicuius rei quae revera non est. Attamen hic efficitur bipartitio non necessaria, quia neque populi neque proximi rationes mere mythicae vel fabulosae sunt categoriae, quae repellant vel despiciant socialem ordinem, scientiam ac societatis civilis institutiones. [138]

164. Caritas utramque partem coniungit – nempe fabularem et institutionalem – eo quod efficax secum fert iter historiae commutationis quod omnia conglobare exigit: institutiones, ius, technicam artem, experientiam, professionis subsidia, scientiae analysim, administrationis processus. Quandoquidem «nulla revera habetur privata vita nisi publico ordine sustineatur; calidus domesticus foculus intimam consuetudinem non habet nisi sit sub tutela legis, status tranquilli qui in lege nititur et vi atque sub condicione minimae rerum prosperitatis, quam tribuunt partitum opus, mercium permutationes, socialis iustitia atque politica civitas». [139]

165. Vera caritas suam in deditionem haec omnia includere valet atque si manifestari debet procedendo a persona ad personam, potest quoque pervenire ad fratrem et ad sororem longinquos et vel neglectos, varias per opes quas institutiones societatis compositae, liberae et creativae gignere valent. Singulari hoc in casu, etiam bonus Samaritanus necesse habuit ut taberna adesset quae id ei absolvere sineret quod ipse solus illo tempore praestare non poterat. In proximum amor ad rem pertinet ac nihil deperdit quod sit necessarium ad historiam immutandam, in beneficium ultimorum vertentem. Altera ex parte nonnumquam ideologiae habentur sinistrorsae aut sociales doctrinae, quae cum singulorum moribus coniunguntur, et procedendi modi inefficaces qui paucos solummodo attingunt. Interea, desertorum hominum multitudo bonae voluntati, si quae est, aliquorum committitur. Id ostendit quod oporteat non solum mystica fraternitatis spiritualitas augenda curetur, sed eadem opera efficacior mundana institutio, ut iuvetur ad quaestiones instantes solvendas desertorum qui patiuntur et moriuntur in pauperibus Nationibus. Id vicissim secum fert quod non unus detur possibilis exitus, una acceptabilis methodologia, una oeconomica formula omnibus aequabiliter applicanda atque praesumit quod severissima quoque scientia differentia itinera deferre possit.

166. Haec omnia ad exiguum tempus coniungi possunt, si facultatem amittimus agnoscendi necessitatem mutationis in hominum cordibus, in moribus et vivendi rationibus. Illud evenit cum politicum praeconium, communicationis instrumenta et opinionis publicae factores instant ad simplicem singulorum culturam inculcandam coram oeconomicis commodis infrenibus ac societatibus componendis, quae iis inserviant qui iam nimis potestate pollent. Quapropter Nostra reprobatio paradigmatis technocratici haud sibi vult ut temptantes tantum temperare eorum immoderationes securi simus, quoniam maximum periculum non subest in rebus, in materialibus opibus, in institutionibus, sed in ea ratione qua ipsas adhibent homines. Quaestio est utique humana fragilitas, perennis proclivitas humana in nimium sui amorem, quae pars est huius quod christiana traditio “concupiscentiam” appellat: homines nempe in immanentiam sui, proprii coetus, propriorum commodorum miserorum se concludere student. Haec concupiscentia non est vitium nostrae aetatis. Exstat ex tempore quo homo est homo et simpliciter mutatur, varias saeculorum decursu species acquirit, ac demum instrumenta usurpat quae pro aetatibus ei praesto sunt. Ea autem, Deo suffragante, regi potest.

167. Institutionis munus, solidalium consuetudinum provectio, facultas humanam vitam plenius cogitandi, spiritualis altitudo quaedam sunt necessaria ad qualitatem humanis necessitudinibus tribuendam, ita ut ipsa societas propriis iniquitatibus, aberrationibus, abusibus potestatum oeconomicarum, technologicarum, politicarum ac communicationis adversetur. Sunt quaedam liberales rationes quae hanc humanam fragilitatem ignorant atque fingunt terrarum orbem qui certo ordini respondet, qui per se ipsum futurum et cunctas quaestiones solvendas praestare valeat.

168. Mercatus per se ipse non omnia solvet, quamvis interdum hoc novum liberale fidei dogma nobis credendum inculcare velint. Agitur de exili, iterata cogitatione quae easdem solutiones prae qualibet eventura provocatione usque proponit. Novus liberismus se ipsum ut est rursus producit, magicam rationem adducens, quae est “profusio” aut “stillatio” – quae non nominatur – unam quidem viam ad sociales quaestiones solvendas. Haud animadvertitur coniectam profusionem non solvere inaequalitatem, quae novarum specierum violentiae est origo, quae socialem compaginem minantur. Hinc res politica oeconomica activa est necessaria quae efficiat ut «oeconomia promoveatur quae foveat productionis diversitatem atque negotiorum creationis fecunditatem», [140] unde operis loca augeantur potius quam minuantur. Nummaria negotiatio, cuius facile lucrum praecipuum est propositum, ruinas edere pergit. Illinc «absque internis formis solidarietatis et mutuae fiduciae, mercatus proprium munus oeconomicum plene exsequi nequit. Et hodie ipsa haec fiducia deest». [141] Historiae finis non fuit talis, atque dogmatica praecepta oeconomicae theoriae dominantis demonstraverunt se non esse infallibilia. Ordinum mundialium debilitas coram pestilentiis patefecit non omnia per mercatus libertatem solvi atque, praeter rem politicam sanam restituendam, imperio nummario haud subiectam, «dignitati humanae praecipuum locum esse tribuendum et in illo fundamento sociales structuras alterius generis esse aedificandas, quibus indigemus». [142]

169. Quibusdam in considerationibus oeconomicis clausis atque unius speciei locum non habere videntur, exempli causa, motus populares qui congregant opere carentes, operarios precarios eosque sine regulae observantia atque tot alios qui in iam statutis curriculis facile non continentur. Revera, varia popularis oeconomiae communisque productionis genera ipsi gestant. De sociali, politica et oeconomica participatione est cogitandum tali ratione quae «populares motus complectantur ac structuras locales, nationales et internationales moderaminis per moralis roboris fluentum animent quod oritur ex reiectis implicandis in communem sortem efficiendam»; eodem tempore recte favendum est ut «hi motus, hae solidarietatis experientiae quae ab imo adolescunt, ex planetae subtersolo subducuntur, confluant, magis componantur, inter se conveniant». [143] Quod tamen efficiunt haud suam peculiarem naturam prodentes, quandoquidem ipsi sunt «mutationis satores, fautores processus in quem conveniunt sexcentae parvae ac magnae actiones ingeniose devinctae, sicut quadam in poësi». [144] Hoc sensu sunt “sociales poëtae”, qui suapte ratione operantur, proponunt, provehunt ac liberant. Cum iis fieri poterit humanus integer progressus, qui postulat ut posthabeatur «illa cogitatio rerum politicarum socialium, quae concipiuntur ut res politica erga pauperes, at numquam cum pauperibus, numquam pauperum ac tanto minus cuidam incepto addita, quod populos coniungat». [145] Quamquam fastidium provocant, quamquam nonnulli “prudentes” in ordine disponere eos nequeunt, animus indatur oportet ut agnoscatur sine iis «democratiam tabescere, nominalismum, formalitatem fieri, vicem gerendi amittere potestatem, paulatim abstrahi, quoniam populum excludit, cotidie sua pro dignitate pugnantem, suam sortem aedificantem». [146]

Internationalis potestas

170. Illud iterare patimur: «Rei nummariae discrimen annis MMVII-MMVIII occasionem praebuit ut nova oeconomia susciperetur, quae studiosior esset ethicorum principiorum, atque mercatorium rei nummariae opus nec non virtuales divitiae denuo componerentur. Sed nihil contra factum est, ut rationes obsoletae, mundum adhuc moderantes, iterum ponderarentur». [147] Immo, certae agendi rationes, quae deinde in terrarum orbe inductae sunt, videntur ad maiorem dirigi individualismum, maiorem dissolutionem, maiorem libertatem pro veris potentibus, qui semper reperiunt viam ut indemnes evadant.

171. Illud extollere nimirum volumus: «Quod unicuique suum tribuitur, ad suetam iustitiae definitionem, id sibi vult nullum singulum hominem vel hominum coetum omnipotentem haberi posse, qui potestate polleat dignitatem et iura aliarum singularum personarum vel socialium coetuum proculcandi. Potestatis reapse partitio – potissimum politicae, oeconomicae, militaris, technologicae – inter complura subiecta et iuridici ordinis confectionem de vindicationibus et commodis moderandis, efficit ut potestas contrahatur. Hodie tamen mundialis prospectus complura falsa iura nobis ostendit, et – eadem opera – laxa loca tutela carentia, quae potius malum potestatis usum patiuntur». [148]

172. Saeculum XXI «conspicit nationales Status potestatem amittere, praesertim quod oeconomica nummaria ratio, quae transnationalem habet indolem, rei politicae dominari studet. Hoc posito, fortiorum et efficaciter compositarum institutionum internationalium progressus necessarius fit, auctoritatibus pari iure designatis per pactiones inter nationalia regimina ac sanciendi potestate fruentibus». [149] Cum quadam de possibili forma mundialis auctoritatis, iure temperatae, sermo fit, [150] non necessario personalis auctoritas cogitari debet. Providere tamen debeat ut saltem efficaciores mundiales institutiones comparentur, auctoritate praeditae, unde mundiali bono communi, fami exstinguendae et miseriae atque humanis iuribus praecipuis tuendis subveniatur.

173. In hoc rerum prospectu, memoramus imponi quidem necessitatem «tum Institutionem Nationum Unitarum, tum oeconomicum nummariumque inter Nationes ordinem reformandi, ut familiae Nationum notio re efficiatur». [151] Procul dubio id secum fert certos iuris fines, ut impediatur quominus agatur de auctoritate a nonnullis tantum cooptata Nationibus atque eadem opera prohibeantur culturae impositiones vel praecipuarum libertatum imminutio Nationum debiliorum propter differentes ideologias. Etenim «internationalis communitas est iuridica communitas, quae in cuiusque Status participantis potestate nititur, demptis subiectionis vinculis quae earum independentiam infitiantur aut minuant». [152] At «munus Nationum Unitarum, a postulatis Exordii sumpto initio ac primorum articulorum eius Chartae constitutionalis, haberi potest sicut progresssio et provectio auctoritatis iuris, ex eo quod pro comperto habetur iustitiam esse necessariam condicionem ad exemplar consequendum universalis fraternitatis. […] Infinitus iuris dominatus est praestandus et pactio assidue est adhibenda aeque ac conciliationis officia et arbitratus, sicut Charta Nationum Unitarum suffragatur, quae est vera iuris praecipua norma». [153] Vitare oportet ut haec Institutio vana reddatur, quia eius quaestiones eiusque defectiones una simul tractari solvique possunt.

174. Opus est animo ac liberalitate ut certa communia proposita libere statuantur atque efficiatur ut in toto terrarum orbe quaedam praecipuae normae teneantur. Ut id vere sit utile, est fulcienda «necessitas fidei servandae de subsignatis conventis (pacta sunt servanda)», [154] ita ut vitetur «sollicitatio adhibendi ius roboris potius quam vim iuris». [155] Id postulat ut roborentur «instrumenta normarum ad contentiones pacifice solvendas […] ita ut firmentur ambitus et obligatio». [156] Ex his normarum instrumentis, multilateralibus inter Status pactionibus faveatur, quia melius praestant quam bilaterales pactiones boni communis revera universalis curam ac debiliorum Statuum tutelam.

175. Deo gratias, tot coetus et institutiones civilis societatis reficere iuvant Communitatis internationalis debilitates, eius coordinationis deficientiam in complicatis condicionibus, diligentiam carentem quod ad hominum praecipua iura et quorundam coetuum perdifficiles condiciones attinet. Sic fit certum subsidiarietatis principium, quae participationem et actionem communitatum necnon institutionum minoris ordinis praestat, quae per additamenta complent Status actionem. Saepenumero laudabiles labores sustinent, de bono communi cogitantes atque nonnulli eorum participes quaedam utique heroica patrant, quae ostendunt quantam pulchritudinem proferre valeat nostra humanitas.

Caritas socialis et politica

176. Multis res politica hodie male sonat, atque ignorare non possumus huic rei subesse errores, corruptelam, quorundam politicorum inefficientiam. Huic adduntur actiones eam debilitaturae, eam oeconomia suffecturae vel per quandam ideologiam moderaturae. Attamen num orbis terrrarum absque re politica recte fungi potest? Num invenire potest efficax iter ad universalem fraternitatem ac pacem socialem sine bona re politica? [157]

Res politica, qua opus est

177. Illud Nobis liceat iterare: «Res politica oeconomiae non est subdenda, quae technocratiae imperanti et specimina efficientiae demonstranti se tradere non debet». [158] Quamvis malus potestatis usus, corruptela, legum non observantia et inefficientia sint abigenda, «res oeconomica sine re politica probari non potest, quae aliam logicam conciliare non valeat, varias species moderaturam hodierni discriminis». [159] Sed contra «re politica opus est nobis quae lato prospectu cogitet, atque omnibus ex partibus rem aggrediatur, per dialogum variarum disciplinarum diversas complectens discriminis facies». [160] Illud cogitamus: «Probae politicae locus est dandus, quae institutiones reformare easque bonis agendi modis instruere valet, quae sinunt ut vitiosae pressurae segnitiaeque superentur». [161] Id ab oeconomia requiri non potest, neque tolerari potest hanc revera Status obtinere potestatem.

178. Coram tot rei politicae abiectis speciebus, promptis commodis inhiantibus, memoramus quod «politica magnitudo ostenditur cum, difficilioribus temporibus, praestantibus principiis agitur atque de bono communi, longo temporis spatio, cogitatur. Politica potestas in quodam Nationis proposito hoc officium laboriose suscipit», [162] et magis etiam in communi proposito pro hominibus qui sunt et qui erunt. De venturis cogitare nihil iuvat ad comitialia incepta, sed est id quod exigit veram iustitiam, quoniam, sicut Lusitani Episcopi docuerunt, terra «est mutuatio, quam quaeque generatio recipit, sequenti generationi transmittendam». [163]

179. Orbis terrarum societas penitus structuris caret, quibus sarturis vel celeribus adminiculis, ex meris occasionibus, haud medetur. Sunt quae funditus denuo disponenda et per magni momenti commutationes converti debeant. Salubris tantum res politica moderamen capere potest, plurimos prorsus ordines ac dispares complectens cognitiones. Tali modo, oeconomia in politico, sociali, culturali ac populari proposito composita, quae ad bonum commune vertat, aditum ad varias opportunitates reserare potest, «quae non postulant ut humanum ingenium cohibeatur eiusque progressus studium, sed potius ut talis vis nova ratione dirigatur». [164]

Caritas politica

180. Omnem hominem ut fratrem vel sororem agnoscere et socialem amicitiam requirere, quae cunctos complectatur, non sunt mera vana somnia. Deliberationes exigunt ac facultates ad invenienda efficacia itinera quae praestent ut ea re vera fieri possint. Quodvis studium in talem cursum exercitium supremum fit caritatis. Quoniam singulus indigentem hominem iuvare potest, sed cum sociatur aliis ad sociales processus fraternitatis iustitiaeque pro omnibus efficiendos, ingreditur «campum latioris caritatis, nempe caritatis politicae». [165] De progressu agitur in socialem politicumque ordinem, cuius anima sit caritas socialis. [166] Iterum iterumque cohortamur ad rei politicae bonam famam redintegrandam, quae «excelsa est vocatio, una ex pretiosissimis caritatis formis, quia bonum commune requirit». [167]

181. Omnia officia quae ex doctrina sociali Ecclesiae oriuntur, «ex caritate depromuntur, quae, Iesu Doctore, cunctam Legem complectitur (cfr Mt 22,36-40)». [168] Quod requirit ut illud agnoscatur: «Amor, parvis gestibus mutuae curae plenus, est etiam civilis et politicus, et manifestatur omnibus in actionibus quae student mundum meliorem exstruere». [169] Hanc ob rationem, amor ostenditur non modo ope artarum proximarumque necessitudinum, «verum etiam grandium necessitudinum, scilicet socialium necessitudinum, oeconomicarum, politicarum». [170]

182. Haec politica caritas secum fert socialem sensum adeptum, qui omnes cogitationem singulorum transgreditur: «Caritas socialis efficit ut bonum commune amemus et omnium personarum bonum reapse requiramus, quae considerantur non modo ut singulae, verum etiam ex sociali ratione quae eas coniungit». [171] Quisque plene est persona cum ad quendam populum pertinet, et eadem opera verus non datur populus quin cuiusque personae vultus observetur. Inter populum et personam viget cognatio. Attamen personas in singulares homines contrahere hodie studetur, qui facile regi possunt a potestatibus, illicita commoda quaesituris. Bona res politica itinera persequitur communitatum aedificandarum in diversis socialis vitae gradibus, ut rursus aequetur ac dirigatur globalizatio, ad suos effectus dissolventes vitandos.

Caritas efficax

183. A caritate sociali [172] sumpto initio, in civilem caritatis cultum progredi possumus ad quem omnes nos vocatos sentiri possumus. Caritas, suam per universalem vim, novum mundum aedificare potest, [173] quoniam non est sterilis affectio, sed optima est ratio vias contingendi efficaces pro omnibus ad progressionem. Socialis caritas est «vis quae novas vias sternere valet ad subveniendum quaestionibus hodierni orbis terrarum et ad structuras, sociales institutiones et iuris normas intrinsecus funditus renovandas». [174]

184. Caritas cordi est cuique sociali vitae sanae ac patenti. Attamen hodie «facile eiusdem declaratur inanitas ad morales responsalitates intellegendas dirigendasque». [175] Plus est quam animi sensus subiectivus, si ipsa veritatis officio sociatur, ita ut facile «affectionibus fortuitisque subiectorum opinationibus» [176] non involvatur. Ipsa cum veritate societas in caritate favet universalitati et sic repellit «angustum locum expertemque necessitudinum». [177] Alioquin «ex propositis atque processibus de universalis latitudinis humano progressu efficiendo seiungitur, in cognitionum operositatumque dialogo». [178] Absque veritate animi affectio necessitudinis societatisque rebus exuitur. Quapropter eo quod veritati patet, id caritatem arcet a falsa fide quae «eidem humanum universalemque sensum detrahit». [179]

185. Caritas veritatis luce indiget quam continenter requirimus atque «lux haec est rationis et eadem opera fidei», [180] absque relativismis. Quod secum fert etiam scientiarum progressionem earumque necessarium subsidium ut certi cursus securioresque reperiantur ad speratos effectus consequendos. Etenim, cum res ad aliorum bonum attinet, proba proposita non sufficiunt, sed agitur revera de iis obtinendis quibus ipsi eorumque Nationes ad proprios fines adipiscendos indigent.

De caritate politica agenda

186. Amor “ elicitus”, ut aiunt, datur, id est actus qui directo ex caritatis virtute oriuntur quique ad personas ac populos diriguntur. Datur insuper amor “ imperatus”: sunt caritatis actus qui impellunt ut salubriores institutiones, iustiores normae, solidariores structurae efficiantur. [181] Sequitur ut sit «caritatis actus aequabiliter necessarius conatus relatus ad ordinandam et componendam societatem ita ut proximus in inopiam non incidat». [182] Est caritatis proximum esse dolentis personae, atque sunt caritas omnia quae aguntur, etiam cum persona illa directo non attingitur, ad sociales condiciones commutandas quae ei dolores afferunt. Si quis senem adiuvat ad flumen transeundum, et hoc est spectata caritas; politicus homo pontem facit, et hoc quoque est caritas. Si quis alium adiuvat cibum praebens, politicus homo ei operis locum praestat, atque excelsam caritatis formam praestat, quae ipsius politicam industriam nobilitat.

Caritatis labores

187. Caritas haec, cor nempe animi politici, semper est amor qui infimos homines potius ducit quique omnibus actionibus antefertur in eorum commodum gestis. [183] Per hunc tantum contuitum, cuius prospectus a caritate convertatur, quae efficit ut alterius dignitas percipiatur, pauperes inveniuntur et aestimantur sua ex amplissima dignitate, ex sua agendi ratione suaque ex cultura observantur, ideoque in societate vere positi. Hic contuitus praecipua est pars veri animi rei politicae. Ex hoc sumpto initio, viae quae patent aliae sunt quam illae pragmatismi sine anima. Exempli gratia, «paupertatis scandalum occurri non potest, artes provehendo continendi quae solummodo pacant ac pauperes in mansuefactos et innocuos homines convertunt. Quam est triste animadvertere ante ficta alterius curiosa opera, alterum ad inertiam reduci». [184] Opus est utique variae adsint manifestationis ac socialis participationis rationes. Educatio huic itineri inservit, ut omnis homo artifex fieri possit suae sortis. Hic plane suum pondus ostendit subsidiarietatis principium, a solidarietatis principio inseparabile.

188. Hinc necessitas oritur superandi omnia quae praecipuis hominum iuribus officiunt. Politici homines «officium praestare debent curandi fragilitatem, fragilitatem nempe populorum ac personarum. Fragilitatem curare sibi vult vim ac lenitudinem, contentionem ac fecunditatem, intra ordinem facultatis agendae ac rerum privatarum rationis qui ad “eiectionis culturam” ineluctabiliter ducit. […] Requirit nimirum ut praesentia in se sumantur in extremis ac tristissimis condicionibus ipsisque tribuatur dignitas». [185] Itaque prorsus generatur intenta actuositas, quia «omnia sunt agenda ad condicionem ac dignitatem humanae personae tuendam». [186] Politicus homo est factor, est porro constructor magnis cum propositis, lato prospectu, realitatem sectans ac pragmaticus, ultra quoque propriam Nationem. Praecipuae politici hominis sollicitudines esse non debent eo quod in inquisitiones ipse inciderit, sed eo quod certam solutionem non inveniat «ad quaestionem socialis oeconomicaeque exclusionis attinentem, una cum eius tristibus consectariis quae sunt mercatura hominum, humanorum membrorum ac textuum commercium, lucrum sexuale puerorum ac puellarum, opus in servitutem redactum, addita prostitutione, commercium medicamentorum stupefactivorum et armorum, tromocratiam ac internationale compositumque crimen. Talis est magnitudo harum condicionum ac numerus innoxiarum vitarum implicatarum, ut quamvis temptationem vitare debeamus in nomina declamanda incidendi, ad conscientias pacandas. Cura nobis est adhibenda ut nostrae institutiones sint revera efficaces in his calamitatibus depellendis». [187] Hoc efficitur prudenter adhibendo magnas technologici progressus opes.

189. Ab universalitate hominum iurium in primis praecipuorum longe adhuc absumus. Quapropter res politica mundialis negligere non potest ponere inter sua praecipua ac urgentiora incepta propositum famis efficaciter delendae. Etenim «cum negotiatio nummaria alimentorum pretium afficit, quae habeantur ut quaelibet merx, innumeri homines patiuntur et fame pereunt. Altera ex parte summa alimentorum vis proicitur. Id verum est scandalum. Fames crimen est, cibariorum suppeditatio ius est inalienabile». [188] Saepenumero cum in disputationes verborum explicandorum vel ideologicas mergimur, sinimus ut hodie quoque sint fratres ac sorores qui fame sitique pereunt, tecto carentes, quibusque interdicitur ut ad valetudinis curas accedant. Una cum istis primariis necessitatibus haud expletis, personarum mercatura est aliud dedecus in hominum genere, quod internationalis res politica tolerare pergere non debet, ultra sermones probasque intentiones. Sunt necessaria quae differri non possunt.

Caritas complens et colligens

190. Caritas politica cum omnibus patet etiam manifestatur. Is maxime qui moderandi exsequitur officium, ad quaedam relinquenda vocatur ut occursus fieri possit, atque de quibusdam saltem argumentis requirit convenientiam. Id auscultat quod alter sentit, patiens ut omnes suum obtineant locum. Per renuntiationes ac patientiam moderator illi pulchro polyhedro efficiendo favere potest, ubi cuncti locum reperiunt. Hac in re bene suo non funguntur munere pactiones oeconomici generis. Plus est quiddam, est oblationum permutatio pro bono communi. Leve videtur vanum somnium, sed hoc excelsum propositum amittere non possumus.

191. Dum conspicimus cuiusque generis intolerantiam extremam necessitudini inter personas, coetus ac populos damnum inferre, nos observemus ac doceamus observantiae bonum, amorem omnem differentiam recipientem, dignitatis principatum cuiusque hominis pro quacumque cogitatione, animi affectione, agendi ratione et eius vel peccatis. Dum in hodierna societate furores fanatici, clausae logicae atque societates et culturae comminutae grassantur, probus politicus homo primus efficit ut diversae voces personent. Verum est differentias contentiones parere, at uniformitas suffocationem parit et efficit ut alius alio vescatur, quod ad culturam attinet. Ne sinamus clausos nos vivere in realitatis fragmine.

192. Hoc in rerum contextu memorare cupimus quod, una cum Magno Imamo Ahmad al-Tayyeb, postulavimus ut «rei politicae internationalis et oeconomiae mundialis artifices serio operam darent ad tolerantiae, convictus ac pacis culturam diffundendam; ut quam primum studerent ne innocens sanguis amplius effunderetur». [189] Et cum certa quaedam res politica odium ac metum diffundit in alias Nationes, boni propriae Civitatis nomine, oportet sollicitari, tempestive obniti et cursum extemplo commutare.

Plus fecunditatem quam exitus

193. Cum hanc indefaticabilem actionem gerit, eodem tempore quisque politicus usque homo manet. Ad amorem vivendum in eius cotidianis inter personas necessitudinibus vocatur. Persona nempe est et animadvertere indiget «hodiernum mundum, pro eadem sua technicae artis perfectione, cotidie magis studere sub ratione ponere satisfactionem humanorum desideriorum, inter diversa munera ordinatorum ac divisorum. Usque minus homo suo proprio nomine vocatur, usque minus ut persona tractabitur id ens, quod unicum est in mundo, suum cor habens, suas aegritudines, sua negotia, suas laetitias suamque propriam familiam. Cognoscentur tantum eius morbi qui curentur, eius pecuniae indigentia quae ei suppeditetur, eius necessitas domus ut domicilium ei tribuatur, eius desiderium oblectamenti animique remissionis ut componantur». Attamen «amare tenuissimum quemque ex hominibus ut fratrem, ut unum in mundo exsistentem, non est tempus amittere». [190]

194. In re politica etiam obtinetur locus leniter amandi. «Quid est lenitudo? Est amor qui proximus et certus fit. Motus est qui ex corde oritur et oculos, aures, manus attingit. […] Lenitudo est semita quam viri ac mulieres animosiores ac fortiores calcarunt». [191] Intra politicam actionem «parviores, debiliores, pauperiores nos movere debent: “ius” habent nostram animam auferendi et cor. Ita, sunt nostri fratres et ut tales eos amare ac tractare debemus». [192]

195. Quod nos adiuvat ut agnoscamus non semper agi de magnis exitibus obtinendis, quae aliquando fieri non possunt. In politica re agenda est memorandum «ultra quamvis speciem, quemque summe esse sacrum ac nostram affectionem mereri et deditionem. Quapropter si unam personam ad melius vivendum iuvare valeo, hoc iam sufficit ut meae vitae donum iustificetur. Pulchrum est Dei populum esse fidelem. Atque plenitudinem acquirimus cum parietes destruimus et cor nostrum vultibus ac nominibus repletur!». [193] Magna proposita, quae in agendi rationibus finguntur, partim attinguntur. Ultra hoc qui amat ac desiit rem politicam sicut meram potestatem perquirendam putare, «pro certo habet nullam ex suis operis, amore factis, perire, nullam ex suis sinceris sollecitudinibus de aliis perire, nullum actum in Deum amoris perire, nullum liberalem laborem perire, nullam dolorosam patientiam perire. Haec omnia per terrarum orbem ut vitae vis vagantur». [194]

196. Ceterum magni animi est promptum esse ad processus incohandos quorum fructus ab aliis colligentur, per spem in reconditis boni sati viribus positam. Bona res politica spem amori coniungit et fiduciam item in bonis servatis, quae in gentis corde praeter omnia reperiuntur. Quocirca «politica vita germana, quae in iure nititur sinceroque dialogo inter subiecta, renovatur ex persuasione omnem feminam, omnem virum et omnem generationem in se promissionem concludere, quae novas necessitudinis, intellectus, culturae ac spiritus vires effundere potest». [195]

197. Hoc modo considerata, res politica nobilior est quam apparentia, quam negotiatio, quam variae imagines fucosae communicationis. Haec omnia nihil aliud spargere videntur quam divisionem, inimicitiam et miseram dubitationem quae commune propositum devocare nescit. De futuro cogitando, quibusdam diebus interrogationes strui debent: “Quorsum istuc? Quo revera me verto?” Quoniam, nonnullis exactis annis, de tempore acto cogitans, quidam ex se non quaeret: “Quotquot me comprobaverunt, quam multi mihi sunt suffragati, quam multi probandam de me imaginem finxerunt?”. Interrogationes, fortasse dolentes, erunt: “Quantum amoris in meo opere posui? Quibus in rebus effeci ut populus progrederetur? Quae vestigia in societatis vita reliqui? Quas veras necessitudines conciliavi? Quas probas vires liberavi? Quantam socialem pacem sevi? Quid comparavi in commisso mihi loco?”.

 

CAPUT SEXTUM

DIALOGUS ET AMICITIA SOCIALIS

198. Cum alius ad alium accedit, ad alium se manifestat, alium auscultat, alium contuetur, alium agnoscit, alium intellegere studet, invicem congruere conatur, haec omnia verbo “dialogi instituendi” contrahuntur. Ut nos conveniamus et mutuo nos adiuvemus dialogum instituere oportet. Haud necesse est dicere ad quid indigemus dialogo. Sufficit cogitare quid sit terrarum orbis sine patienti dialogo tot personarum liberalium quae familias communitatesque coniunctas servarunt. Perseverans dialogus ac studiosus haud palam elucet sicut concertationes et contentiones, attamen silenter terrarum orbem adiuvat vivere melius, multo magis quam intellegere possimus.

Dialogus socialis ad novam culturam

199. Nonnulli a rebus se abducere conantur, in provincias privatas confugentes, et alii has diruenti vi aggrediuntur, sed «inter commodam indifferentiam et violentam reclamationem, iugiter adest optio possibilis: dialogus. Dialogus inter generationes, dialogus in populo, quoniam omnes sumus populus, facultas dandi et accipiendi, et usque veritati patentes. Natio adolescit cum eius variae culturae divitiae inter se dialogum utiliter instituunt: nempe cultura popularis, universitatis, iuvenum, artis et technologica, cultura oeconomica, cultura familiae et instrumentorum communicationis». [196]

200. Saepenumero dialogus cum quadam re prorsus diversa confunditur: cum concitata opinionum in socialibus retibus permutatione, quae crebro notitiis instrumentorum communicationis haud semper commendabilibus dirigitur. Monologi sunt tantummodo qui paralleli procedunt, quique propter elatos et contentiosos tonos aliorum mentem forsan captant. At monologi neminem adstringunt, ita ut quae inibi continentur, frequenter proprium commodum respiciant et inter se dissideant.

201. Quae in instrumentis communicationis late diffunduntur acta et evocationes, reapse saepe evenientem dialogum prohibent, quandoquidem sinit ut quisque, aliorum errores praetendens, integras ac sine adumbratione proprias cogitationes, commoda et optiones servet. Praepollet mos adversarium celeriter detrahendi, probrosa nomina ei dum tribuuntur, potius quam patens reverensque dialogus instituatur, in quo studeatur ut compositio attingatur quae ultra procedat. Quod peius est, hic loquendi mos, suetus apud communicationem politicae provinciae, sic factus est communis ut cotidie ab omnibus adhibeatur. Disputatio saepe certis commodis prave usurpatur quae plus possunt et inhoneste publicam opinionem in se flectere nituntur. Haud de moderatoribus pro tempore fit sermo, quia adulterans haec potestas oeconomica, politica, communicatoria, religiosa vel cuiusvis generis esse potest. Interdum iustificatur aut excusatur cum eius actio propriis commodis oeconomicis vel ideologicis aequatur, sed serius ocius contra haec ipsa commoda revertitur.

202. Absens dialogus secum fert ut nemo, in singulis partibus, de communi bono sollicitetur, sed de beneficiis obtinendis quae tribuit potestas, aut, felicioribus in casibus, de propria cogitandi ratione inferenda. Sic colloquia ad meras tractationes recident ut quisque omnem potestatem ac maiora beneficia possibilia occupare possit, coniuncta inquisitione posthabita, quae bonum commune efficiat. Futuri aevi heroes erunt qui hanc logicam insanam frangere valebunt et observanter verbum veritatis onustum ultra personales utilitates sustinebunt. Utinam Deus velit ut hi heroes silenter nostrae societatis ex corde in lucem evocentur.

Una simul aedificare

203. Verus socialis dialogus secum fert facultatem alterius opinionem observandi, cui datur copia habendi consilia ac legitima commoda. Ex sua identitate alius aliquid apportandum habet atque est optabile ut penitus vestiget ac sua iudicia patefaciat quo publica disputatio plenior sit ac plenior. Certum est, cum persona vel coetus congruit cum eo quod censet, bonis ac persuasionibus firmiter adhaeret et cogitationem evolvit, hoc utcumque in societatis beneficium redundabit. Sed hoc reapse evenit tantummodo cum dialogus instituitur et alii conveniuntur. Quoniam «per dialogi veram voluntatem alitur facultas significationem intellegendi illius quod alius dicit atque agit, quamvis ut proprium iudicium id non recipiatur. Sic fieri potest ut sinceri simus, non dissimulantes quod credimus, non desinentes dialogum instituere, convenientia inter nos requirere, atque maxime una simul operari et luctari». [197] Publica disputatio, si quidem omnibus dat locum et non adulterat neque notitias abscondit, continuus est stimulus qui sinit ut congruentius veritas obtineatur, aut saltem melius eadem manifestetur. Impedit quominus variae partes commodae ipsaeque sibi sufficientes se locent, proprias tenentes res videndi rationes ac propria saepta lucra servantes. Putamus «fecundas esse differentias, quae creant contentionem atque ex soluta contentione generis humani oritur progessio». [198]

204. Exstat hodie persuasio, praeter scientiae definitae progressiones, necesse esse disciplinas mutuo communicari, eo quod una est realitas, quamvis ex diversis partibus ac variis rationibus attingi possit. Negligi periculum nequit, ne scientiae progressio una habeatur possibilis ratio ad intellegendam quandam vitae, societatis ac mundi faciem. Investigator autem, qui sua in consideratione frugifere progreditur simulque praesto est ad alias realitatis rationes agnoscendas, quas inquirit, aliarum scientiarum aliarumque cognitionum adhibito opere, patet ad realitatem integrius pleniusque cognoscendam.

205. Hoc in terrarum orbe globalizato «communicationis instrumenta adiuvare possunt ut animadvertamus nos alium ad alium magis esse proximos; ut renovatum unitatis humanae familiae sensum percipiamus, qui nos ad solidarietatem impellit et ad serium officium erga digniorem vitam pro omnibus. […] Hac in re iuvare nos possunt, maxime hodie, cum humanae communicationis retia inusitatos progressus attigerunt. In primis interrete maiores conveniendi facultates praebere potest ac solidarietatis inter omnes, quod est bonum, donum est Dei». [199] Oportet tamen continenter vestigare an hodiernae communicationis rationes ad studiosum occursum, ad integram veritatem sincere requirendam, ad servitium, ad ultimis proximitatem, ad munus boni communis aedificandi nos vere dirigant. Eodem tempore, ut Australiae Episcopi docuerunt, «digitalem orbem accipere non possumus praestitutum ad nostra infirmitate abutandum atque ex gente detrahendum peiora». [200]

Consensuum fundamentum

206. Relativismus nihil solvit. Qui sub obtentu praesumptae tolerantiae illud favit quod moralia bona ad temporis convenientiam a potentibus explicantur. Si quidem tandem «obiectivae veritates non dantur, neque firma principia, praeter propria optata ac proximas necessitates explenda, […] putare non possumus politica proposita aut legis vim sufficere. […] Cum cultura corrumpitur et nulla obiectiva veritas aut universalia principia valida agnoscuntur, leges ad libitum impositae tantum habentur atque ut impedimenda vitanda». [201]

207. Potestne animus in veritatem intendi, veritas requiri quae cum nostra intimiore natura congruit? Quid est lex sine persuasione, quae per longum meditationis sapientiaeque iter obtinetur, omnem hominem esse sacrum et inviolabilem? Ut societas futurum consequatur, necesse est certam observantiam erga veritatem dignitatis humanae obtinuisse, cui nos subicimus. Tum cuiuspiam vitatur nex non modo ut socialis contumelia ac legis pondus effugiantur, sed ob persuasionem. Est veritas quam detrectare non possumus quamque ratione novimus et conscientia suscipimus. Nobilis est societas et honorabilis etiam quia veritatem requirendam colit ac principalibus haeret veritatibus.

208. Oportet nos exerceamus diversas species adulterationis, depravationis absconsionisque veritatis in publica privataque provincia detegere. Quod nos “veritatem” appellamus non modo est communicatio actorum per diurnariorum artem facta. Est apprime fundamentorum solidiorum conquisitio quae in nostris electionibus et etiam nostris legibus subsunt. Id secum fert ut suscipiamus humanum intellectum illius temporis convenientias praetergredi ac quasdam veritates percipere quae non mutantur, quae verum ante nos fuerunt et semper hoc sunt mansurae. Humanam naturam vestigans, ratio bona detegit quae universalia sunt, quoniam ab ea manant.

209. Alioquin, nonne forsan fieri posset ut hominum praecipua iura, quae hodie inviolabilia considerantur, a potentibus pro tempore negarentur, postquam “consensum” domitantis formidantisque gentis receperunt? Et ne sufficeret quidem merus inter varios populos gentes consensus, qui item vitiari potest. Satis iam habemus probationum cuncti boni quod facere valemus, attamen, eodem tempore, delendi facultatem, quae est in nobis, agnoscere debemus. Individualismus indifferens inhumanusque in quem incidimus nonne ex segnitia quoque oritur altiorum bonorum perquirendorum quae circumstantiarum necessitates praetereant? Relativismo additur periculum ne quis potens aut vafrior praesumptam veritatem inferre valeat. At contra, «pro moralibus normis, quae malum intrinsecum prohibent, non dantur privilegia, neque exceptiones: mundi esse dominum vel “miserrimum” omnium in terra nihil refert: prae moralibus postulatis omnes sumus prorsus aequales». [202]

210. Quod nobis hodie accidit, quodque in iniquam inanemque logicam nos trahit, id secum fert quod ethica ac res politica physicae aequantur. Bonum et malum in se non dantur, sed computatio tantum commodorum et incommodorum. Rationis moralis translatio secum fert ut ius referri non possit ad praecipuum iustitiae conceptum, sed potius speculum fiat opinionum dominantium. In degradationem hic ingredimur, euntes in “gradum inferius deductum” per levem et compromissorium consensum. Sic tandem roboris logica triumphat.

Consensus et veritas

211. In hac multiformi societate, dialogus planior est via ad id agnoscendum quod confirmari usque debet et observari, et quod casualem consensum praetergreditur. De dialogo loquimur qui debet locupletari et collustrari rationibus, argumentis rationalibus, prospectuum veritatibus, diversarum cognitionum opinionumque subsidiis, et qui persuasionem non excludit quasdam praecipuas veritates attingi posse, quae semper sustineri debent e debebunt. Cum admittitur quaedam esse perpetua bona, quamvis haud semper facile sit ea agnosci, id sociali ethicae soliditatem stabilitatemque tribuit. Cum etiam ea per dialogum et consensum agnovimus et assumpsimus, intellegimus haec praecipua bona omnem consensum praetergrediuntur, eadem ut bona agnoscimus quae nostros contextus transcendunt et numquam mercandos. Augescere potest noster intellectus eorum significationis eorumque ponderis – et hac ratione consensus dynamica est res – sed in se ipsa stabilia aestimantur suam propter intrinsecam significationem.

212. Si res quaedam usque apta manet ut societas recte moveatur, nonne fortasse ob eam causam quia penes eam perennis adest veritas, quam intellectus captare potest? In ipsa hominis societatisque realitate, in eorum penetralibus series reperitur praecipuarum structurarum quae eorum progressum eorumque sospitatem sustinent. Inde certae necessitates oriuntur, quae per dialogum detegi possunt, quamvis stricto sensu a consensione non efficiuntur. Eo quod nonnullae normae ad vitam ipsam socialem agendam prorsus sunt necessariae, id ab externo manifestat quod ipsae intrinsece quiddam sint bonum. Qua de causa non necesse est socialem congruentiam, consensum, ac realitatem obiectivae veritatis opponere. Quae tres concorditer coniungi possunt cum personae animum habent per dialogum funditus aggrediendi quaestionem.

213. Si in cunctis rerum adiunctis dignitas aliena est servanda, est quod non effingimus aut ponimus aliorum dignitatem, sed quia in eis vere inest bonum superius corporis rebus et circumstantiis, propter quod eas necesse est alio modo tractari. Verum quidem est omnem hominem inalienabili dignitate frui illudque humanae naturae subesse praeter quamvis culturae mutationem. Quapropter homo eandem inviolabilem dignitatem in qualibet historiae aetate habet atque nemo ex rerum adiunctis auctoritatem sibi vindicare potest hanc persuasionem negandi aut aliter agendi. Intellectus ergo rerum naturam scrutari potest, per considerationem, experientiam ac dialogum, ad agnoscendum in hac realitate trancendenti quarundam exigentiarum moralium universalium fundamentum.

214. Agnosticis hoc fundamentum sufficiens videri potest ad firmam tribuendam ac stabilem validitatem universalem principiis ethicis praecipuis ac non mercabilibus, ita ut novae calamitates prohibeantur. Quod ad credentes attinet, humana natura, principiorum ethicorum fons, a Deo est creata, qui in omni summa, his principiis solidum fundamentum affert. [203] Id ethicum fixismum non constituit neque iter disponit ad quendam morum ordinem imponendum, eo quod praecipua moralia principia et in universum item valida diversas certas normas inferre possunt. Quocirca dialogi usque manet spatium.

Nova cultura

215. «Vita est occursus ars, quamvis tot sint in vita contentiones». [204] Totiens sumus cohortati ut cultura occursus augenda curetur, ut dialecticae superentur, quae concertant. Vivendi est genus quod polyhaedrum illud fingere conatur, quod multas facies, complura latera exhibet, sed omnia unitatem faciunt, diversitatum tenuitate refertam, quandoquidem «totum superius est partibus». [205] Polyhaedrum societatem prae se fert in qua diversitates simul vivunt, se complentes, locupletantes ac mutuo collustrantes, licet id disputationes et praeiudicia secum ferat. Quoniam ab omnibus aliquid disci potest, nemo est inutilis, nemo est supervacaneus. Id vult ut suburbia includantur. Qui in ipsis vivit aliter cernit, rerum partes inspicit quae in potestatum sedibus non reperiuntur, ubi maiora decernuntur.

Occursus cultura compositus

216. Verbum “cultura” aliquid ostendit quod in populum pervasit, in eiusdem altiores persuasiones atque in eius vivendi rationes. Si sermo fit de “cultura” quadam in populo, id plus est quam cogitatio quaedam aut abstractio. Desideria, animi ardorem ac tandem vivendi rationem, humanum illum coetum designantem, complectitur. Ideo cum “de cultura occursus” sermo fit, id sibi vult ut quomodo populus concupiscamus nos invicem velle convenire, congruentia reperire, pontes facere, quaedam omnes complectentia proponere. Id desiderium factum est et vivendi ratio. Huius culturae subiectum est populus, haud vero societatis pars quae operam dat ut quod reliquum est artis communicationisque instrumentis pacatum servetur.

217. Socialis pax laborem et artem secum fert. Facilius est libertatem diversitatesque per parvam astutiam parvasque opes continere. At pax haec levis esset et infirma, quippe quae ex cultura occursus, quae eandem sustineret, non oriretur. Res diversas coagmentare multo difficilius ac lentius est, quod tamen veram solidamque pacem praestat. Id non obtinetur cum uni puri sociantur, quoniam «personae utique ipsae, quae suos ob errores improbari possunt, quaedam conferre possunt, quae non sunt amittenda». [206] Et ne in pace quidem stat quae oritur cum siletur de socialibus postulationibus aut vitatur ne turbationem faciant, quia non agitur «de abstracto consensu vel de labili pace pro minore quadam felici parte». [207] Est tanti occursus processus incohare, processus instituentes populum qui diversitates recipere valeat. Nostros liberos dialogi armis muniamus! Bonam occursus pugnam eos doceamus!

Gustus alterius cognoscendi

218. Id secum fert usum ut ius agnoscatur alterum se ipsum esse et diversum. Ex hac agnitione, quae fit cultura, fieri potest ut sociale foedus ineatur. Hac absque agnitione subtiles rationes oriuntur quae efficiunt ut alter omnem significationem amittat, nullius sit ponderis, nullum in societate ei tribuatur bonum. Si quidem certae visibiles violentiae species auferuntur, id saepenumero callidiorem aliam violentiam abscondit: quae est illorum qui diversum spernunt, in primis cum eius postulationes eorum commodis quodammodo damnum afferunt.

219. Cum societatis pars sibi usum vindicat omnium rerum quas terrarum orbis praebet, tamquam si pauperes non essent, ex quo tandem quaedam consequuntur. Cum aliorum exsistentia et iura contemnuntur, serius ocius evenit ut quaedam violentiae species excitetur, saepenumero nemine suspicante. Libertatis, aequalitatis ac fraternitatis somnia merae formulae manere possunt, quandoquidem revera non ad omnes spectant. Quapropter non agitur tantum de iis conveniendis, qui variis oeconomicae, politicae vel academicae potestatis formis pollent. Socialis occursus realis efficit ut verus inter praecipuas culturae formas dialogus instituatur, quae ostendunt maiorem populi partem. Plerumque salutaria consilia ab ipsis pauperioribus ordinibus non accipiuntur, quoniam cultura quadam induta exhibeantur, quae ad eos non pertinet et in qua ipsi agnosci haud possunt. Quocirca socialis pactio, realis et inclusiva “culturalis pactio” etiam esse debet, quae diversos terrarum orbis adspectus, culturas vel vivendi modos in societate simul vigentes servet ac sumat.

220. Exempli gratia primigenae gentes haud progressum repellunt, etiamsi eis diversa est progressus notio, saepe multo humanior quam hodiernae culturae populorum excultorum. Non agitur de cultura quae iis proficit qui potestatem detinent, qui necesse habent quendam paradisum in terra constituere. Quod populares culturae indigenae non tolerantur ac despiciuntur, id vera est violentiae species, quae est “ethicisticorum” bonitate carentium qui alios iudicantes vivunt. At nulla mutatio vera, penita et stabilis fieri potest si non efficitur a diversis culturis initium sumendo, potissimum earum quae ad pauperes attinent. Culturae foedus secum fert ut deponatur identitas intellegenda ut locus monolithi instar, atque vult ut diversitas observetur, vias praebendo promotionis integrationisque socialis.

221. Hoc foedus postulat quoque ut facultas accipiatur aliquid relinquendi pro bono communi. Nemo omnem veritatem possidere poterit neque cuncta sua desideria implere, quandoquidem haec postulatio perduxerit ad alterum exstinguendum, eius iura negando. Falsa tolerantia requisita realismo dialogi debet dare locum illius qui credit se fidelem esse debere propriis principiis, agnoscens tamen alterum quoque ius habere suis fidelem manendi. Vera est alterius agnitio quam amor unus efficit et quae sibi vult ut in alterius locum se ponat ad detegendum quid insit veri, vel saltem intellegibilis, inter ipsius causas et commoda.

Affabilitatem recuperare

222. Individualismus rerum consumendarum multas iniurias infert. Alii mera impedimenta fiunt quae propriae iucundae quieti officiunt. Itaque in fine ut molestiae habentur atque pugnacitas augescit. Id acuitur et acerbe exardescit temporibus discriminis, in calamitatis causis et in difficilibus condicionibus, cum animus liquide in illud vergit, “in tutum perveniat qui potest”. Attamen fieri adhuc potest ut affabilitas exercenda eligatur. Sunt personae quae id agant et stellae in tenebris fiant.

223. Sanctus Paulus Spiritus Sancti fructus Graecano verbo chrestótes mentionem facit ( Gal 5,22), quod exprimit statum animi non asperi, rudis, severi, sed affabilis, suavis, qui sustinet et confirmat. Persona, cui est haec indoles, alios adiuvat, ut eorum exsistentia tolerabilior sit, maxime cum suarum difficultatum, necessitatum aegritudinumque onus sustinent. Ratio est alios tractandi quae diversimode manifestatur: veluti per affabilitatem agendi, per curam verbis actibusque haud feriendi, per conatum aliorum onus alleviandi. Secum fert verba «quae corroborant, quae vim offerunt, quae consolantur, quae concitant». E contra «non sunt verba quae humiliant, quae affligunt, quae irritant, quae contemnunt». [208]

224. Affabilitas est liberatio a crudelitate, quae nonnumquam in hominum necessitudines infertur, ab anxietate quae non patitur ut de aliis cogitemus, a necesssitate dissipata quae ignorat alios quoque ius habere felicitate fruendi. Hodie raro reperiuntur tempus ac vires promptae sistere ad bene alios tractandos, ad dicendum “licetne”, “ignosce”, “gratias”. Attamen interdum miraculum cuiusdam affabilis hominis usu venit, qui suas anxietates et urgentes necessitates posthabet ut animum intendat, laetum vultum praebeat, cohortationis verba dicat, inter tantam neglegentiam auscultandi det locum. Hic cotidianus conatus illum sanum convictum afferre valet qui contentiones profligat ac pugnacitates avertit. Affabilitatis usus non est quoddam elementum minoris momenti, neque levis aut mollis agendi modus. Eo quod aestimationem et observantiam secum fert, cum in quadam societate cultura efficitur, vivendi ratio, socialia vincula, modus agitandi et conferendi opiniones penitus mutantur. Planiores reddit consensus requirendos atque semitas ibi parat ubi exacerbatio omnes pontes dissolvit.

 

CAPUT SEPTIMUM

IN NOVUM OCCURSUM ITINERA

225. Multis in terrarum orbis locis pacis semitis calcandis opus est quae vulneribus sanandis subveniant, pacis opificibus opus est qui ingenio audaciaque sanationis processibus dent operam et novi occursus.

A veritate initium sumere

226. Novus occursus haud sibi vult ad tempora redire antecedentia conflictationes. Progrediente tempore omnes nos sumus commutati. Dolor et contentiones nos commutaverunt. Praeterea haud datur locus inanium prudentiarum, dissimulationum, anticipitium sermonum, occultationum, urbanorum morum, quae rem abscondunt. Quotquot acriter concertarunt inter se ex plana meraque veritate loquuntur. Necesse habent ut discant paenitentialem memoriam exercere, quae praeterita accipere valeat, ut futura de propriis aegritudinibus, perturbationibus vel proiectionibus expediantur. Ex historica tantum rerum gestarum veritate perseverans ac diuturnus conatus mutuae intellegentiae atque novae synthesis experimentum in omnium beneficium oriri possunt. Verum est «pacis processum munus esse quod in tempus producitur. Diligens est opus veritatis et iustitiae perquirendae, quae victimarum memoriam honorat atque pedetemptim aditum ad communem spem facit, ultione fortiorem». [209] Sicut Congenses Episcopi de iterata conflictatione asseverarunt, «pacis pacta scripta in charta numquam sufficient. Oportebit longius procedere, veritatis necessitatem addendo de huius discriminis recurrentis originibus. Ius est pupuli ut sciat quid evenerit». [210]

227. Reapse, «inseparabilis est socia iustitiae ac misericordiae veritas. Omnes tres coniunctae necessariae sunt ad faciendam pacem atque ceterum unaquaeque earum prohibet quominus reliquae corrumpantur. [...] Veritas revera ad ultionem perducere non debet, sed potius ad reconciliationem ac veniam. Veritatis est dolore confractis familiis narrare quod amissis familiaribus eorum accidit. Veritatis est confiteri quod minoribus accidit, a violentiae auctoribus conscriptis. Veritatis est agnoscere dolorem feminarum quae passae sunt violentiam et abusus. […] Quaeque violentia cuilibet homini illata vulnus est in generis humani carne; quaeque violenta mors nos ut personas imminuit. […] Violentia violentiam gignit, odium aliud odium gignit, et mors item aliam mortem. Hanc seriem dirumpere debemus quae ineluctabilis videtur». [211]

De architectura et fabrica pacis

228. In pacem iter non requirit societatem coaequare, sed procul dubio una simul operari sinit. Id complures coniungere potest in inquisitionibus una perquirendis, unde omnes proficiunt. Coram certo fine communi, diversa technicae artis proposita, varia experimenta praeberi possunt, dum pro communi bono agitur. Oportet ut quaestiones probe internoscantur quibus societas implicatur, ut admittatur plures adesse rationes quibus difficultates cernantur ac solvantur. Ad meliorem convictum iter semper postulat ut agnoscatur alterum aequam partem afferre, saltem partim, aliquid denuo aestimandum, etsi cum erratum vel male actum sit. Etenim «alius non est concludendus in eo quod dicere vel agere potuit, sed considerandus propter promissionem quam in se detinet», [212] quae promissio aliquid spei usque secum fert.

229. Ut docuerunt Episcopi Africae Australis, vera reconciliatio praevidenter attingitur, «cum nova societas efficitur quae in aliis ministrandis nititur, potius quam in voluntate dominandi; societas utique quae sistit in iis communicandis cum aliis quae possidentur, potius quam in cuiusque contentione ad se spectante possidendi quam plurimas divitias; societas quidem in qua bonum una simul esse ut homines plus praestat quam quivis minor manipulus, sive sit familia, natio, stirps vel cultura». [213] Episcopi Coreae Australis planum fecerunt «veram pacem solum obtineri potest cum de iustitia per dialogum pugnamus, reconciliationem ac mutuum progressum persequentes». [214]

230. Arduus nisus superandi quod nos dividit, cuiusque identitate haud amissa, secum fert ut in omnibus vivus maneat praecipuus sensus ad aliquid aliquosve pertinendi. Etenim «nostra societas lucrum facit cum quaeque persona, quisque socialis globus animadvertit se vere esse domi. In quadam familia parentes, avi, filii domi sunt; nemine excluso. Si quis in quadam difficultate, vel gravi, versatur, etiamsi hanc ipse sibi quaesivit, ceteri opem ei ferunt, eum sustinent; eius dolor in omnes recidit. […] In familiis, omnes partes agunt ad commune inceptum, omnes pro communi bono operantur, haud singulo ad nihilum redacto; e contra, eum sustinent, eum promovent. Litigant, sed est aliquid quod non movetur: illud familiare vinculum. Familiae lites post sunt reconciliationes. Laetitiae ac cuiusque poenae ab omnibus participantur. Ita hoc sibi vult familia! Si politicum adversarium vel proximum a domo iisdem oculis valeamus inspicere quibus filios, uxores, maritos, patres vel matres contuemur, quam pulchrum esset. Diligimusne nostram societatem, vel aliquid longe manet, aliquid sine nomine, quod nos non complectitur, nos non tangit, nos non complicat?». [215]

231. Pluries rem agere multum oportet et ita certos pacis cursus proferre. Verumtamen, veri diuturnae pacis processus in primis artificiosae sunt commutationes a populis factae, in quibus quique homo efficax esse potest fermentum suum per modum cotidie vivendi. Magnae commutationes haud in quadam mensa scriptoria vel studio efficiuntur. Itaque «quisque praecipuas gerit partes, in uno ingenioso incepto, ad novam historiae paginam scribendam, paginam quidem spe repletam, pacis plenam, plenam reconciliationis». [216] Adest “architectura” pacis, in qua variae societatis institutiones conveniunt, quaeque pro sua competentia, adest autem etiam “fabricatio” pacis quae omnes nos complectitur. A diversis pacis processibus initium sumentes, qui in variis orbis terrarum partibus eveniunt, «didicimus haec pacificationis itinera, rationis principatum pro ultione, subtilem congruentiam inter rem politicam et ius, obviare non posse gentis processus. Ad ea consequenda non sufficiunt normarum compactiones delineandae et institutionum dispositiones inter manipulos politicos et oeconomicos bonae voluntatis. [...] Praeterea semper tanti est in nostros pacis processus inserere experientiam partium quae multis in occasionibus invisibiles sunt factae, ut communitates ipsae omnium memoriae processus inficiant». [217]

232. Non datur finis punctum in sociali cuiusdam Nationis pace construenda, sed agitur «de munere quod requiem non tribuit quodque omnium studium requirit. Quod opus a nobis postulat ut numquam deficiamus, conantes Nationis unitatem construere atque, quamvis sint impedimenta, differentiae ac diversae propositiones de modo pacificum convictum obtinendi, certamen continuare ut occursus culturae subveniatur, quod postulat ut principalem locum cuiusque politicae, socialis et oeconomicae actionis obtineat humana persona, eius altissima dignitas, et observantia boni communis. Conatus hic ab omni temptatione ultionis refugere nos faciat et prohibeat quominus quaeramus tantum particularia ac temporaria lucra». [218] Violentiae publice utrimque manifestatae non iuvant ad exitum inveniendum. Potissimum quod, sicut Episcopi Columbiae recte autumarunt, cum sustinentur «mobilitationes civiles, haud semper eorum origines patent eorumque fines, quaedam adsunt species politicae adulterationis et subductiones pro singularibus commodis reperiuntur». [219]

In primis cum infimis

233. Socialis amicitiae conquisitio non modo secum fert appropinquationem socialium partium disiunctarum, initio sumpto a quadam concertationis aetate, verum etiam inquisitionem renovati occursus cum pauperioribus infirmioribusque ordinibus. «Pax non est mera absentia belli, sed indefessum studium – illorum maxime qui officium gerimus maioris responsalitatis – ut agnoscatur, praestetur et re restituatur fratrum nostrorum dignitas, quae saepenumero oblivione obruitur vel ignoratur, ut possint sentire se primas partes agere sortis suae Nationis». [220]

234. Frequenter societatis infimi per iniustas sententias generatim prolatas offendebantur. Si interdum pauperiores ac reiecti contra agunt gestibus qui societati adversari videntur, magni momenti est intellegere pluries hos actus ex contumeliarum historia absentique sociali inclusione pendere. Quomodo docuerunt Episcopi Americae Latinae: «Propinquitas solum, quae nos facit amicos, sinit ut nos permagni faciamus bona hodiernorum pauperum, eorum aequa desideria eorumque peculiarem modum fidem vivendi. Optio pro pauperibus ad amicitiam cum pauperibus nos perducere debet». [221]

235. Quotquot sibi vindicant societati pacem afferre, oblivisci non debent inaequalitatem atque integrum humanum progressum deficientem haud sinere ut pax componatur. Etenim, «sine aequali opportunitate, variae aggressionis bellique species locum fertilem reperient qui serius ocius efficiet ut aliquid dirumpatur. Cum societas – localis, nationalis vel mundialis – in suburbio quandam sui ipsius partem deserit, nulla erunt politica proposita, neque publici custodes vel speculatores quae infinite quietem praestare possunt». [222] Si de incohando agitur, semper ab infimis incipiendum.

Veniae pondus et sensus

236. Nonnulli loqui nolunt de reconciliatione, quia arbitrantur contentionem, violentiam ac divisiones ad usualem societatis functionem pertinere. Reapse, in quovis hominum globo plus minusve inter varias partes adsunt subtiles contentiones. Alii censent veniae dare locum id esse ac propriam partem cedere ut rerum statum alii dominentur. Quapropter putant melius esse dominatum servari, qui sinat ut aequabilitas virium inter varios globos sustineatur. Alii arbitrantur reconciliationem ad debiles attinere, qui non valent dialogum penitus facere ideoque eligunt a quaestionibus sese abducere, iniusta abscondentes: cum quaestionibus subvenire non valeant, simulatam pacem malunt.

Inevitabilis concertatio

237. Venia et reconciliatio magni ponderis apud christianam doctrinam sunt argumenta atque, diversis ex rationibus, apud ceteras religiones. Periculum adest, cum credentium opiniones non intelleguntur aeque et ostenduntur ita ut fati necessitatem, segnitiam vel iniustitiam alant, aut alia ex parte intolerantiam et violentiam.

238. Iesus Christus numquam invitavit ad violentiam fovendam vel intolerantiam. Ipse vim adhibitam palam damnabat, quae in alios praevaleret: «Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos. Non ita erit inter vos» (Mt 20, 25-26). Altera ex parte, Evangelium postulat dimittere «septuagies septies» (Mt 18, 22) et refert exemplum servi nequam, cui remissum erat quique vicissim noluit alio remittere (cfr Mt 18, 23-35).

239. Si alios Novi Testamenti textus legimus, animadvertere possumus primas communitates in paganorum orbe positas, ubi corruptelae ac deviationes redundabant, revera vixisse patientes, tolerantes, commiserentes. Nonnulli textus hac de re admodum sunt conspicui: Apostolus monet ut adversarii leniter reprehendantur (cfr 2 Tm 2, 25). Idem praecipit «neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Eramus enim et nos aliquando insipientes» (Tt 3, 2-3). Liber Actuum Apostolorum prae se fert Apostolos, a quibusdam auctoritatibus vexatos, «habentes gratiam ad omnem plebem» (2, 47; cfr 4, 21.33; 5, 13).

240. Attamen, cum de venia, de pace deque concordia sociali cogitamus, obviam venit Christi sententia, quae nos admiratione afficit: «Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam: et inimici hominis domestici eius» ( Mt 10, 34-36). Omnino praestat in ambitu capituli eandem considerare, in quo invenitur. Inibi patet argumentum tractari fidelitatis propriae electionis, sine verecundia, quamvis adversitates concilientur, et etiamsi necessarii tali electioni adversantur. Quapropter his verbis non hortatur ad dimicationes quaerendas, sed tantum ad contentionem tolerandam, quae vitari non potest, ut humana observantia ad fidelitatem deserendam non perducat, dum putatae familiari vel sociali paci succurritur. Sanctus Ioannes Paulus illud autumavit: Ecclesia «damnare non vult omnem et quamlibet controversiam socialem: probe enim novit Ecclesia inter societatis ordines quasdam exsurgere dimicationes aliqua quasi e necessitate, ob quas crebro est christiano decernendum prompte et congruenter». [223]

Legitimae contentiones et venia

241. Non agitur de venia proponenda, dum coram depravato domino, scelesto vel quopiam qui nostram dignitatem imminuit, propria iura abiciuntur. Ad omnes diligendos vocamur, nullo excepto, sed oppressorem amare haud sibi vult sinere ut oppressor esse pergat; ne ille quidem putare debet esse tolerandam improbitatem quam agit. E contra, cum bene amatur, multipliciter datur opera ut non sit amplius oppressor, illa potestas ei adimitur qua uti non valet quaeque ut hominem eum deformat. Ignoscere haud importat pati ut homines diutius propriam alienamque dignitatem proculcent, vel scelestus quidam sinatur alia damna patrare. Qui iniustitiam patitur, sua familiaeque iura strenue tueri debet, quia certo ei tributa dignitas est custodienda, quam dignitatem Deus diligit. Si homo scelestus iniuriam fecit mihi vel necessario meo, nihil prohibet me quominus iustitiam exigam et efficiam ne persona illa – vel quaevis alia – mihi denuo damnum inferat neque aliis idem faciat. Attinet ad me id facere, atque venia non modo hanc necessitatem haud aufert, sed eandem requirit.

242. Tanti est id non facere ut ira alatur quae propriae personae et nostri populi animae malum infert, vel ob pravam necessitatem alium exstinguendi, quae ultionis cursum concitat. Nemo interiorem pacem contingit neque hoc modo vitam sibi conciliat. Verum est «nullam familiam, nullum globum proximorum, nullam stirpem, nedum Nationem futurum aevum habere, si vis movens quae ea congregat, convocat et diversitates operit ultio est et odium. Societatem coire non possumus et coniungi ad ulciscendum, ad eadem patranda quae nobis fecit ipsi qui violentus fuit, ad occasiones comparandas ultionis sub specie formarum legalium». [224] Sic nihil obtinetur et procedente tempore omnia amittuntur.

243. Procul dubio «Munus facile non est amaram iniustitiarum, hostilitatis et diffidentiae hereditatem praetergredi, quas contentio reliquit. Quod fieri potest tantum cum malum bono vincitur (cfr Rom 12, 21) et eae coluntur virtutes quae reconciliationem, solidarietatem ac pacem provehunt». [225] Tali modo «qui intra se bonitatem colit, recipit vicissim tranquillam conscientiam, altam laetitiam, etiam difficultatibus contentionibusque accedentibus. Quin etiam coram iniuriis illatis, bonitas non est debilitas, at vis vera, quae ab ultione sese abducere valet». [226] In propria vita agnosci debet «etiam severum illud iudicium quod in corde meo retineo adversus meum fratrem vel meam sororem, vulnus illud haud sanatum, malum illud non remissum, odium illud veteratum tantum mihi malum gerens, belli esse particulam quam intus fero, ignem esse in corde, restinguendum ne incendium excitetur». [227]

Vera transgressio

244. Cum contentiones non dissolvuntur, sed absconduntur aut in praeteritum tempus teguntur, adsunt silentia quae ostendere possunt participationem gravium errorum ac peccatorum. Vera autem reconciliatio contentionem non fugit, sed potius “in” contentione obtinetur, superans eam per dialogum ac perspicuum, sincerum ac patiens negotium. Inter diversas partes contentio, «modo ab inimicitiis mutuoque odio abstineat, paulatim transit in honestam quandam disceptationem, iustitiae studio fundatam». [228]

245. Compluries proposuimus «principium ad socialem amicitiam aedificandam necessarium: unitas contentionem transgreditur. [...] Non sibi vult ad syncretismum contendere, neque ad alium in alio absorbendum, sed ad solutionem superioris ordinis qui pretiosas facultates disparium partium secum servat». [229] Probe novimus «quotiescumque, sicut personae et communitates, discimus nobis ipsis nostrisque peculiaribus commodis altiora attingere, intellectionem et mutuum officium commutari [...] in locum ubi dimicationes, contentiones et quae praeterito tempore opposita considerari potuisset, multiformem unitatem contingere possunt quae novam vitam generat». [230]

Memoria

246. Ab iis qui modo iniusto et atroci multa sunt passi, “socialis venia” quae dicitur requiri non debet. Reconciliatio quiddam est personae, quam nemo coniuncte societati imponere potest, etiam cum eam provehendi habeat officium. In ipso personae ambitu, per liberam beneficamque deliberationem, quidam quempiam impunitum dimittere potest (cfr Mt 5, 44-46), quamvis societas eiusque iustitia poenam legitime exigant. Fieri tamen non potest ut “generalis reconciliatio” decernatur, dum poscitur ut vulnera ad cicatricem per decretum perducantur vel iniustitiae oblivionis operimento obruantur. Quis ius sibi vindicare potest aliorum nomine ignoscendi? Animus movetur cum nonnulli conspiciuntur qui ignoscere valent quique damnum sibi illatum praetergressi sunt, sed humanum quoque est eos intellegere qui id facere non possunt. Quidquid est, oblivisci numquam est suadendum.

247. Shoah non est obliviscenda. «Signum est quo pervenire possit hominis nequitia, cum, falsis ideologiis concitantibus, praecipuam cuiusque personae dignitatem obliviscitur, quae absolutam observantiam meretur, ad quemlibet populum ea pertinet et quamlibet vis religionem profitetur». [231]Quam memorantes, facere non possumus quin hanc orationem iteremus: «Memento nostri tua in misericordia. Tribue nobis gratiam erubescendi eo quod, ut homines, admisimus fieri, erubescendi maxima hac idololatria, nostra carne contempta ac deleta, quam tu de limo finxisti, quam tu vitae spiritu tuo vivificasti. Numquam amplius, Domine, numquam amplius!». [232]

248. E memoria haud deponantur pyrobolorum atomicorum coniectiones Hirosimae et Nagasakii. Rursus «illorum memoriam hic facimus qui haec passi sunt atque caput inclinamus coram vi dignitateque illorum qui ex illo tempore superstites, suis in corporibus gravissimos dolores complures per annos tulerunt atque eorum in mentibus mortis germina quae eorum vitalem vim consumere perrexerunt. [...] Sinere non possumus ut hodiernae ac novae generationes obliviscantur quod accidit, eam quidem amittant memoriam quae cautio est ac stimulus ad iustius fraterniusque futurum aedificandum». [233] Ne persecutiones quidem, mercatura servorum et caedes stirpium oblivione deleantur quae variis in Nationibus acciderunt et accidunt, necnon tot aliae res gestae quae nos ut homines ad verecundiam adducunt. Continenter sunt memorandae, usque denuo, absque fatigatione animique torpore.

249. Facile in temptationem inducimur ultra transeundi, dicentes multum iam temporis praeterisse et ad ulteriora tendere oportere. Minime, per Deum! Sine memoria haud proceditur, sine integra lucidaque memoria nullum datur incrementum. Necesse habemus servare «vivam omnium conscientiae flammam, advenientibus generationibus testantes horrorem illius quod evenit», quod «excitat et hoc modo servat victimarum memoriam, ut humana conscientia usque fortior evadat contra omnes dominandi ac destruendi voluntates». [234] Eo indigent ipsae victimae – personae, sociales coetus vel Nationes – ne cedant cogitationi quae ducit ad represalias et quamque violentiae speciem iustificandam in nomine ingentis iniuriae susceptae. Quapropter non respicimus tantum horrorum memoriam, sed recordationem quoque illorum, qui intra venenatum ac corruptum locum dignitatem recuperare valuerunt atque per parvos magnosve actus solidarietatem, veniam, fraternitatem elegerunt. Multum iuvat boni memoriam facere.

Venia sine oblivione

250. Venia oblivionem haud secum fert. Dicimus potius, cum aliquid adest quod nullo pacto negari, extenuari vel dissimulari potest, ignoscere tamen nos posse. Cum aliquid adest quod numquam tolerari, iustificari vel excusari debet, ignoscere tamen possumus. Cum aliquid adest quod nullo pacto admittere debemus ut oblivione deleatur, ignoscere tamen possumus. Libera ac sincera venia granditas est quae divinae veniae immensitatem ostendit. Si venia est gratuita, tum ignosci potest etiam ei qui recusat paenitentiam agere et veniam petere nequit.

251. Quotquot ignoscunt revera non obliviscuntur, sed haberi a dominatione desistunt eiusdem delentis violentiae quae eis attulit malum. Vitiosum circuitum frangunt, destruentes vires incedere cohibent. Statuunt in societatem non inferre ultionis vim, quae serius ocius in ipsos rursus recidit. Etenim ultio numquam indignationem victimarum vere explet. Crimina sic immania occurrunt et crudelia, ut eos qui ea commiserint pati facere nihil iuvet ut delictum satisfactum percipiatur; ne sufficeret quidem ut flagitiosus interimatur, neque cruciatus reperirentur pares iis quae passae sunt victimae. Ultio ad nihilum recidit.

252. Ne de impunitate quidem est sermo. At iustitia aeque inquiritur solummodo ob ipsius iustitiae amorem, victimarum observantia, ut nova crimina arceantur ac bonum commune custodiatur, non ut iracundia coniecte erumpatur. Venia ipsa sinit ut iustitia conquiratur, vitioso ultionis circuitu et obliviscendi iniustitia depositis.

253. Cum utrimque iniustitiae exstiterunt, agnosci liquido debet eandem non habuisse ipsas gravitatem aut comparari non posse. Violentiae quae ex structuris potestateque Status exstiterunt aequari non possunt cum violentia peculiarium partium. Quidquid est, requiri non potest ut iniusti tantum dolores unius partis memorentur. Ut Croatiae Episcopi docuerunt, «eandem cuique innoxiae victimae observantiam debemus. Admitti non possunt diversitates ethnicae, confessionales, nationales vel politicae». [235]

254. A Deo flagitamus «ut corda nostra comparet ad fratres conveniendos praeter differentias opinionum, linguae, culturae, religionis; ut ex toto nos misericordiae oleo ungat quod errorum, simultatum, controversiarum plagas sanat; ut gratiam tribuat ad nos humilitate ac mansuetudine in semitas periculosas sed fecundas mittendos pacem reperiendi». [236]

Bellum et poena capitis

255. Duae sunt extremae condiciones quae apparere possunt ut solutiones in rerum adiunctis admodum gravibus, absque monito eas falsas esse responsiones, quae quaestiones non solvunt quibus subvenire volunt quaeque tandem nihil aliud efficiunt nisi ut in societatis nationalis et universalis ordine nova addantur ruinae elementa. Agitur de bello ac poena capitis.

Belli iniustitia

256. «Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium» ( Prv 12, 20). Attamen sunt qui in bello solutiones quaerant, quod saepe «perversis necessitudinibus, cupiditate dominandi, potestatis abusibus, alterius metu ac diversitate, quae impedimentum habetur, sustentatur». [237] Bellum non est praeteriti temporis simulacrum, sed perpetua facta est minatio. Mundus usque plus difficultates invenit, ad pacem tardum iter persequens, procedit, quod suscepit quodque quosdam fructus ferre incipiebat.

257. Quoniam condiciones sunt eventurae bella muntiplicandi, memoramus «bellum infitiationem esse omnium iurium necnon perniciosam ambitus iniuriam. Si verae progressioni hominum omnium integrae studetur, officium indesinenter est persequendum belli inter Nationes populosque vitandi. Quapropter certus dominatus iuris atque indefaticabilis negotiatio eligenda, bona officia et arbitratus est statuendus, ut Charta Nationum Unitarum docet, vera iuris praecipua norma». [238] Enuntiare volumus LXXV annos Nationum Unitarum necnon primos XX huius millennii annos, quos experti sumus, ostendere normas internationales plene applicatas revera esse efficaces earumque inobservantiam esse noxiam. Charta Nationum Unitarum, observata eaque liquido sincereque applicata, est quiddam respiciendum ac tenendum iustitiae atque vehiculum est pacis. Sed hoc postulat ne obtegantur illicita proposita neque peculiares alicuius Nationis vel partis utilitates communi orbis terrarum bono anteferantur. Si norma instrumentum consideratur ad quod acceditur cum commodum est et quod vitatur cum id non est, vires erumpunt quas moderari non possumus, quae societatibus, debilioribus, fraternitati, ambitui bonisque culturalibus magnum damnum inferunt, una cum universae communitatis insanabilibus detrimentis.

258. Sic facile ad bellum acceditur, dum omnis generis excusationes afferuntur, quae homini, ad defendendum ac praeveniendum aptae videntur, nuntiis vitiatis etiam adhibitis. Reapse postremis decenniis bella cuncta “iustificata” esse praesumebant. Catechismus Catholicae Ecclesiae de possibilitate loquitur legitimae defensionis vi militari, quam per praesumptionem ac demonstrationem «condicionibus legitimitatis moralis subigit rigorosis». [239] Attamen in largiorem huius possibilis iuris interpretationem facile ruitur. Sic indebite comprobantur “praeviae” quoque oppugnationes vel bellorum actiones quae difficulter possunt «mala non implicare et perturbationes graviora quam malum supprimendum». [240] Quaestio est, augescentibus armis atomicis, chimicis ac biologicis, necnon ingentibus et crescentibus copiis, quas novae technologiae praebent, bello potestatem dari intemperatam delendi, quae multos inoxios cives afficit. Revera «homines numquam tale imperium super se ipsi habuerunt, atque nulla cautio datur eos bene illud adhibituros». [241] Quapropter iam habere non possumus bellum ut remedium, quandoquidem pericula probabiliter semper erunt maiora quam supposita utilitas ei assignata. His ex rebus, hodie difficillimum est rationis iudicia confirmare in aliis saeculis reperta ut possibile dicatur “bellum iustum”. Numquam amplius bellum! [242]

259. Praestat addere, in globalizatione progredienti, id quod proximum practicumve componendum in quadam orbis terrarum regione videri potest, aditum praebere seriei rerum violentarum quae saepe subsunt quaeque totam terram afficiunt et dant locum novis ac peioribus futuris bellis. Nostro in terrarum orbe non tantum iam belli sunt “fragmenta” in alia vel alia Natione, sed “bellum mundanum in fragmentis” experimur, quoniam Nationum sortes in mundi scaena inter se arte nectuntur.

260. Ut sanctus Ioannes XXIII asseverabat, «aetate hac nostra, quae vi atomica gloriatur, alienum est a ratione, bellum iam aptum esse ad violata iura sarcienda». [243] Id asseverabat cum inter Nationes graves exstarent contentiones, et sic magnum pacis desiderium manifestavit quod frigidi belli tempore diffundebatur. Persuasionem confirmavit pacis rationes firmiores esse quam omnes considerationes singulorum bonorum quamque omnem confidentiam in armis adhibitis positam. Plene tamen occasiones non sunt captae, quas finitum frigidum bellum praebebat, carentibus futuri prospectu et participata conscientia de nostra communi sorte. Occursum autem est peculiaribus bonis requirendis, communi bono univesali posthabito. Sic fallax belli simulacrum rursus sibi viam fecit.

261. Quodvis bellum peiorem relinquit terrarum orbem quam fuit antea. Bello admisso, deficiunt res politica hominumque genus, opprobrium est claudi regiminis, mali coram viribus clades. Ne in rationis disputationibus sistamus, ad vulnera accedamus, carnem tangamus illorum qui detrimenta patiuntur. Tot cives respiciamus interemptos sicut “damna adiuncta”. Victimas rogemus. Profugos observemus, illos qui atomica radia vel chimicos ictus sunt experti, mulieres quae liberos amiserunt, parvulos truncos vel infantia exutos. Attendamus veritatem harum victimarum violentiae, eorum oculis rem conspiciamus et patenti corde eorum narrationes auscultemus. Ita mali abyssum agnoscere possumus in medio bello et non movebimur quod nos stolidos putant, pacem eligentes.

262. Ne normae quidem sufficient si putamus praesentes quaestiones solvi posse ceteros dissuadendo per metum, minantes eis arma atomica, chimica vel biologica se adhibituros. Etenim «si praecipuae pacis securitatisque minationes considerantur una cum multiplicibus earum rationibus in mundo hoc multipolari saeculi XXI, sicut, exempli causa, tromocratia, dispares dimicationes, informatica securitas, ambitus quaestiones, paupertas, haud pauca dubia exstant de inaequata atomica depulsione ad his provocationibus efficaciter respondendum. Sollicitudines hae adhuc solidiores fiunt, cum perniciosa consectaria consideramus erga homines et ambitum, quae quaevis atomica adhibita arma secum fert, exitiotis exstantibus intemperatis incertisque effectibus in tempus ac spatium. […] Ex nobis quaerere debemus quantum ferri possit aequabilitas quae in metu nititur, cum ipsa re tendit ad metum augendum et fiduciae necessitudines inter populos periclitandas. Pax et inter Nationes stabilitas in fallaci securitatis sensu, mutuae internecionis minis vel absoluto interitu, dominatus aequabilitate tantum servata sistere non possunt. […] In his rerum adiunctis, terminale propositum armorum atomorum prorsus delendorum tum provocatio fit, tum moralis humanaque necessitas. […] Augescens mutuus nexus necnon globalizatio ostendunt, quacumque ratione armorum atomorum minis occurramus, ipsam communem esse debere et ab omnibus compositam, mutua fiducia fundatam. Haec per dialogum tantum effici potest, qui sincere ad bonum commune et non ad bona abscondita vel singularia tutanda convertatur». [244] Et pecunia in armis et in aliis militaribus sumptibus adhibita aerarium mundiale constituamus [245] ad famem tandem propulsandam egentioresque Nationes provehendas, sic ne earum incolae violentis ac fallacibus actibus se tradant neque cogantur suas Nationes relinquere digniorem vitam quaerendam.

Capitis poena

263. Alius est modus alterius delendi, qui non Nationes afficit sed personas. Est poena capitis. Sanctus Ioannes Paulus II clare et firmiter declaravit eam non adaequatam in ambitu morali et iam haud necessariam esse in ambitu poenali. [246] Fieri non potest ut cogitetur de regrediendo prae hoc proposito. Hodie liquide dicimus «poenam capitis admitti non posse» [247] atque impense dare operam Ecclesiam ut toto in terrarum orbe eadem tollatur. [248]

264. In Novo Testamento, dum a singulis postulatur ne suae rei vindices sint (cfr Rom 12, 17.19), necessitas agnoscitur ut male agentibus poenas constituant potestates (cfr Rom 13, 4; 1 Pe 2, 14). Reapse, «in communi vita, circa ordinatas communitates composita, convictus normis indiget, quarum libera violatio aequum quiddam responsum requirit». [249] Id secum fert ut potestas publica legitima possit debeatque «poenas comminari delictorum gravitati aequatas» [250] et praestetur item iudiciali potestati «necessaria libertas intra ambitum legis». [251]

265. Inde ab Ecclesiae primordiis, nonnulli poenam capitis palam sunt aversati. Exempli gratia, Lactantius autumabat: «Nullam prorsus exceptionem fieri oportet, quin occidere hominem sit semper nefas». [252] Nicolaus I papa est cohortatus: «Non solum innoxios quosque, verum etiam et noxios a mortis exitio satagite cunctos eruere». [253] Interveniente iudicio contra nonnullos homicidas qui duos presbyteros necaverant, sanctus Augustinus a iudice quaesivit ne ab eis vitam adimeret, quod hoc modo comprobabat: «Non quo scelestis hominibus licentiam facinorum prohibeamus auferri; sed hoc magis sufficere volumus ut vivi et nulla corporis parte truncati, vel ab inquietudine insana ad sanitatis otium legum coercitione dirigantur, vel a malignis operibus alicui utili operi deputentur. Vocatur quidem et ista damnatio; sed quis non intellegat magis beneficium quam supplicium nuncupandum, ubi nec saeviendi relaxetur audacia, nec poenitendi subtrahatur medicina? […] Succense iniquitati, ut consulere humanitati memineris: nec in peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem; sed peccatorum vulneribus curandi adhibeas voluntatem». [254]

266. Metus ac rancores facile ducunt ad poenas putandas vindicandi ratione, si non crudeles, potius quam considerandas tamquam partem sanationis processus ac in societatem denuo ingressionis. Hodie, «alias ex nonnullis rei politicae partibus, alias quibusdam instrumentis communicationis, violentia interdum et ultio, cum publica tum privata, instigatur, non modo adversus illos qui flagitia patraverunt, verum etiam adversus illos qui in suspicione, plus minusve vera, legis violatae ponuntur. […] Adest inclinatio ad inimicos consulto fingendos: trita utique simulacra, quae in se ipsa contrahunt omnes notas, quas minaces societas excipit aut interpretatur. Rationes harum imaginum formandarum eaedem sunt quae quondam effecerunt ut opiniones phyletici odii diffunderentur». [255] Quod admodum periculosam consuetudinem reddit, quae magis ac magis quibusdam in Nationibus reperitur, in vincula in antecessum coniciendi, detinendi absque iudicio ac potissimum poena capitis utendi.

267. Confirmare volumus «fingi non posse hoc tempore Nationes nullum alium modum habere praeter capitis poenam, ut aliarum personarum vita ab iniusto aggressore defendatur». Potissimum sunt gravia absque iudicio vel absque legibus, ut aiunt, supplicia, quae «sunt deliberata homicidia quae nonnullae Nationes earumque ministri patrant, quaeque saepe facinorosis arcendis tribuuntur aut consectariis invitis probabili, necessaria et aequata utendi vi ut lex observetur». [256]

268. «Contra poenam capitis argumenta sunt complura et admodum cognita. Quaedam eorum merito extulit Ecclesia, quae sunt: error forte iudicialis, atque usus huius poenae ex tyrannorum ac dictatorum dominatibus, qui eam adhibent ut instrumentum politicae dissidentiae exstinguendae vel persecutionis minorum partium religiosarum vel culturalium, quae omnes haec patiuntur quoniam ad eorum leges sunt “delinquentes”. Christiani igitur cuncti et homines bonae voluntatis ideo ad pugnandum vocantur non modo ut capitis poena, sive legalis sive illegitima, et in omnibus eius speciebus, tollatur, verum etiam ut carceris condiciones meliores fiant, humana dignitate personarum servata, quibus libertas aufertur. Quod Nos cum ergastulo coniungimus. […] Ergastulum occulta est capitis poena». [257]

269. Illud memoria teneamus: «Sua tamen ne homicida quidem dignitate destituitur cuius rei Deus ipse dat sese vadimonium». [258] Firma poenae capitis detrectatio ostendit usque dum agnosci possit inalienabilis cuiusque hominis dignitas et admitti eum in hoc mundo suum locum obtinere. Quoniam, si id non denegamus etiam ad pessimum quemque scelestum, nemini denegamus, omnibus damus facultatem nobiscum participandi hunc mundum, praetermissis iis quae separare nos possint.

270. Christianos dubitantes et ad cuiusvis generis violentiae concedendum temptatos invitamus ut memoria teneant libri Isaiae nuntium: «Conflabunt gladios suos in vomeres» (2, 4). Nobis haec prophetia in Iesu Christo fit caro, qui coram discipulo vi concitato firmiter dixit: «Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt» (Mt 26, 52). Echo fuit antiquae monitionis: «De manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis. Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius» (Gn 9, 5-6). Hic animi Iesu motus, qui ex eius corde manavit, saeculorum spatium praetergreditur et ad nos usque constanter clamans pervenit.

 

CAPUT OCTAVUM

RELIGIONES MUNDANAE FRATERNITATI INSERVIENTES

271. Religiones diversae, initio sumpto a dignitate agnita uniuscuiusque humanae personae, quae est creatura vocata ut sit Dei filius aut filia, plurimum conferunt ad fraternitatem conflandam et iustitiam in societate defendendam. Dialogus inter homines diversarum religionum non modo fit per prudentiam, urbanitatem vel tolerantiam. Quemadmodum Indiae Episcopi docuerunt, «dialogi est amicitiam, pacem, concordiam constituere et bona ac usus morales spiritalesque participare per veritatis amorisque spiritum». [259]

Novissimum fundamentum

272. Sicut credentes putamus, haud ad omnium Patrem patentes, solidas firmasque rationes non dari vocationis ad fraternitatem. Persuasum habemus nos «hac solummodo conscientia filiorum, qui pupilli non sunt, vivere in pace inter nos posse». [260] Quoniam «ratio una aequalitatem inter homines percipere atque civilem inter eos convictum statuere potest, sed fraternitatem condere nequit». [261]

273. Hoc in rerum prospectu, insignem textum memorare cupimus: «Si enim transcendens non datur veritas cui obtemperans homo suam plenam capessit proprietatem, tum vero nullum datur principium stabile quod iustas necessitudines inter homines praestet. Etenim quod ordinis, coetus cuiusdam, Nationis proprium est necessario efficit ut alii contra alios decertent. Nisi transcendens aliqua veritas agnoscitur, vis imperii superat, atque quae habet instrumenta quisque penitus adhibere contendit ut suum commodum imponat suamque mentem, iuribus aliorum contemptis. […] Hodierni igitur totalitarismi radix in negatione reperitur dignitatis transcendentis humanae personae, quae est visibilis imago Dei invisibilis, quapropter per se ipsam iurium subiectum, quam nemini licet violare: neque scilicet individuo, neque numero cuidam neque ordini neque Civitati Nationive. Ne maiori quidem socialis corporis parti istud permittitur contra minorem partem ut se ponat». [262]

274. A nostra experta fide incipientes et a sapientia item in saeculorum decursu cumulata, discentes etiam multis de nostris debilitatibus lapsibusque, ut credentes diversarum religionum pro comperto habemus praesentem facere Deum bonum esse nostris societatibus. Deus sincero corde requisitus, dummodo ne ei caliginem nostris ideologicis vel instrumentalibus commodis obducamus, nos iuvat ad itineris comites nos, vere fratres, agnoscendos. Credimus nempe, «cum in nomine ideologiae Deus de societate depellitur, ad idola adoranda nos prolabi, atque deinde se ipsum perdit homo, eius dignitas proculcatur, eius iura violantur. Vos probe scitis ad quam atrocitatem perducere potest conscientiae libertas adempta aeque ac religionis libertas detracta, et quomodo ex tali plaga oriatur humanitas penitus pauper facta, quandoquidem spe caret et exemplaribus perfectis». [263]

275. Agnosci debet «inter maximas moderni terrarum discriminis causas annumerari humanam conscientiam sopitam atque religiosa bona depulsa, necnon individualismi item dominatum ac materialisticas philosophias, quae hominem deum faciunt et pro supremis ac transcendentibus principiis mundi et materiae bona eligunt». [264] Admitti non potest in publica disputatione potentes solummodo et doctos loqui posse. Locus est dandus cogitationi quae a religionis ambitu manat, quae experientiae sapientiaeque saecula complectitur. «Religiosa elegantiora scripta significationem praebere possunt ad cunctas aetates destinatam, causae vim secum ferunt», sed re «contemnuntur propter angustum rationalismorum prospectum». [265]

276. His de causis, quamvis rei politicae autonomiam observet Ecclesia, propriam missionem in privati provinciam haud remittit. E contrario, «non potest neque debet seorsum manere» in meliore terrarum orbe aedificando neque neglegere «spiritales vires concitare» [266] quae omnem in societate vitam fecundant. Verum quidem est religiosos homines rem politicam partium agere non debere, quae ad laicos pertinet, attamen ne a ratione quidem exsistentiae politica se abducere possunt [267] quae perpetuum studium sibi vult boni communis atque sollicitudinem de integro hominum progressu. Ad Ecclesiam «publicum officium pertinet, quod non in ope ferenda vel institutione circumscribitur, sed omnes suas vires adhibet serviens homini promovendo universalique fraternitati». [268] Terrestres potestates contendere non vult, sed se praebere sicut «familiam inter familias – hoc est Ecclesia – promptam ad testandam […] mundo huius temporis fidem, spem et dilectionem in Dominum et in eos quos Ipse potissimum amat. Domus cum patentibus ianuis. Ecclesia domus est cum patentibus ianuis, quia mater est». [269] Atque sicut Maria, Mater Iesu, «Ecclesia volumus esse serviens, quae domu exit, quae suis de templis exit, suis de sacrariis ad vitam comitandam, spem sustinendam, signum agendum unitatis […] ut pontes aedificentur, muri destruantur, reconciliatio seminetur». [270]

Christiana identitas

277. Deum in aliis religionibus agentem magni facit Ecclesia, atque «nihil eorum, quae in his religionibus vera et sancta sunt, reicit. Sincera cum observantia considerat illos modos agendi et vivendi, illa praecepta et doctrinas, quae […] haud raro referunt tamen radium illius Veritatis, quae illuminat omnes homines». [271] Attamen ut christiani abscondere non possumus, «si Evangelii concentus nostris in visceribus vibrare desinit, laetitiam nos amissuros quae a miseratione manat, lenitatem quae ex fiducia oritur, reconciliationis facultatem quae suum fontem in eo reperit quod scimus semper nobis ignosci nosque mitti. Si Evangelii concentus nostris in domibus, nostris in plateis, in operis locis, in re politica oeconomicaque resonare desinit, melodiam exstinxerimus quae nos ad pugnandum pro dignitate cuiusque viri mulierisque impellebat». [272] Alii aliis ex fontibus bibunt. Nobis haec dignitatis humanae fraternitatisque scaturigo in Iesu Christi Evangelio invenitur. Ex eo exstat «pro christiana cogitatione et Ecclesiae actione principatus, praebitus relationi, mysterio sacro alterius conveniendo, universali communioni cunctis cum hominibus tamquam omnium vocationi”. [273]

278. Ad se inserendam vocatur in omnes condiciones et adesse per saecula in unoquoque terrarum orbis loco – hoc significat “catholica” – Ecclesia intellegere potest, a propria experientia gratiae ac peccati inicipiens, univeralis allicientis amoris puchritudinem. Nam «quidquid est humanum, nostra interest. […] Ubicumque populorum coetus congregantur ad constituenda iura et officia hominis, libenter in iis, cum licet, considimus». [274]Multis christianis, hoc fraternitatis iter Matrem quoque habet, cui nomen est Maria. Ipsa iuxta Crucem hanc universalem maternitatem recepit (cfr Io 19,20) atque sollicita est non modo de Iesu, verum etiam de «reliquis de semine eius» ( Apc 12,17). Resuscitati virtute parere vult novum mundum, ubi cuncti simus fratres, ubi omnes a societate reiecti habeant locum, ubi iustitia et pax luceant.

279. Sicut christiani petimus, in Nationibus in quibus minor pars sumus, ut libertas nobis praestetur, sicut et nos eam fovemus illis qui non sunt christiani ubi ipsi minor pars sunt. Est praecipuum ius humanum quod e memoria non est deponendum in itinere fraternitatis ac pacis: ius libertatis religiosae omnium religionum credentibus tribuendae. Libertas talis ostendit «bonum consensum inter diversas culturas ac religiones nos reperire posse; eadem testatur communia quae habemus esse tanta tantique ponderis, ut via reperiri possit tranquilli, aequi ac pacifici convictus, in differentiarum acceptione atque in laetitia item ex eo quod fratres sumus quippe quoniam unius Dei filii». [275]

280. Eodem tempore a Deo postulemus ut Ecclesiae unitatem confirmet, quae unitas diversitatibus locupletatur quae per Spiritus Sancti vim conciliantur. «Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus» ( 1 Cor 12,13), ubi peculiare suum quisque affert. Ut sanctus Augustinus asseverabat: «Auris videt in oculo, et oculus audit in aure». [276] Instat quoque ut prosequamur testificationem itineris occursus inter diversas christianas confessiones praebere. Oblivisci non possumus desiderium quod Iesus enuntiavit: «Ut omnes unum sint» ( Io 17,21). Eius invitationem audientes dolenter agnoscimus globalizationis processui tamen deesse propheticum ac spiritale adiumentum unitatis inter omnes christianos. Quamquam, «dum convenimus adhuc iter ad plenam communionem facientes, iam nunc nobis est officium communem testificationem Dei in populum suum amoris praebendi, simul operam navantes in generis humani beneficium». [277]

Religio et violentia

281. Inter religiones pacis iter suscipi potest. A Dei contuitu est incipiendum. Quoniam «Deus non oculis videt, Deus corde videt. Et Dei amor in omnes homines cuiuslibet religionis idem est. Etsi est atheus, idem est amor. Cum novissimus dies adveniet eritque satis lucis in terra ad res visendas ut sunt, complura inopinata experiemur!». [278]

282. Etiam nos «credentes debemus spatia reperire ad dialogum instituendum unaque agendum pro communi bono ac pauperibus provehendis. Non id agitur ut nos leviores efficiamur aut nostras opiniones abscondamus, quibus magis copulamur, ut alios conveniamus qui aliter sentiunt. […] Quia quo altior, solidior ditiorque est identitas, eo magis per suum peculiare subsidium alios locupletare potest». [279] Ut credentes lacessimur ad nostros fontes remigrare, praecipuis in rebus sistentes: quae sunt Dei adoratio et in proximum amor, ita ut quaedam de nostra doctrina partes, extra earum ambitu, ne alant contemptus, odii, xenophobiae, alterius negationis formas. Verum utique est violentiam in praecipuis religionis opinionibus nullum fundamentum reperire, at vero in earum pravitatibus.

283. Dei cultus, sincerus humilisque, «non ad discrimen, odium et violentiam perducit, verum ad sacralitatem vitae observandam, ad dignitatem ac libertatem aliorum colendam et cunctorum bonum amabiliter sustinendum». [280]Re quidem vera «qui non amat Deum non cognovit, quia Deus caritas est» ( 1 Io 4,8). Quapropter «exsecrabilis tromocratia, quae personarum securitatem minatur, tam in Oriente quam in Occidente, tum ad Septentriones, cum ad Meridiem, formidinem, terrorem ac pessimismum propagans, haud religioni est adscribenda – quamvis eadem a tromocratis adhibeatur – sed religionis scriptorum interpretationibus falsis, politicis actionibus famis, paupertatis, iniustitiae, oppressionis, arrogantiae tribuenda; qua de causa necesse est auferatur tromocratricis motibus adiumentum datum per subsidia pecuniarum, armamentorum, consiliorum vel purgationis necnon etiam per tegimentum instrumentorum communicationis socialis, atque hoc perspiciatur ut inter Nationes crimina, quae securitati ac orbis terrarum paci minantur. Necesse est talem tromocratiam, cunctis in eius speciebus ac manifestationibus, damnare». [281] Religiosae persuasiones de vitae humanae sensu sacro nobis dant copiam «praecipua bona nostrae communis humanitatis agnoscendi, videlicet bona quorum vi possumus et debemus una agere, aedificare, dialogum instituere, ignoscere et crescere, sinentes ut universae voces nobilem concinentemque cantum exprimant, potius quam furiosi odii clamorem». [282]

284. Interdum nimis partium studiosi violentia in nonnullis cuiusvis religionis manipulis imprudenter ab eorum principibus est concitata. Attamen «pacis mandatum in religionis traditionibus funditus inscribitur, quas sequimur. […] Tamquam religionum principes “ad dialogum” sincere instituendum vocamur, ad operam dandam ut pax efficiatur, non sicut sequestres, sed sicut veri mediatores. Sequestres de omnibus partibus placere student, eo quod lucrum sibi ipsis faciant. Mediator contra est ille, qui nihil sibi conservat, sed liberaliter se tradit usque ad consumptionem, sciens unum esse lucrum, quae est pax. Unusquisque nostrum vocatur ut pacis sit artifex qui coniungat et non dividat, odium sedans idque non servans, dialogi semitas struens ac novos non aedificans muros». [283]

Commendatio

285. In occursu illo fraterno cum Magno Imano Ahmad al-Tayyeb, quem laetanter commemoramus, «declaramus – firmiter – religiones numquam ad bellum incitare neque odii, inimicitiae, extremismi sensus instigare, neque ad violentiam vel sanguinis effusionem allicere. Hae calamitates ex doctrinis religionis depravatis, politico usu religionum et etiam manipulis religionis hominum abutentibus – in quibusdam historiae aetatibus – religioso sensu, hominum corda afficiente, oriuntur. […] Etenim Deus, Omnipotens, nullius defensionis indiget atque non vult ut nomen suum adhibeatur ad homines conterrendos». [284] Quapropter hic pacis, iustitiae ac fraternitatis commendationem iterare cupimus, quam una fecimus:

«In nomine Dei qui omnes homines creavit, iuribus, officiis ac dignitate aequatis, et eos vocavit ut una viverent tamquam fratres, ad terram occupandam ac per eam ad bona, caritatem ac pacem effundendam.

In nomine innocentis humanae animae, quam interimere Deus prohibuit, dicens quemcumque necare personam proinde esse quasi universum humanum genus necaverit atque quemcumque unam servare proinde esse quasi universum humanum genus servaverit.

In nomine pauperum, miserorum, indigentium et reiectorum quibus ut subveniretur Deus mandavit, quod est officium ab omnibus hominibus postulatum et in primis a quocumque divite copiosoque homine.

In nomine pupillorum, viduarum, profugorum ac a suis domibus ac populis depulsorum; omnium bellorum, persecutionum et iniustitiarum victimarum; debilium et illorum qui in metu vivunt, belli captivorum ac tormentis excruciatorum in quavis terrarum orbis parte, nulla habita distinctione.

In nomine populorum qui securitatem, pacem et communem convictum amiserunt ac victimae facti sunt eversionum, ruinae ac bellorum.

In nomine humanae fraternitatis quae cunctos homines complectitur eosque coniungit et aequales reddit.

In nomine huius fraternitatis, perculsae actibus integralismi et divisionis ac rationibus immodici lucri necnon invisis ideologicis proclivitatibus, quae actiones sortesque hominum corrumpunt.

In nomine libertatis quam cunctis hominibus tribuit Deus, liberos eos faciens ac per eam eos distinguens.

In nomine iustitiae ac misericordiae, quae fundamenta sunt prosperitatis ac fidei cardines.

In nomine omnium personarum bonae voluntatis, quae in cunctis terrarum orbis locis morantur.

In Dei nomine et huius omnis [...] accipimus operam locare in dialogo colendo, quae sit via, in communi cooperatione, quae sit agendi ratio, in mutua cognitione quae sit ratio et iudicium». [285]

* * *

286. Hoc in cogitationis de universali fraternitate spatio, causas sumpsimus potissimum ex sancto Francisco Assisiensi, atque ex nunnullis quoque fratribus qui non sunt catholici: Martino Luthero King, Desmondo Tutu, Mahatma Mohandas Gandhi multisque aliis. Ad finem vero pervenire volumus alium insignis fidei hominem memorantes, qui, initio a flagranti Dei experientia sumpto, iter commutationis confecit, donec fratrem omnium se sentiret. Loquimur de beato Carolo de Foucauld.

287. Suum ipse propositum direxit ad totum se Deo committendum, cum ultimis se aequando, in alto Africae deserto relictis. In illa rerum condicione sua desideria ostendebat quemlibet hominem sentiendi fratrem [286], atque ex amico quaerebat: «Deum orate ut revera ipse sim frater omnium». [287] Voluit tandem esse «universalis frater». [288] Sed solummodo ultimis se aequando frater omnium est factus. Quod studium unicuique nostrum instillet Deus. Amen.

Oratio ad Creatorem

Domine et hominum Pater,
qui omnes homines creasti
eadem dignitate pollentes,
infunde cordibus nostris fratrum spiritum.
Inspira nobis desiderium novi occursus, dialogi, iustitiae ac pacis.
Concita nos ad saniores societates efficiendas ac digniorem mundum,
sine fame, sine paupertate, sine violentia, sine bellis.

Cor nostrum cunctis populis ac
terrarum orbis Nationibus pateat,
ad bonum pulchritudinemque agnoscendam,
quae in unoquoque eorum sevisti,
ut unitas, communia proposita, participatae spes
vinculis nectantur. Amen.

Oratio christiana oecumenica

Deus noster, Trinitas amoris,
ex potenti communione tuae divinae coniunctionis
effunde in nos fraterni amoris flumen.
Dona nobis amorem qui in Iesu actibus elucebat,
in eius Nazarethana familia ac
in prima christiana communitate.

Tribue nobis christianis gratiam Evangelium amplectendi
et Christum in unoquoque homine agnoscendi,
ut eum crucifixum aspiciamus in angoribus desertorum,
neglectorum huius mundi
et in unoquoque fratre se erigente resuscitatum.
Veni, Sancte Spiritus!

Pulchritudinem tuam nobis ostende
in cunctis terrarum orbis populis relucentem,
ut detegamus omnes magnas agere partes,
omnes esse necessarios, dissimiles esse vultus
eiusdem humani generis quod amas. Amen.

Datum Assisi, apud sepulcrum sancti Francisci, die III mensis Octobris, in pervigilio memoriae eiusdem Pauperculi, anno MMXX, Pontificatus Nostri octavo.

Franciscus

 

 

INDEX

«Fratres omnes» [1-2]

Sine finibus [3-8]

Caput I

UMBRAE MUNDI CLAUSI

[Praemissa] [9]

Somnia quae comminuuntur [10-12]

Finis conscientiae historicae [13-14]

Sine proposito pro omnibus [15-17]

Reiectio mundialis [18-21]

Iura humana non satis universalia [22-24]

Conflictus et metus [25-28]

Globalizatio et progressus sine cursu communi [29-31]

Pestilentiae aliaeque historiae calamitates [32-36]

Sine dignitate humana in finibus [37-41]

Illusio communicationis [42-43]

Vehementia sine pudore [44-46]

Nuntiatio sine sapientia [47-50]

Submissiones et despectus sui [51-53]

Spes [54-55]

Caput II

ALIENUS IN VIA

[Praemissa] [56]

Fundus [57-62]

Derelictus [63-68]

Historia quae iteratur [69-71]

Personae parabolae [72-76]

Rursus incipere [77-79]

Proximus sine confiniis [80-83]

Postulatio advenae [84-86]

Caput III

COGITARE ET GENERARE MUNDUM APERTUM

[Praemissa] [87]

Ultra mortem [88-90]

Unum caritatis bonum [91-94]

Progredienter patens amor [95-96]

Societates patentes, quae omnes complectuntur [97-98]

Incongruae amoris universalis intellegentiae [99-100]

Mundum aociorum transcendere [101-102]

Libertas, aequalitas et fraternitas [103-105]

Amor universalis personas promovens [106-111]

Bonum morale promovere [112-113]

Bonum solidarietatis [114-117]

Sociale munus proprietatis rursus proponere [118-120]

Iura sine confiniis [121-123]

Iura populorum [124-127]

Caput IV

COR UNIVERSO MUNDO PATENS

[Praemissa] [128]

Limes confiniorum [129-132]

Mutua dona [133-136]

Fecunda mutua permutatio [137-138]

Gratuitas accipiens [139-141]

Locale et universale [142]

Sapor loci [143-145]

Prospectus universalis [146-150]

E propria regione [151-153]

Caput V

DE OPTIMA RE POLITICA

[Praemissa] [154]

Populismi et liberalismi [155]

Popularis vel populismi fautor [156-162]

Bona ac fines liberalium rationum [163-169]

Internationalis potestas [170-175]

Caritas socialis et politica [176]

Res politica, qua opus est [177-179]

Caritas politica [180-182]

Caritas efficax [183-185]

De caritate politica agenda [186]

Caritatis labores [187-189]

Caritas complens et colligens [190-192]

Plus fecunditatem quam exitus [193-197]

Caput VI

DIALOGUS ET AMICITIA SOCIALIS

[Praemissa] [198]

Dialogus socialis ad novam culturam [199-202]

Una simul aedificare [203-205]

Consensuum fundamentum [206-210]

Consensus et veritas [211-214]

Nova cultura [215]

Occursus cultura compositus [216-217]

Gustus alterius cognoscendi [218-221]

Affabilitatem recuperare [222-224]

Caput VII

IN NOVUM OCCURSUM ITINERA

[Praemissa] [225]

A veritate initium sumere [226-227] .

De architectura et fabrica pacis [228-232]

In primis cum infirmis [233-235]

Veniae pondus et sensus [236]

Inevitabilis concertatio [237-240]

Legitimae contentiones et venia [241-243]

Vera transgressio [244-245]

Memoria [246-249]

Venia sine oblivione [250-254]

Bellum et poena capitis [255]

Belli iniustitia [256-262]

Capitis poena [263-270]

Caput VIII

RELIGIONES MUNDANAE FRATERNITATI INSERVIENTES

[Praemissa] [271]

Novissimum Fundamentum [272-276]

Christiana identitas [277-280]

Religio et violentia [281-284]

Commendatio [285-287]

Oratio ad Creatorem

Oratio christiana oecumenica

 


[1] Admonitiones, 6, 1: FF 155.

[2] Ibid., 25: FF 175.

[3] S. Franciscus Assisiensis, Regula non bullata, 16, 3.6: FF 42-43.

[4] Eloi Leclerc, O.F.M., Exilio y ternura, Marova, Madrid 1987, 205.

[5] Documentum de humana fraternitate pro mundi pace et convictu communi, Abu Dhabi (4 Februarii 2019): L’Osservatore Romano, 4-5 Februarii 2019, p. 6.

[6] Allocutio in Congressu oecumenico et inter religiones cum iuvenibus, Scopiae in Macedonia Septentrionali (7 Maii 2019): L’Osservatore Romano, 9 Maii 2019, p. 9.

[7] Allocutio ad Legatorum Popularium Coetum Europae, Argentorati (25 Novembris 2014): AAS 106 (2014), 996.

[8] Occursus cum Potestatibus, societate civili et Corpore Legatorum, Sancti Iacobi in Chile (16 Ianuarii 2018): AAS 110 (2018), 256.

[9] Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 19: AAS 101 (2009), 655.

[10] Adhort. ap. postsyn. Christus vivit (25 Martii 2019), 181.

[11] Card. Raúl Silva Henríquez, S.D.B.,  Homilia ad Te Deum Iacobopoli Chiliae (18 Septembris 1974).

[12] Litt. enc. Laudato si’ (24 Maii 2015), 57: AAS 107 (2015), 869.

[13] Allocutio ad Corpus Legatorum apud Sanctam Sedem (11 Ianuarii 2016): AAS 108 (2016), 120.

[14] Allocutio ad Corpus Legatorum apud Sanctam Sedem (13 Ianuarii 2014): AAS 106 (2014), 83-84.

[15] Cfr Allocutio ad Fundationem “Centesimus annus pro Pontifice” (25 Maii 2013): Insegnamenti, I, 1 (2013), 238.

[16] Cfr S. Paulus VI, Litt. enc. Populorum progressio (26 Martii 1967), 14: AAS 59 (1967), 264.

[17] Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 22: AAS 101 (2009), 657.

[18] Allocutio ad Potestates, Tiranae in Albania (21 Septembris 2014): AAS 106 (2014), 773.

[19] Nuntius ad participes Conferentiae internationalis “Iura humana in mundo huius temporis: conquistae, omissiones, negationes” (10 Decembris 2018): L’Osservatore Romano, 10-11 Decembris 2018, p. 8.

[20] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 212: AAS 105 (2013), 1108.

[21] Nuntius pro XLVIII Die mundiali Pacis, die I Ianuarii MMXV (8 Decembris 2014), 3-4: AAS 107 (2015), 69-71.

[22] Ibid., 5: AAS 107 (2015), 72.

[23] Nuntius pro XLIX Die mundiali Pacis, die I Ianuarii MMXVI (8 Decembris 2015), 2: AAS 108 (2016), 49.

[24] Nuntius pro LIII Die mundiali Pacis, die I Ianuarii MMXX (8 Decembris 2019), 1: L’Osservatore Romano, 13 Decembris 2019, p. 8.

[25] Allocutio de armis nuclearibus, Nagasakii in Iaponia (24 Novembris 2019): L’Osservatore Romano, 25-26 Novembris 2019, p. 6.

[26] Allocutio ad docentes et alumnos Collegii “Sancti Caroli” Mediolani (6 Aprilis 2019): L’Osservatore Romano, 8-9 Aprilis 2019, p. 6.

[27] Documentum de humana fraternitate pro mundi pace et convictu communi, Abu Dhabi (4 Februarii 2019): L’Osservatore Romano, 4-5 Februarii 2019, p. 6.

[28] Allocutio ad mundum culturae, Carali in Italia (22 Septembris 2013): L’Osservatore Romano, 23-24 Septembris 2013, p. 7.

[29] Humana communitas. Epistula ad Praesidem Pontificiae Academiae pro Vita tuenda, occasione data XXV annorum ab eius institutione (6 Ianuarii 2019), 2.6: L’Osservatore Romano, 16 Ianuarii 2019, pp. 6-7.

[30] Nuntius televisificus ad TED2017 Vancuverii (26 Aprilis 2017): L’Osservatore Romano, 27 Aprilis 2017, p. 7.

[31] Allocutio in precatione extraordinaria pro pestilentiae tempore (27 Martii 2020): L’Osservatore Romano, 29 Martii 2020, p. 10.

[32] Homilia in S. Missa, Scopiae in Macedonia Septentrionali (7 Maii 2019): L’Osservatore Romano, 8 Maii 2019, p. 12.

[33] Cfr Aeneis, I, 462: «Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt».

[34] «Historia [...] magistra vitae» (Cicero, De oratore, II, 36).

[35] Litt. enc. Laudato si’ (24 Maii 2015), 204: AAS 107 (2015), 928.

[36] Adhort. ap. postsyn. Christus vivit (25 Martii 2019), 91.

[37] Ibid., 92.

[38] Ibid., 93.

[39] Benedictus XVI, Nuntius pro XCIX Die mundiali Migrantis et Profugi (12 Octobris 2012): AAS 104 (2012), 908.

[40] Adhort. ap. postsyn. Christus vivit (25 Martii 2019), 92.

[41] Cfr Nuntius pro CVI Die mundiali Migrantis et Profugi (13 Maii 2020): L’Osservatore Romano, 16 Maii 2020, p. 8.

[42] Allocutio ad Corpus Legatorum apud Sanctam Sedem (11 Ianuarii 2016): AAS 108 (2016), 124.

[43] Allocutio ad Corpus Legatorum apud Sanctam Sedem (13 Ianuarii 2014): AAS 106 (2014), 84.

[44] Allocutio ad Corpus Legatorum apud Sanctam Sedem (11 Ianuarii 2016): AAS 108 (2016), 123.

[45] Nuntius pro CV Die mundiali Migrantis et Profugi (27 Maii 2019): L’Osservatore Romano, 27-28 Maii 2019, p. 8.

[46] Adhort. ap. postsyn. Christus vivit (25 Martii 2019), 88.

[47] Ibid., 89.

[48] Adhort. ap. Gaudete et exsultate (19 Martii 2018), 115.

[49] Ex pellicula cinematographica Villelmi Wenders, Papa Franciscus – Vir verbi. Spes est nuntius universalis (2018).

[50] Allocutio ad Potestates, ad societatem civilem et ad Corpus Legatorum, Tallini in Estonia (25 Septembris 2018): L’Osservatore Romano, 27 Septembris 2018, p. 7.

[51] Cfr Allocutio in precatione extraordinaria pro pestilentiae tempore (27 Martii 2020): L’Osservatore Romano, 29 Martii 2020, p. 10; Nuntius pro IV Die mundiali Pauperum (13 Iunii 2020), 6: L’Osservatore Romano, 14 Iunii 2020, p. 8.

[52] Salutatio ad iuvenes Sedis Culturalis Patris Felicis Varela, Habanae in Cuba (20 Septembris 2015): L’Osservatore Romano, 21-22 Septembris 2015, p. 6.

[53] Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, 1.

[54] S. Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, II, 25, 2: PG 7/1, 798-799.

[55] Talmud Bavli (Talmud de Babilonia), Sabbat, 31 a.

[56] Allocutio ad fruentes auxilio operum caritatis Ecclesiae, Tallini in Estonia (25 Septembris 2018): L’Osservatore Romano, 27 Septembris 2018, p. 8.

[57] Nuntius televisificus pro «TED 2017», Vancuveri (26 Aprilis 2017): L’Osservatore Romano, 27 Aprilis 2017, p. 7.

[58] Homiliae in Matthaeum, 50, 3-4: PG 58, 508.

[59] Nuntius pro Occursu Motuum Popularium, Modesti in Civitatibus Foederatis Americae Septentrionalis (10 Februarii 2017): AAS 109 (2017), 291.

[60] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 235: AAS 105 (2013), 1115.

[61] S. Ioannes Paulus II, Nuntius pro inhabilibus. Salutatio Angelica, Osnabrugae in Germania (16 Novembris 1980): L’Osservatore Romano, 19 Novembris 1980, Supplemento, p. XIII.

[62] Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, 24.

[63] Gabriel Marcel, Du refus à l’invocation, NRF, Paris 1940, 50.

[64] Angelus Domini (10 Novembris 2019): L’Osservatore Romano, 11-12 Novembris 2019, p. 8.

[65] Cfr S. Thomas Aquinas, Scriptum super libros Sententiarum, III, Dist. 27, q. 1, a. 1, ad 4: «Dicitur amor exstasim facere, et fervere, quia quod fervet extra se bullit, et exhalat».

[66] Karol Wojtyła, Amore e responsabilità, Marietti, Casale Monferrato 1983, 90.

[67] Karl Rahner, S.I., Kleines Kirchenjahr. Ein Gang durch den Festkreis, Herder, Freiburg 1981, 30.

[68] Regula, 53, 15.

[69] Cfr Summa Theologiae II-II, q. 23 art. 7; S. Augustinus, Contra Iulianum, 4, 18: PL 44, 748: «Ipsi [avari] abstinent a voluptatibus tum ob aviditatem augendi lucrum, tum ob timorem minuendi illud».

[70] Commentarius ad III librum Sententiarum Petri Lombardi, Dist. 27, a. 1, q. 1, concl. 4.

[71] Benedictus XVI: Litt. enc. Deus caritas est (25 Decembris 2005), 15: AAS 98 (2006), 230.

[72] Summa Theologiae II-II, q. 27, art. 2, resp.

[73] Cfr ibid., I-II, q. 26 a. 3, resp.

[74] Ibid., q. 110, a. 1, resp.

[75] Nuntius pro XLVII Die mundiali Pacis, die I Ianuarii MMXIV (8 Decembris 2013), 1: AAS 106 (2014), 22.

[76] Cfr Salutatio Angelica (29 Decembris 2013): L’Osservatore Romano, 30-31 Decembris 2013, p. 7; Allocutio ad Corpus Legatorum apud Sanctam Sedem (12 Ianuarii 2015): AAS 107 (2015), 165.

[77] Nuntius pro Die mundiali Inhabilium (3 Decembris 2019): L’Osservatore Romano, 4 Decembris 2019, p. 7.

[78] Allocutio ad Conventum pro libertate religiosa cum communitate Hispanica aliisque immigratis, Philadelphiae in Civitatibus Foederatis Americae Septentrionalis (26 Septembris 2015): AAS 107 (2015), 1050-1051.

[79] Allocutio ad iuvenes, Tokii in Iaponia (25 Novembris 2019): L’Osservatore Romano, 25-26 Novembris 2019, p. 10.

[80] Ad has considerationes inspiramur a cogitatis Pauli Ricoeur, Le socius et le prochain, in: Histoire et vérité, Le Seuil, Paris 1967, 113-127.

[81] Adhort. Ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 190: AAS 105 (2013), 1100.

[82] Ibid., 209: AAS 105 (2013), 1107.

[83] Litt. enc. Laudato si’ (24 Maii 2015), 129: AAS 107 (2015), 899.

[84] Nuntius pro eventu “Oeconomia Francisci” (1 Maii 2019): L’Osservatore Romano, 12 Maii 2019, p. 8.

[85] Allocutio ad Legatorum Popularium Coetum Europae, Argentorati (25 Novembris 2014): AAS 106 (2014), 997.

[86] Litt. enc. Laudato si’ (24 Maii 2015), 229: AAS 107 (2015), 937.

[87] Nuntius pro XLIX Die Mundiali Pacis, die I Ianuarii MMXVI (8 Decembris 2015), 6: AAS 108 (2016), 57-58.

[88] Soliditas reperitur in radice et etymologia vocabuli solidarietas. Solidarietas, in significatione ethica et politica quam ea suscepit superioribus duobus saeculis, dat locum constructioni sociali certae et firmae.

[89] Homilia in S. Missa, Habanae in Cuba (20 Septembris 2015): L’Osservatore Romano, 21-22 Septembris 2015, p. 8.

[90] Allocutio ad participes Occursus mundialis Motuum Popularium (28 Octobris 2014): AAS 106 (2014), 851-852.

[91] Cfr S. Basilius Magnus, Homilia 21. Quod rebus mundanis adhaerendum non sit, 3.5: PG 31, 545-549; Regulae brevius tractatae, 92: PG 31, 1145-1148; S. Petrus Chrysologus, Sermo 123: PL 52,536-540; S. Ambrosius, De Nabuthe, 27-52: PL 14, 738s; S. Augustinus, In Iohannis Evangelium, 6, 25: PL 35, 1436s.

[92] De Lazaro, II, 6: PG 48, 992D.

[93] Regula pastoralis, III, 21: PL 77, 87.

[94] Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 31: AAS 83 (1991), 831.

[95] Litt. enc. Laudato si’ (24 Maii 2015), 93: AAS 107 (2015), 884.

[96] S. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens (14 Septembris 1981), 19: AAS 73 (1981), 626.

[97] Cfr Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendium doctrinae socialis Ecclesiae, 172.

[98] Litt. enc. Populorum progressio (26 Martii 1967), 22: AAS 59 (1967), 268.

[99] S. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis (30 Decembris 1987), 33: AAS 80 (1988), 557.

[100] Litt. enc. Laudato si’ (24 Maii 2015), 95: AAS 107 (2015), 885.

[101] Ibid., 129: AAS 107 (2015), 899.

[102] Cfr S. Paulus VI, Litt. enc. Populorum progressio (26 Martii 1967), 15: AAS 59 (1967), 265; Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 16: AAS 101 (2009), 652.

[103] Cfr Litt. enc. Laudato si’ (24 Maii 2015), 93: AAS 107 (2015), 884-885; Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 189-190: AAS 105 (2013), 1099-1100.

[104] Conferentia Episcoporum Catholicorum Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis, Open Wide Our Hearts: The Enduring Call to Love. A Pastoral Letter against Racism (Novembri 2018).

[105] Litt. enc. Laudato si’ (24 Maii 2015), 51: AAS 107 (2015), 867.

[106] Cfr Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 6: AAS 101 (2009), 644.

[107] S. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 35: AAS 83 (1991), 838.

[108] Allocutio de armis nuclearibus, Nagasakii in Iaponia (24 Novembris 2019): L’Osservatore Romano, 25-26 Novembris 2019, p. 6.

[109] Cfr Episcopi Catholici Mexici et Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis, Carta pastoral Juntos en el camino de la esperanza ya no somos extranjeros (Ianuario 2003).

[110] Audientia Generalis (3 Aprilis 2019): L’Osservatore Romano, 4 Aprilis 2019, p. 8.

[111] Cfr Nuntius pro CIV Die Mundiali Migrantis et Profugi (14 Ianuarii 2018): AAS 109 (2017), 918-923.

[112] Documentum de humana fraternitate pro pace in mundo et communi convictu, Abu Dhabi (4 Februarii 2019): L’Osservatore Romano, 4-5 Februarii 2019, p. 7.

[113] Allocutio ad Corpus Legatorum apud Sanctam Sedem (11 Ianuarii 2016): AAS 108 (2016), 124.

[114] Ibid.: AAS 108 (2016), 122.

[115] Adhort. ap. postsyn. Christus vivit (25 Martii 2019), 93.

[116] Ibid., 94.

[117] Allocutio ad Potestates, Seraii in Bosnia et Herzegovia (6 Iunii 2015): L’Osservatore Romano, 7 Iunii 2015, p. 7.

[118] Latinoamérica. Conversaciones con Hernán Reyes Alcaide, Planeta, Bono Aëre 2017, 105.

[119] Documentum de humana fraternitate pro pace in mundo et communi convictu, Abu Dhabi (4 Februarii 2019): L’Osservatore Romano, 4-5 Februarii 2019, p. 7.

[120] Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 67: AAS 101 (2009), 700.

[121] Ibid., 60: AAS 101 (2009), 695.

[122] Ibid., 67: AAS 101 (2009), 700.

[123] Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendium doctrinae socialis Ecclesiae, 447.

[124] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 234: AAS 105 (2013), 1115.

[125] Ibid., 235: AAS 105 (2013), 1115.

[126] Ibid.

[127] S. Ioannes Paulus II, Allocutio ad procuratores culturae Argentinae, Bono Aëre in Argentina (12 Aprilis 1987), 4: L’Osservatore Romano, 14 Aprilis 1987, p. 7.

[128] Cfr Id., Allocutio ad Cardinales (21 Decembris 1984), 4: AAS 76 (1984), 506.

[129] Adhort. ap. postsyn. Querida Amazonia (2 Februarii 2020), 37.

[130] Georg Simmel, Brücke und Tür. Essays des Philosophen zur Geschichte, Religion, Kunst und Gesellschaft, ed. Michael Landmann, Köhler-Verlag, Stuttgart 1957, p. 6.

[131] Cfr Jaime Hoyos-Vásquez, S.I., «Lógica de las relaciones sociales. Reflexión ontológica», in Revista Universitas Philosophica, 15-16, Bogotá (Decembri 1990 – Iunio 1991), 95-106.

[132] Antonio Spadaro, S.I., Le orme di un pastore. Una conversazione con Papa Francesco, in Jorge Mario Bergoglio / Papa Francesco , Nei tuoi occhi è la mia parola. Omelie e discorsi di Buenos Aires 1999-2013, Rizzoli, Milano 2016, XVI; cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 220-221: AAS 105 (2013), 1110-1111.

[133] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 228: AAS 105 (2013), 1106.

[134] Cfr ibid.: AAS 105 (2013), 1105-1106.

[135] Ibid., 202: AAS 105 (2013), 1105.

[136] Litt. enc. Laudato si’ ( 24 Maii 2015), 128: AAS 107 (2015), 898.

[137] Allocutio ad Corpus Legatorum apud Sanctam Sedem (12 Ianuarii 2015): AAS (107) (2015), 265; cfr Allocutio ad participes Occursus mundialis Motuum Popularium (28 Octobris 2014): AAS 106 (2014), 851-859.

[138] Aliquid simile dici potest de categoria biblica “Regni Dei”.

[139] Paul Ricoeur, Histoire et verité, Seuil, Paris 1967, 122.

[140] Litt. enc. Laudato si’ ( 24 Maii 2015), 128: AAS 107 (2015), 899.

[141] Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 35: AAS 101 (2009), 670.

[142] Allocutio ad participes Occursus mundialis Motuum Popularium (28 Octobris 2014): AAS 106 (2014), 858.

[143] Ibid.

[144] Allocutio ad participes Occursus mundialis Motuum Popularium (5 Novembris 2016): L’Osservatore Romano, 7-8 Novembris 2016, pp. 4-5.

[145] Ibid.

[146] Ibid.

[147] Litt. enc. Laudato si’ ( 24 Maii 2015), 189: AAS 107 (2015), 922.

[148] Allocutio ad Unitarum Nationum Coetum, Novi Eboraci (25 Septembris 2015): AAS 107 (2015),1037.

[149] Litt. enc. Laudato si’ ( 24 Maii 2015), 189: AAS 107 (2015), 916-917.

[150] Cfr Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 67: AAS 101 (2009), 700-701

[151] Ibid.: AAS 67 (2009), 700.

[152] Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendium doctrinae socialis Ecclesiae, 43.

[153] Allocutio ad Unitarum Nationum Coetum, Novi Eboraci (25 Septembris 2015): AAS 107 (2015),1037-1041.

[154] Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendium doctrinae socialis Ecclesiae, 437.

[155] S. Ioannes Paulus II,  Nuntius pro XXXVII Die mundiali Pacis, I Ianuarii MMIV, 5: AAS 96 (2004), 117.

[156] Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendium doctrinae socialis Ecclesiae, 439.

[157] Cfr Commissio socialis Episcoporum Galliae, Declaratio Réhabiliter la politique (17 Februarii 1999).

[158] Litt. enc. Laudato si’ ( 24 Maii 2015), 189: AAS 107 (2015), 922.

[159] Ibid., 196: AAS 107 (2015), 925.

[160] Ibid., 1997: AAS 107 (2015), 925.

[161] Ibid., 181: AAS 107 (2015), 919.

[162] Ibid., 178: AAS 107 (2015), 918.

[163] Conferentia Episcopalis Lusitaniae, Litt. past. Responsabilidade solidária pelo bem comum (15 Septembris 2003), 20; cfr Litt. enc. Laudato si’ ( 24 Maii 2015), 159: AAS 107 (2015), 911.

[164] Litt. enc. Laudato si’ (24 Maii 2015), 191: AAS 107 (2015), 923.

[165] Pio XI, Allocutio ad Foederationem Universitatum Catholicarum Italicarum (18 Decembris 1927): L’Osservatore Romano (23 Decembris 1927), 3.

[166] Cfr Id., Litt. enc. Quadragesimo anno (15 Maii 1931), 88: AAS 23 (1931), 206-207.

[167] Adhort. ap. Evangelium gaudium (24 Novembris 2013), 220-221: AAS 105 (2013), 1106.

[168] Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 35: AAS 101 (2009), 642.

[169] Litt. enc. Laudato si’ (24 Maii 2015), 189: AAS 107 (2015), 937.

[170] Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 35: AAS 101 (2009), 642.

[171] Pontificium Consilium de Iustia et Pace, Compendium doctrinae socialis Ecclesiae, 207.

[172] Cfr S. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 15: AAS 71 (1979), 288.

[173] Cfr S. Paulus VI, Litt. enc. Populorum progressio (26 Martii 1967), 44: AAS 59 (1967), 279.

[174] Pontificium Consilium de Iustia et Pace, Compendium doctrinae socialis Ecclesiae, 207

[175] Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 2: AAS 101 (2009), 642.

[176] Ibid., 3: AAS 101 (2009), 643.

[177] Ibid., 4: AAS 101 (2009), 643.

[178] Ibid.

[179] Ibid., 3: AAS 101 (2009), 643.

[180] Ibid., 3: AAS 101 (2009), 642.

[181] Doctrina moralis catholica, sancti Thomae persequens doctrinam, seiungit inter alia actum “elicitum” et actum “imperatum” (cfr Summa Theologiae, I-II, q. 8-17); Marcellino Zalba, S.J., Theologiae moralis summa: Theologia moralis fundamentalis. Tractatus de virtutibus theologicis, BAC, Madrid 1952, I, 69; Antonio Royo Marín, Teología de la perfección cristiana, BAC, Madrid 1962, 192-196).

[182] Pontificium Consilium de Iustia et Pace, Compendium doctrinae socialis Ecclesiae, 208.

[183] Cfr S. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis (30 Decembris 1987), 42: AAS 80 (1988), 572-574; Id. Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 11: AAS 83 (1991), 806-807.

[184] Allocutio ad participes Occursus mundialis Motuum Popularium (28 Octorbis 2014): AAS 106 (2014), 853.

[185] Allocutio ad Legatorum Popularium Coetum Europae, Argentorati (25 Novembris 2014): AAS 106 (2014), 999.

[186] Allocutio ad Moderatores et Corpus Legatorum, Banguiae in Republica Africae Mediae (29 Novembris 2015): AAS 107 (2015), 1320.

[187] Allocutio ad Unitarum Nationum Coetum, Novi Eboraci (25 Septembris 2015): AAS 107 (2015),1039.

[188] Allocutio ad participes Occurus mundialis Motuum  Popularium (28 Octobris 2014): AAS 106 (2014), 853.

[189] Documentum de humana fraternitate pro orbis terrarum pace et humano convictu, Abu Dhabi (4 Februarii 2019), L’Osservatore Romano, 4-5 Februarii 2019, p. 6.

[190] René Voillaume, Frère de tous, Cerf, Paris 1968, 12-13.

[191] Nuntius televisificus pro «TED 2017», Vancuverii (26 Aprilis 2017): L’Osservatore Romano (27 Aprilis 2017), p. 7.

[192] Audientia generalis (18 Februarii 2015): L’Osservatore Romano, 19 Februarii 2015, p. 8.

[193] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 228: AAS 105 (2013), 1130.

[194] Ibid., 279: AAS 105 (2013), 1132.

[195] Nuntius pro LII Die mundiali Pacis, die I Ianuarii MMXIX (8 Decembris 2018), 5: L’Osservatore Romano, 19 Decembris 2018, p. 8.

[196] Allocutio in occursu cum Nationis Moderatoribus, Flumine Ianuarii in Brasilia (27 Iulii 2013): AAS 105 (2013), 683-684.

[197] Adhort. ap. postsyn. Querida Amazonia (2 Februarii 2020), 108.

[198] Ex pellicula cinematographica Villelmi Wenders, Papa Franciscus – Vir verbi. Spes est nuntius universalis (2018).

[199] Nuntius pro XLVIII Die mundiali Communicationum Socialium (24 Ianuarii 2014): AAS 106 (2014), 113.

[200] Conferentia Episcoporum Catholicorum Australiae, Officium Iustitiae socialis, Making It Real: Genuine Human Encounter in Our Digital World (Novembris 2019), 5.

[201] Litt. enc. Laudato si’ ( 24 Maii 2015), 123: AAS 107 (2015), 896.

[202] S. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Veritatis splendor (6 Augusti 1993), 96: AAS 85 (1993), 1209.

[203] Utpote christiani, insuper, credimus Deum nobis suam gratiam tribuere, unde fieri possit ut tamquam fratres agamus.

[204] Vinicius De Moraes, Samba da Bênção, ex eiusdem orbe sonoro Um encontro no Au bon Gourmet, Flumine Ianuarii (2 Augusti 1962).

[205] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 237: AAS 105 (2013), 1116.

[206] Ibid., 236: AAS 105 (2013), 1115.

[207] Ibid., 218: AAS 105 (2013), 1110.

[208] Adhort. ap. postsyn. Amoris laetitia (19 Martii 2016), 100: AAS 108 (2016), 351.

[209] Nuntius pro LIII Die mundiali Pacis, die I Ianuarii MMXX (8 Decembris 2019), 2: L’Osservatore Romano, 13 Decembris 2019, p. 8.

[210] Conferentia Episcopalis Congensis, Message au Peuple de Dieu et aux femmes et aux hommes de bonne volonté, Brazapoli (9 Maii 2018).

[211] Allocutio in magno precationis occursu pro Nationis reconciliatione, Villavicentiae in Columbia (8 Septembris 2017): AAS 109 (2017), 1063-1064. 1066.

[212] Nuntius pro LIII Die mundiali Pacis, die I Ianuarii MMXX (8 Decembris 2019), 3: L’Osservatore Romano, 13 Decembris 2019, p. 8.

[213] Conferentia Episcopalis Africae Australis, Pastoral Letter on Christian Hope in the Current Crisis (Maio 1986).

[214] Conferentia Episcopalis Coreae, Appel of the Catholic Church in Korea for Peace on the Korean Peninsula (15 Augusti 2017).

[215] Allocutio ad civilem societatem, Quiti in Aequatoria (7 Iulii 2015): L’Osservatore Romano, 9 Iulii 2015, p. 9.

[216] Allocutio in occursu inter religiones cum iuvenibus, Maputi in Mozambico (5 Septembris 2019): L’Osservatore Romano, 6 Septembris 2019, p. 7.

[217] Homilia in S. Missa, Carthagine Indiarum in Columbia (10 Septembris 2017): AAS 109 (2017), 1086.

[218] Allocutio ad Potestates, ad Corpus Legatorum et ad civilis societatis procuratores, Bogotae in Columbia (7 Septembris 2017): AAS 109 (2017), 1029.

[219] Conferentia Episcopalis Columbiae,  Por el bien de Colombia: diálogo, reconciliación y desarrollo integral, (26 Novembris 2019), 4.

[220] Allocutio ad Potestates, ad civilem societatem et ad Corpus Legatorum, Maputi in Mozambico (5 Septembris 2019): L’Osservatore Romano, 6 Septembris 2019, p. 6.

[221] V Conferentia Generalis Episcoporum Latinorum Americanorum et Caraiborum, Documentum Apparitiopolitanum (29 Iunii 2007), 398.

[222] Adhort. ap Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 59: AAS 105 (2013), 1044.

[223] Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 14: AAS 83 (1991), 810.

[224] Homilia in S. Missa ad populos provehendos, Maputi in Mozambico (6 Septembris 2019): L’Osservatore Romano, 7 Septembris 2019, p. 8.

[225] Allocutio Salutationis, Columbi in Taprobane (13 Ianuarii 2015): L’Osservatore Romano, 14 Ianuarii 2015, p. 7.

[226] Allocutio ad parvulos Instituti Bethaniae et ad procuratores incolarum aliorum Institutorum caritatis Albaniae, Tiranae in Albania (21 Septembris 2014): Insegnamenti II, 2 (2014), 288.

[227] Nuntius televisificus pro «TED 2017», Vancuverii (26 Aprilis 2017): L’Osservatore Romano (27 Aprilis 2017), p. 7.

[228] Pius XI, Litt. enc. Quadragesimo anno (15 Maii 1931), 114: AAS 23 (1931), 213.

[229] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 228: AAS 105 (2013), 1113.

[230] Allocutio ad Potestates, ad civilem societatem et ad Corpus Legatorum, Rigae in Lettonia (24 Septembris 2018): L’Osservatore Romano, 24-25 Septembris 2018, p. 7.

[231] Allocutio Salutationis, Vernicolli in Israel (25 Maii 2014): Insegnamenti II, 1 (2014), 604.

[232] Allocutio apud Memoriale Yad Vashem, Ierusalem (26 Maii 2014): AAS 106 (2014), 228.

[233] Allocutio apud Memoriale Pacis, Hirosimae in Iaponia (24 Novembris 2019): L’Osservatore Romano, 25-26 Novembris 2019, p. 8.

[234] Nuntius pro LIII Die mundiali Pacis, die I Ianuarii MMXX (8 Decembris 2019), 2: L’Osservatore Romano, 13 Decembris 2019, p. 8.

[235] Conferentia Episcoporum Croatiae , Letter on the Fiftieth Anniversary of the End of the Second Word War (1 Maii 1995).

[236] Homilia in S. Missa, Philadelphiae in Iordania (24 Maii 2014): Insegnamenti II, 1 (2014), 593.

[237] Nuntius pro LIII Die mundiali Pacis, die I Ianuarii MMXX (8 Decembris 2019), 1: L’Osservatore Romano, 13 Decembris 2019, p. 8.

[238] Allocutio ad Unitarum Nationum Coetum, Novi Eboraci (25 Septembris 2015): AAS 107 (2015),1041-1042.

[239] N. 2309.

[240] Ibid.

[241] Litt. enc. Laudato si’ ( 24 Maii 2015), 104: AAS 107 (2015), 888.

[242] Sanctus Augustinus quoque quaedam de “bello iusto” dixit quod hodie non tenemus, dixit «bella verbo occidere, quam homines ferro; et acquirere vel obtinere pacem pace, non bello. Nam et hi qui pugnant, si boni sunt, procul dubio pacem, sed tamen per sanguinem quaerunt» ( Ep. 229, 2: PL 33, 1020).

[243] Litt. enc. Pacem in terris (11 Aprilis 1963), 67: AAS 55 (1963), 291.

[244] Nuntius ad Conferentiam Unitarum Nationum Coetus pro instrumento negotiando iuridice obstringente ad arma atomica prohibenda (28 Martii 2017): AAS 109 (2017), 394-396.

[245] Cfr S. Paulus VI, Litt. enc. Populorum progressio (1 Martii 1967), 51: AAS 59 (1967), 282.

[246] Cfr Litt. enc. Evangelium vitae (25 Martii 2995), 56: AAS 87 (1995), 463-464.

[247] Allocutio in XXV anniversario Catechismi Catholicae Ecclesiae (11 Octobris 2017): AAS 109 (2017), 1196.

[248] Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Epistula ad Episcopos de nova interpretatione n. 2267 Catechismi Catholicae Ecclesiae de poena capitis (1 Augusti 2018): L’Osservatore Romano, 3 Augusti 2018, p. 8.

[249] Allocutio ad delegationem Consociationis Internationalis de Iure Poenali (23 Octobris 2014): AAS 106 (2014), 840.

[250] Pontificium Consilium de Iustia et Pace, Compendium doctrinae socialis Ecclesiae, 402.

[251] S. Ioannes Paulus II, Allocutio ad Consociationem Nationalem Magistratuum (31 Martii 2000), 4: AAS 92 (2000), 633.

[252] Divinae Institutiones VI, 20, 17: PL 6, 708.

[253] Epistula 97 (responsa ad consulta Bulgarorum), 25: PL 119, 991.

[254] Epistula ad Marcellinum 133, 1.2: PL 33, 509.

[255] Allocutio ad delegationem Consociationis Internationalis de Iure Poenali (23 Octobris 2014): AAS 106 (2014), 840-841.

[256] Ibid.: AAS 106 (2014), 842.

[257] Ibid.

[258] S. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Evangelium vitae (25 Martii 1995), 9: AAS 87 (1995), 411.

[259] Conferentia Episcoporum Catholicorum Indiae, Response of the Church in India to the Present Day Challenges (9 Martii 2016).

[260] Homilia in S. Missa, Domi Sanctae Marthae (17 Maii 2020).

[261] Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 19: AAS 101 (2009), 655.

[262] S. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 44: AAS 83 (1991), 849.

[263] Allocutio ad moderatores aliarum religionum aliarumque christianarum appellationum, Tiranae in Albania (21 Septembris 2014): Insegnamenti, II, 2 (2014), 277.

[264] Documentum de humana fraternitate pro orbis terrarum pace et humano convictu, Abu Dhabi (4 Februarii 2019): L’Osservatore Romano, 4-5 Februarii 2019, p. 6.

[265] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 256: AAS 105 (2013), 1123.

[266] Benedictus XVI, Litt. enc. Deus caritas est (24 Decembris 2005), 28: AAS 98 (2006), 240.

[267] «Homo est animal politicum» (Aristoteles, Politica, 1253a, 1-3).

[268] Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 11: AAS 101 (2009), 648.

[269] Allocutio ad communitatem catholicam, Rakovsky in Bulgaria (6 Maii 2019): L’Osservatore Romano, 8 Maii 2019, p. 9.

[270] Homilia in S. Missa, Sancti Iacobi in Cuba (22 Septembris 2015): AAS 107 (2015), 1005.

[271] Conc. Oecum. Vat. II, Decl. Nostra aetate, 2.

[272] Allocutio in Occursu oecumenico, Rigae in Lettonia (24 Septembris 2018): L’Osservatore Romano, 24-25 Septembris 2018, p. 8.

[273] Lectio divina in Pontificia Universitate Lateranensi (26 Martii 2019): L’Osservatore Romano, 27 Martii 2019, p. 10.

[274] S. Paulus VI, Litt. enc. Ecclesiam suam (6 Augusti 1964), 101: AAS 56 (1964), 650.

[275] Allocutio ad Potestates Palaestinae, Bethlehem in Palaestina (25 Maii 2014): Insegnamenti, II, 1 (2014), 597.

[276] Enarrationes in Psalmos, 130, 6: PL 37, 1707.

[277] Declaratio communis Sancti Patris Francisci et Patriarchae Oecumenici Bartholomaei I, Hierosolymae (25 Maii 2014), 5: L’Osservatore Romano, 26-27 Maii 2014, p. 6.

[278] Ex pellicula cinematographica Villelmi Wenders, Papa Franciscus – Vir verbi. Spes est nuntius universalis (2018).

[279] Adhort. ap. postsyn. Querida Amazonia (2 Februarii 2020), 106.

[280] Homilia in S. Missa, Columbi in Taprobane (14 Ianuarii 2015): AAS 107 (2015), 139.

[281] Documentum de humana fraternitate pro orbis terrarum pace et humano convictu, Abu Dhabi (4 Februarii 2019): L’Osservatore Romano, 4-5 Februarii 2019, p. 7.

[282] Allocutio ad Potestates, Seraii in Bosnia et Herzegovina (6 Iunii 2015): L’Osservatore Romano, 7 Iunii 2015, p. 7.

[283] Allocutio ad participes Occursus internationalis pro Pace a Communitate Sancti Aegidii instituti (30 Septembris 2013): Insegnamenti, I, 2 (2013), 301-302.

[284] Documentum de humana fraternitate pro orbis terrarum pace et humano convictu, Abu Dhabi (4 Februarii 2019): L’Osservatore Romano, 4-5 Februarii 2019, p. 6.

[285] Ibid.

[286] Cfr B. Carolus de Foucauld, Meditationes de oratione Pater noster (23 Ianuarii 1897).

[287] Id. Epistula ad Henricum de Castries (29 Novembris 1901).

[288] Id. Epistula ad Dominam de Bondy (7 Ianuarii 1902). Ita appellabat eum etiam sanctus Paulus VI, laudans studium eius: Litt. enc. Populorum progressio (26 Martii 1967), 12: AAS 59 (1967), 263.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana